|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod accedere ad hoc
sacramentum cum conscientia peccati sit gravissimum omnium peccatorum.
Dicit enim apostolus, I Cor. XI, quicumque manducaverit panem et
biberit calicem domini indigne, reus erit corporis et sanguinis
domini, Glossa ibidem, ac si Christum occiderit, punietur. Sed
peccatum Christum occidentium videtur fuisse gravissimum. Ergo et hoc
peccatum, quo aliquis cum conscientia peccati ad mensam domini
accedit, videtur esse gravissimum.
2. Praeterea, Hieronymus dicit, in quadam epistola, quid tibi cum
feminis, qui ad altare cum domino fabularis? Dic, sacerdos, dic,
clerice, qualiter cum eisdem labiis filium Dei oscularis quibus
osculatus es filiam meretricis. O Iuda, osculo filium hominis
tradis. Et sic videtur fornicator ad mensam Christi accedens peccare
sicut Iudas peccavit, cuius peccatum fuit gravissimum. Sed multa
alia peccata sunt graviora quam peccatum fornicationis, et praecipue
peccatum infidelitatis. Ergo cuiuslibet peccatoris ad mensam Christi
accedentis peccatum est gravissimum.
3. Praeterea, magis est abominabilis Deo immunditia spiritualis
quam corporalis. Sed si quis proiiceret corpus Christi in lutum vel
sterquilinium, gravissimum reputaretur esse peccatum. Ergo gravius
peccat si ipsum sumat cum peccato, quod est immunditia spiritualis.
Ergo hoc peccatum est gravissimum.
Sed contra est quod, super illud Ioan. XV, si non venissem, et
locutus eis non fuissem, peccatum non haberent, dicit Augustinus hoc
esse intelligendum de peccato infidelitatis, quo retinentur cuncta
peccata. Et ita videtur hoc peccatum non esse gravissimum, sed magis
peccatum infidelitatis.
Respondeo dicendum quod, sicut in secunda parte habitum est,
dupliciter aliquod peccatum potest dici gravius alio, uno modo, per
se; alio modo, per accidens. Per se quidem, secundum rationem suae
speciei, quae attenditur ex parte obiecti. Et secundum hoc, quanto
id contra quod peccatur est maius, tanto peccatum est gravius. Et
quia divinitas Christi est maior humanitate ipsius; et ipsa humanitas
est potior quam sacramenta humanitatis, inde est quod gravissima
peccata sunt quae committuntur in ipsam divinitatem, sicut est peccatum
infidelitatis et blasphemiae. Secundario autem sunt gravia peccata
quae committuntur in humanitatem Christi, unde Matth. XII
dicitur, qui dixerit verbum contra filium hominis, remittetur ei, qui
autem dixerit verbum contra spiritum sanctum, non remittetur ei neque
in hoc saeculo neque in futuro. Tertio autem loco sunt peccata quae
committuntur contra sacramenta, quae pertinent ad humanitatem
Christi. Et post hoc sunt alia peccata, contra puras creaturas.
Per accidens autem unum peccatum est gravius alio ex parte peccantis,
puta, peccatum quod est ex ignorantia vel infirmitate, est levius
peccato quod est ex contemptu vel ex certa scientia; et eadem ratio est
de aliis circumstantiis. Et secundum hoc, illud peccatum in quibusdam
potest esse gravius, sicut in his qui ex actuali contemptu cum
conscientia peccati ad hoc sacramentum accedunt; in quibusdam vero
minus grave, puta in his qui ex quodam timore ne deprehendantur in
peccato, cum conscientia peccati ad hoc sacramentum accedunt. Sic
igitur patet quod hoc peccatum est multis aliis gravius secundum suam
speciem, non tamen omnium gravissimum.
Ad primum ergo dicendum quod peccatum indigne sumentium hoc sacramentum
comparatur peccato occidentium Christum secundum similitudinem, quia
utrumque committitur contra corpus Christi, non tamen secundum
criminis quantitatem. Peccatum enim occidentium Christum fuit multo
gravius. Primo quidem, quia illud peccatum fuit contra corpus
Christi in sua specie propria, hoc autem est contra corpus Christi in
specie sacramenti. Secundo, quia illud peccatum processit ex
intentione nocendi Christo, non autem hoc peccatum.
Ad secundum dicendum quod fornicator accipiens corpus Christi
comparatur Iudae Christum osculanti, quantum ad similitudinem
criminis, quia uterque ex signo caritatis Christum offendit, non
tamen quantum ad criminis quantitatem, sicut et prius dictum est.
Haec tamen similitudo non minus competit aliis peccatoribus quam
fornicatoribus, nam et per alia peccata mortalia agitur contra
caritatem Christi, cuius signum est hoc sacramentum; et tanto magis
quanto peccata sunt graviora. Secundum quid tamen peccatum
fornicationis magis reddit hominem ineptum ad perceptionem huius
sacramenti, inquantum scilicet per hoc peccatum spiritus maxime carni
subiicitur, et ita impeditur fervor dilectionis, qui requiritur in hoc
sacramento. Plus tamen ponderat impedimentum ipsius caritatis quam
fervoris eius. Unde etiam peccatum infidelitatis, quod funditus
separat hominem ab Ecclesiae unitate, simpliciter loquendo, maxime
hominem ineptum reddit ad susceptionem huius sacramenti, quod est
sacramentum ecclesiasticae unitatis, ut dictum est. Unde et gravius
peccat infidelis accipiens hoc sacramentum quam peccator fidelis; et
magis contemnit Christum secundum quod est sub hoc sacramento,
praesertim si non credat Christum vere sub hoc sacramento esse, quia,
quantum est in se, diminuit sanctitatem huius sacramenti, et virtutem
Christi operantis in hoc sacramento, quod est contemnere ipsum
sacramentum in seipso. Fidelis autem qui cum conscientia peccati
sumit, contemnit hoc sacramentum non in seipso, sed quantum ad usum,
indigne accipiens. Unde et apostolus, I Cor. XI, assignans
rationem huius peccati, dicit, non diiudicans corpus domini, idest,
non discernens ipsum ab aliis cibis, quod maxime facit ille qui non
credit Christum esse sub hoc sacramento.
Ad tertium dicendum quod ille qui proiiceret hoc sacramentum in lutum,
gravius peccaret quam ille qui cum conscientia peccati mortalis ad hoc
sacramentum accedit. Primo quidem, quia ille hoc faceret ex
intentione iniuriam inferendi huic sacramento, quod non intendit
peccator indigne corpus Christi accipiens. Secundo, quia homo
peccator capax est gratiae, unde etiam magis est aptus ad suscipiendum
hoc sacramentum quam quaecumque alia irrationalis creatura. Unde
maxime inordinate uteretur hoc sacramento qui proiiceret ipsum canibus
ad manducandum, vel qui proiiceret in lutum conculcandum.
|
|