|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod sacerdos debeat denegare
corpus Christi peccatori petenti. Non est enim faciendum contra
Christi praeceptum propter vitandum scandalum, neque propter vitandum
infamiam alicuius. Sed dominus praecepit, Matth. VII, nolite
sanctum dare canibus. Maxime autem datur sanctum canibus cum hoc
sacramentum peccatoribus exhibetur. Ergo neque propter vitandum
scandalum, neque propter vitandam infamiam alicuius, debet hoc
sacramentum peccatori petenti dari.
2. Praeterea, de duobus malis est minus malum eligendum. Sed minus
malum esse videtur si peccator infametur, vel etiam si ei hostia non
consecrata detur, quam si sumens corpus Christi mortaliter peccet.
Ergo videtur hoc potius eligendum, quod vel infametur peccator petens
corpus Christi, vel etiam detur ei hostia non consecrata.
3. Praeterea, corpus Christi interdum datur suspectis de crimine ad
eorum manifestationem, legitur enim in decretis, II, qu. IV,
saepe contingit ut in monasteriis monachorum furta perpetrentur.
Idcirco statuimus ut, quando ipsi fratres de talibus expurgare se
debent, Missa ab abbate celebretur vel ab aliquo ex praesentibus
fratribus, et sic, expleta Missa, omnes communicent in haec verba,
corpus Christi sit tibi hodie ad probationem. Et infra, si episcopo
vel presbytero aliquod maleficium fuerit imputatum, in singulis Missa
celebrari debet et communicari, et de singulis sibi imputatis
innocentem se ostendere. Sed peccatores occultos non oportet
manifestari, quia, si frontem verecundiae abiecerint, liberius
peccabunt, ut Augustinus dicit, in libro de verbis domini. Ergo
peccatoribus occultis non est corpus Christi dandum, etiam si petant.
Sed contra est quod, super illud Psalmi, manducaverunt et
adoraverunt omnes pingues terrae, dicit Augustinus, non prohibeat
dispensator pingues terrae, idest peccatores, mensam domini
manducare.
Respondeo dicendum quod circa peccatores distinguendum est. Quidam
enim sunt occulti, quidam vero manifesti; scilicet per evidentiam
facti, sicut publici usurarii aut publici raptores; vel etiam per
aliquod iudicium ecclesiasticum vel saeculare. Manifestis ergo
peccatoribus non debet, etiam petentibus, sacra communio dari. Unde
Cyprianus scribit ad quendam, pro dilectione tua consulendum me
existimasti quid mihi videatur de histrionibus, et mago illo qui, apud
vos constitutus, adhuc in artis suae dedecore perseverat, an talibus
sacra communio cum ceteris Christianis debeat dari. Puto nec
maiestati divinae, nec evangelicae disciplinae congruere ut pudor et
honor Ecclesiae tam turpi et infami contagione foedetur. Si vero non
sunt manifesti peccatores sed occulti, non potest eis petentibus sacra
communio denegari. Cum enim quilibet Christianus, ex hoc ipso quod
est baptizatus, sit admissus ad mensam dominicam, non potest eis ius
suum tolli nisi pro aliqua causa manifesta. Unde super illud I Cor.
V, si is qui frater inter vos nominatur etc., dicit Glossa
Augustini, nos a communione quemquam prohibere non possumus, nisi aut
sponte confessum, aut in aliquo iudicio vel ecclesiastico vel saeculari
nominatum atque convictum. Potest tamen sacerdos qui est conscius
criminis, occulte monere peccatorem occultum, vel etiam in publico
generaliter omnes, ne ad mensam domini accedant antequam poeniteant et
Ecclesiae reconcilientur. Nam post poenitentiam et reconciliationem,
etiam publicis peccatoribus non est communio deneganda, praecipue in
mortis articulo. Unde in Concilio Carthaginensi legitur, scenicis
atque histrionibus ceterisque huiusmodi personis, vel apostatis,
conversis ad Deum reconciliatio non negetur.
Ad primum ergo dicendum quod sancta prohibentur dari canibus, idest
peccatoribus manifestis. Sed occulta non possunt publice puniri, sed
sunt divino iudicio reservanda.
Ad secundum dicendum quod, licet peius sit peccatori occulto peccare
mortaliter sumendo corpus Christi quam infamari, tamen sacerdoti
ministranti corpus Christi peius est peccare mortaliter infamando
iniuste peccatorem occultum, quam quod ille mortaliter peccet, quia
nullus debet peccatum mortale committere ut alium liberet a peccato.
Unde Augustinus dicit, in libro quaestionum super Gen.,
periculosissime admittitur haec compensatio, ut nos faciamus aliquid
mali, ne alius gravius malum faciat. Peccator tamen occultus potius
deberet eligere infamari quam indigne ad mensam Christi accedere.
Hostia tamen non consecrata nullo modo debet dari loco consecratae,
quia sacerdos hoc faciens, quantum est in se, facit idololatrare illos
qui credunt hostiam consecratam, sive alios praesentes, sive etiam
ipsum sumentem; quia, ut Augustinus dicit, nemo carnem Christi
manducet nisi prius adoret. Unde extra, de celebratione Missarum,
cap. de homine, dicitur, licet is qui pro sui criminis conscientia
reputat se indignum, peccet graviter si se ingerat, tamen gravius
videtur offendere qui fraudulenter illud praesumpserit simulare.
Ad tertium dicendum quod decreta illa sunt abrogata per contraria
documenta Romanorum pontificum. Dicit enim Stephanus Papa, ferri
candentis vel aquae ferventis examinatione confessionem extorqueri a
quolibet sacri canones non concedunt. Spontanea enim confessione, vel
testium approbatione publicata, delicta commissa sunt regimini nostro
iudicare, occulta vero et incognita illi sunt relinquenda qui solus
novit corda filiorum hominum. Et idem habetur extra, de
purgationibus, cap. ex tuarum. In omnibus enim talibus videtur Dei
esse tentatio, unde sine peccato fieri non possunt. Et gravius
videretur si in hoc sacramento, quod est institutum ad remedium
salutis, aliquis incurreret iudicium mortis. Unde nullo modo corpus
Christi debet dari alicui suspecto de crimine quasi ad examinationem.
|
|