|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod nocturna pollutio non
impediat aliquem a sumptione corporis Christi. Nullus enim impeditur
a sumptione corporis Christi nisi propter peccatum. Sed nocturna
pollutio accidit sine peccato, dicit enim Augustinus, XII super
Gen. ad Litt., ipsa phantasia quae fit in cogitatione
sermocinantis, cum expressa fuerit in visione somniantis, ut inter
illam et veram coniunctionem corporum non discernatur, continue movetur
caro et sequitur quod eum motum sequi solet, cum hoc tam sine peccato
fiat quam sine peccato a vigilantibus dicitur quod, ut diceretur,
procul dubio cogitatum est. Ergo nocturna pollutio non impedit hominem
ab huius sacramenti perceptione.
2. Praeterea, Gregorius dicit, in epistola ad Augustinum
episcopum Anglorum, si quis sua coniuge, non cupidine voluptatis
raptus, sed tantum creandorum liberorum gratia utitur, ille profecto,
sive de ingressu Ecclesiae seu de sumendo corporis dominici mysterio,
suo est iudicio relinquendus, quia prohiberi a nobis non debet accipere
qui, in igne positus, nescit ardere. Ex quo patet quod carnalis
pollutio etiam vigilantis, si sit sine peccato, non prohibet hominem a
sumptione corporis Christi. Multo igitur minus prohibet nocturna
pollutio dormientis.
3. Praeterea, nocturna pollutio videtur solam immunditiam corporalem
habere. Sed aliae immunditiae corporales, quae secundum legem
impediebant ab ingressu sanctorum, in nova lege non impediunt a
sumptione corporis Christi, sicut de muliere pariente, vel
menstruata, vel fluxum sanguinis patiente, scribit beatus Gregorius
Augustino Anglorum episcopo. Ergo videtur quod neque etiam nocturna
pollutio impediat hominem a sumptione huius sacramenti.
4. Praeterea, peccatum veniale non impedit hominem a sumptione huius
sacramenti, sed nec etiam peccatum mortale post poenitentiam sed, dato
quod nocturna pollutio provenerit ex aliquo peccato praecedenti sive
crapulae sive turpium cogitationum, plerumque tale peccatum est
veniale, et, si aliquando sit mortale, potest contingere quod de mane
poenitet et peccatum suum confitetur. Ergo videtur quod non debeat
impediri a sumptione huius sacramenti.
5. Praeterea, gravius peccatum est homicidii quam fornicationis.
Sed si aliquis de nocte somniet homicidium perpetrare aut furtum, vel
quodcumque aliud peccatum, non propter hoc impeditur a sumptione
corporis Christi. Ergo videtur quod multo minus fornicatio somniata,
cum pollutione subsequente, impediat a susceptione huius sacramenti.
Sed contra est quod Levit. XV dicitur, vir a quocumque egreditur
semen coitus, immundus erit usque ad vesperam. Sed immundis non patet
aditus ad sacramenta. Ergo videtur quod propter pollutionem nocturnam
aliquis impeditur a sumptione huius sacramenti, quod est maximum
sacramentum.
Respondeo dicendum quod circa pollutionem nocturnam duo possunt
considerari, unum quidem ratione cuius ex necessitate impedit hominem a
sumptione huius sacramenti; aliud autem ratione cuius non ex
necessitate impedit hominem, sed ex quadam congruentia. Ex
necessitate quidem impedit hominem ab huius sacramenti perceptione solum
mortale peccatum. Et quamvis ipsa nocturna pollutio, secundum se
considerata, peccatum mortale esse non possit, nihilominus tamen,
ratione suae causae, quandoque habet peccatum mortale annexum. Et
ideo consideranda est causa pollutionis nocturnae. Quandoque enim
provenit ex causa extrinseca spirituali, scilicet Daemonum illusione,
qui, sicut in prima parte habitum est, phantasmata commovere possunt,
ex quorum apparitione pollutio interdum subsequitur. Quandoque vero
provenit pollutio ex causa intrinseca spirituali, scilicet ex
praecedentibus cogitationibus. Aliquando autem ex causa intrinseca
corporali, seu ex superfluitate sive debilitate naturae; seu etiam ex
superfluitate cibi et potus. Quaelibet autem harum trium causarum
potest et sine peccato, et cum peccato veniali vel mortali existere.
Et si quidem sit sine peccato, vel cum peccato veniali, non ex
necessitate impedit sumptionem huius sacramenti, ita scilicet quod homo
sumendo sit reus corporis et sanguinis domini. Si vero sit cum peccato
mortali impedit ex necessitate. Illusio enim Daemonum quandoque
provenit ex praecedenti negligentia praeparationis ad devotionem, quae
potest esse vel mortale vel veniale peccatum. Quandoque vero provenit
ex sola nequitia Daemonum volentium impedire hominem a sumptione huius
sacramenti. Unde legitur in collationibus patrum quod, cum quidam
pollutionem pateretur semper in festis in quibus erat communicandum,
seniores, comperto quod nulla causa ab ipso praecesserat, decreverunt
quod propter hoc a communione non cessaret, et ita cessavit illusio
Daemonum. Similiter etiam praecedentes cogitationes lascivae
quandoque possunt esse omnino sine peccato, puta cum aliquis causa
lectionis vel disputationis cogitur de talibus cogitare. Et si hoc sit
sine concupiscentia et delectatione, non erunt cogitationes immundae,
sed honestae, ex quibus tamen pollutio sequi potest, sicut patet ex
auctoritate Augustini inducta. Quandoque vero praecedentes
cogitationes sunt cum concupiscentia et delectatione et, si adsit
consensus, peccatum mortale erit, sin autem, veniale. Similiter
etiam et causa corporalis quandoque est sine peccato, puta cum est ex
infirmitate naturae, unde et quidam vigilando absque peccato fluxum
seminis patiuntur; vel etiam si sit ex superfluitate naturae, sicut
enim contingit sanguinem superfluere absque peccato, ita et semen,
quod est superfluitas sanguinis, secundum philosophum. Quandoque vero
est cum peccato, puta cum provenit ex superfluitate cibi vel potus.
Et hoc etiam potest esse peccatum veniale vel mortale, licet
frequentius peccatum mortale accidat circa turpes cogitationes, propter
facilitatem consensus, quam circa sumptionem cibi et potus. Unde
Gregorius, scribens Augustino Anglorum episcopo, dicit cessandum
esse a communione quando ex turpibus cogitationibus provenit, non autem
quando provenit ex superfluitate cibi et potus, praesertim si
necessitas adsit. Sic igitur ex causa pollutionis considerari potest
utrum nocturna pollutio ex necessitate impediat sumptionem huius
sacramenti. Ex quadam vero congruentia impedit quantum ad duo.
Quorum unum semper accidit, scilicet quaedam foeditas corporalis, cum
qua, propter reverentiam sacramenti, non decet ad altare accedere,
unde et volentes tangere aliquid sacrum manus lavant; nisi forte talis
immunditia perpetua sit vel diuturna, sicut est lepra vel fluxus
sanguinis vel aliquid huiusmodi. Aliud autem est evagatio mentis,
quae sequitur pollutionem nocturnam, praecipue quando cum turpi
imaginatione contingit. Hoc tamen impedimentum quod ex congruitate
provenit, postponi debet propter aliquam necessitatem, puta, ut
Gregorius dicit, cum fortasse aut festus dies exigit, aut exhibere
ministerium, pro eo quod sacerdos alius deest, ipsa necessitas
compellit.
Ad primum ergo dicendum quod ex necessitate quidem non impeditur homo a
sumptione huius sacramenti nisi propter peccatum mortale, sed ex quadam
congruentia potest homo impediri propter alias causas, sicut dictum
est.
Ad secundum dicendum quod coitus coniugalis, si sit sine peccato,
puta si fiat causa prolis generandae vel causa reddendi debitum, non
alia ratione impedit sumptionem sacramenti nisi sicut dictum est de
pollutione nocturna quae accidit sine peccato scilicet propter
immunditiam corporalem et mentis distractionem. Ratione cuius
Hieronymus dicit, super Matth., si panes propositionis ab his qui
uxores tetigerant comedi non poterant, quanto magis panis qui de caelo
descendit, non potest ab his qui coniugalibus paulo ante haesere
amplexibus, violari atque contingi. Non quod nuptias condemnemus,
sed quod, eo tempore quo carnes agni manducaturi sumus, vacare a
carnalibus operibus debeamus. Sed quia hoc secundum congruitatem, et
non secundum necessitatem est intelligendum, Gregorius dicit quod
talis est suo iudicio relinquendus. Si vero non amor procreandae
sobolis sed voluptas dominatur in opere, ut ibidem Gregorius subdit,
tunc prohiberi debet ne accedat ad hoc sacramentum.
Ad tertium dicendum quod, sicut Gregorius dicit, in epistola supra
dicta ad Augustinum Anglorum episcopum, in veteri testamento aliqui
polluti dicebantur figuraliter, quod populus novae legis spiritualiter
intelligit. Unde huiusmodi corporales immunditiae, si sint perpetuae
vel diuturnae, non impediunt sumptionem huius sacramenti salutaris
sicut impediebant accessum ad sacramenta figuralia. Si vero cito
transeunt, sicut immunditia pollutionis nocturnae, ex quadam
congruentia impedit sumptionem huius sacramenti per illum diem quo hoc
accidit. Unde et Deut. XXIII dicitur, si fuerit inter vos homo
qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra, et non
revertetur priusquam ad vesperam lavetur aqua.
Ad quartum dicendum quod, licet per contritionem et confessionem
auferatur reatus culpae, non tamen aufertur corporalis immunditia et
distractio mentis ex pollutione consecuta.
Ad quintum dicendum quod somnium homicidii non inducit corporalem
immunditiam, nec etiam tantam distractionem mentis sicut fornicatio,
propter intensionem delectationis. Si tamen somnium homicidii
proveniat ex causa quae est peccatum, praesertim mortale, impedit a
sumptione huius sacramenti ratione suae causae.
|
|