|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod peccator sumens corpus
Christi sacramentaliter non peccet. Non enim est maioris dignitatis
Christus sub specie sacramenti quam sub specie propria. Sed
peccatores tangentes corpus Christi in substantia propria non
peccabant, quin immo veniam peccatorum consequebantur, sicut legitur
Luc. VII de muliere peccatrice; et Matth. XIV dicitur,
quicumque tetigerunt fimbriam vestimenti eius, salvi facti sunt. Ergo
non peccant, sed magis salutem consequuntur, sacramentum corporis
Christi sumendo.
2. Praeterea, hoc sacramentum, sicut et alia, est quaedam
spiritualis medicina. Sed medicina datur infirmis ad salutem,
secundum illud Matth. IX, non est opus valentibus medicus, sed
male habentibus. Infirmi autem vel male habentes spiritualiter sunt
peccatores. Ergo hoc sacramentum sumi potest absque culpa.
3. Praeterea, hoc sacramentum, cum in se Christum contineat, est
de maximis bonis. Maxima autem bona sunt, secundum Augustinum, in
libro de Lib. Arbit., quibus nullus male potest uti. Nullus autem
peccat nisi per abusum alicuius rei. Ergo nullus peccator sumens hoc
sacramentum peccat.
4. Praeterea, sicut hoc sacramentum sentitur gustu et tactu, ita et
visu. Si ergo peccator peccet ex eo quod sumit hoc sacramentum gustu
et tactu, videtur quod etiam peccaret videndo. Quod patet esse
falsum, cum Ecclesia omnibus hoc sacramentum videndum et adorandum
proponat. Ergo peccator non peccat ex hoc quod manducat hoc
sacramentum.
5. Praeterea, contingit quandoque quod aliquis peccator non habet
conscientiam sui peccati. Nec tamen talis peccare videtur corpus
Christi sumendo, quia, secundum hoc, omnes peccarent qui sumunt,
quasi periculo se exponentes; cum apostolus dicit, I Cor. IV,
nihil mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum. Non ergo
videtur quod peccatori cedat in culpam si hoc sacramentum sumat.
Sed contra est quod apostolus dicit, I Cor. XI, qui manducat et
bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit. Dicit autem Glossa
ibidem, indigne manducat et bibit qui in crimine est, vel irreverenter
tractat. Ergo qui est in peccato mortali, si hoc sacramentum
accipiat, damnationem acquirit, mortaliter peccans.
Respondeo dicendum quod in hoc sacramento, sicut in aliis, id quod
est sacramentum est signum eius quod est res sacramenti. Duplex autem
est res huius sacramenti, sicut supra dictum est, una quidem quae est
significata et contenta, scilicet ipse Christus; alia autem est
significata et non contenta, scilicet corpus Christi mysticum, quod
est societas sanctorum. Quicumque ergo hoc sacramentum sumit, ex hoc
ipso significat se esse Christo unitum et membris eius incorporatum.
Quod quidem fit per fidem formatam, quam nullus habet cum peccato
mortali. Et ideo manifestum est quod quicumque cum peccato mortali hoc
sacramentum sumit, falsitatem in hoc sacramento committit. Et ideo
incurrit sacrilegium, tanquam sacramenti violator. Et propter hoc
mortaliter peccat.
Ad primum ergo dicendum quod Christus in propria specie apparens non
exhibebat se tangendum hominibus in signum spiritualis unionis ad
ipsum, sicut exhibetur sumendus in hoc sacramento. Et ideo peccatores
eum in propria specie tangentes non incurrebant crimen falsitatis circa
divina, sicut peccatores sumentes hoc sacramentum. Et praeterea
Christus adhuc gerebat similitudinem carnis peccati, et ideo
convenienter se peccatoribus tangendum exhibebat. Sed, remota
similitudine carnis peccati per gloriam resurrectionis se tangi
prohibuit a muliere, quae defectum fidei circa ipsum patiebatur,
secundum illud Ioan. XX, noli me tangere, nondum enim ascendi ad
patrem meum, scilicet in corde tuo, ut Augustinus exponit. Et ideo
peccatores, qui defectum fidei patiuntur formatae circa ipsum,
repelluntur a contactu huius sacramenti.
Ad secundum dicendum quod non quaelibet medicina competit secundum
quemlibet statum. Nam medicina quae datur iam liberatis a febre ad
confortationem, noceret si daretur adhuc febricitantibus. Ita etiam
Baptismus et poenitentia sunt medicinae purgativae, quae dantur ad
tollendam febrem peccati. Hoc autem sacramentum est medicina
confortativa, quae non debet dari nisi liberatis a peccato.
Ad tertium dicendum quod maxima bona ibi intelligit Augustinus
virtutes animae, quibus nullus male utitur quasi principiis mali usus.
Utitur tamen eis aliquis male quasi obiectis mali usus, ut patet in
his qui de virtutibus superbiunt. Ita et hoc sacramentum, quantum est
ex se, non est principium mali usus, sed obiectum. Unde Augustinus
dicit, multi indigne accipiunt corpus domini, per quod docemur quam
cavendum sit male accipere bonum. Ecce enim, factum est malum dum
male accipitur bonum, sicut e contra apostolo factum est bonum cum bene
accipitur malum, scilicet cum stimulus Satanae patienter portatur.
Ad quartum dicendum quod per visum non accipitur ipsum corpus
Christi, sed solum sacramentum eius, quia scilicet non pertingit
visus ad substantiam corporis Christi, sed solum ad species
sacramentales, ut supra dictum est. Sed ille qui manducat, non solum
sumit species sacramentales, sed etiam Christum, qui est sub eis.
Et ideo a visione corporis Christi nullus prohibetur qui sit
sacramentum Christi consecutus, scilicet Baptismum, nonbaptizati
autem non sunt admittendi etiam ad inspectionem huius sacramenti, ut
patet per Dionysium, in libro Eccles. Hier. Sed ad manducationem
non sunt admittendi nisi soli illi qui non solum sacramentaliter, sed
etiam realiter sunt Christo coniuncti.
Ad quintum dicendum quod hoc quod non habet aliquis conscientiam sui
peccati, potest contingere dupliciter. Uno modo, per culpam suam,
vel quia per ignorantiam iuris, quae non excusat, reputat non esse
peccatum quod est peccatum, puta si aliquis fornicator reputaret
simplicem fornicationem non esse peccatum mortale; vel quia negligens
est in examinatione sui ipsius, contra id quod apostolus dicit, I
Cor. XI, probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat et de
calice bibat. Et sic nihilominus peccat peccator sumens corpus
Christi, licet non habeat conscientiam peccati, quia ipsa ignorantia
est ei peccatum. Alio modo potest contingere sine culpa ipsius,
puta, cum doluit de peccato, sed non est sufficienter contritus. Et
in tali casu non peccat sumendo corpus Christi, quia homo per
certitudinem scire non potest utrum sit vere contritus. Sufficit tamen
si in se signa contritionis inveniat, puta ut doleat de praeteritis et
proponat cavere de futuris. Si vero ignorat hoc quod fecit esse actum
peccati propter ignorantiam facti, quae excusat, puta si accessit ad
non suam quam credebat esse suam, non est ex hoc dicendus peccator.
Similiter etiam, si totaliter est peccatum oblitus, sufficit ad eius
deletionem generalis contritio, ut infra dicetur. Unde iam non est
dicendus peccator.
|
|