|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod nullus possit manducare
Christum sacramentaliter nisi homo iustus. Dicit enim Augustinus,
in libro de remedio poenitentiae ut quid paras dentem et ventrem?
Crede, et manducasti. Credere enim in eum, hoc est panem vivum
manducare. Sed peccator non credit in eum, quia non habet fidem
formatam, ad quam pertinet credere in Deum, ut in secunda parte
habitum est. Ergo peccator non potest manducare hoc sacramentum, qui
est panis vivus.
2. Praeterea, hoc sacramentum dicitur esse maxime sacramentum
caritatis, ut supra dictum est. Sed, sicut infideles privantur
fide, ita omnes peccatores sunt privati caritate. Infideles autem non
videntur sacramentaliter posse sumere hoc sacramentum, cum in forma
huius sacramenti dicatur, mysterium fidei. Ergo, pari ratione, nec
aliquis peccatorum potest corpus Christi sacramentaliter manducare.
3. Praeterea, peccator magis est abominabilis Deo quam creatura
irrationalis, dicitur enim in Psalmo de homine peccatore, homo, cum
in honore esset, non intellexit, comparatus est iumentis
insipientibus, et similis factus est illis. Sed animal brutum, puta
mus aut canis, non potest sumere hoc sacramentum, sicut etiam non
potest sumere sacramentum Baptismi. Ergo videtur quod, pari
ratione, neque peccatores hoc sacramentum manducent.
Sed contra est quod super illud Ioan. VI, ut si quis manducaverit
non moriatur, dicit Augustinus, multi de altari accipiunt, et
accipiendo moriuntur, unde dicit apostolus, iudicium sibi manducat et
bibit. Sed non moriuntur sumendo nisi peccatores. Ergo peccatores
corpus Christi sacramentaliter manducant, et non solum iusti.
Respondeo dicendum quod circa hoc quidam antiqui erraverunt, dicentes
quod corpus Christi nec etiam a peccatoribus sacramentaliter sumitur,
sed, quam cito labiis peccatoris figitur, tam cito sub speciebus
sacramentalibus desinit esse corpus Christi. Sed hoc est erroneum.
Derogat enim veritati huius sacramenti, ad quam pertinet, sicut supra
dictum est, quod, manentibus speciebus corpus Christi sub eis esse
non desinat. Species autem manent quandiu substantia panis maneret si
ibi adesset, ut supra dictum est. Manifestum est autem quod
substantia panis assumpta a peccatore non statim esse desinit, sed
manet quandiu per calorem naturalem digeratur. Unde tandiu corpus
Christi sub speciebus sacramentalibus manet a peccatoribus sumptis.
Unde dicendum est quod peccator sacramentaliter corpus Christi
manducare potest, et non solum iustus.
Ad primum ergo dicendum quod verba illa, et similia, sunt
intelligenda de spirituali manducatione, quae peccatoribus non
convenit. Et ideo ex pravo intellectu horum verborum videtur
praedictus error processisse, dum nescierunt distinguere inter
corporalem et spiritualem manducationem.
Ad secundum dicendum quod etiam si infidelis sumat species
sacramentales, corpus Christi sub sacramento sumit. Unde manducat
Christum sacramentaliter, si ly sacramentaliter determinat verbum ex
parte manducati. Si autem ex parte manducantis, tunc, proprie
loquendo, non manducat sacramentaliter, quia non utitur eo quod
accipit ut sacramento, sed ut simplici cibo. Nisi forte infidelis
intenderet recipere id quod Ecclesia confert, licet non haberet fidem
veram circa alios articulos, vel circa hoc sacramentum.
Ad tertium dicendum quod, etiam si mus aut canis hostiam consecratam
manducet, substantia corporis Christi non desinet esse sub speciebus
quandiu species illae manent, hoc est, quandiu substantia panis
maneret, sicut etiam si proiiceretur in lutum. Nec hoc vergit in
detrimentum dignitatis Christi, qui voluit a peccatoribus crucifigi
absque diminutione suae dignitatis, praesertim cum mus aut canis non
tangat ipsum corpus Christi secundum propriam speciem, sed solum
secundum species sacramentales. Quidam autem dixerunt quod, statim
cum sacramentum tangitur a mure vel cane, desinit ibi esse corpus
Christi. Quod etiam derogat veritati sacramenti, sicut supra dictum
est. Nec tamen dicendum est quod animal brutum sacramentaliter corpus
Christi manducet, quia non est natum uti eo ut sacramento. Unde non
sacramentaliter, sed per accidens corpus Christi manducat sicut
manducaret ille qui sumeret hostiam consecratam quia nesciens eam esse
consecratam. Et quia id quod est per accidens non cadit in divisione
alicuius generis, ideo hic modus manducandi corpus Christi non ponitur
tertius, praeter sacramentalem et spiritualem.
|
|