|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod cibus vel potus
praeassumptus non impediat sumptionem huius sacramenti. Hoc enim
sacramentum est a domino institutum in cena. Sed dominus, postquam
cenavit, hoc sacramentum discipulis tradidit, sicut patet Luc.
XXII et I Cor. XI. Ergo videtur quod etiam post alios cibos
assumptos nos debeamus sumere hoc sacramentum.
2. Praeterea, I Cor. XI dicitur, cum convenitis ad
manducandum, scilicet corpus domini, invicem expectate, si quis autem
esurit, domi manducet. Et ita videtur quod, postquam aliquis domi
manducavit, possit in Ecclesia corpus Christi manducare.
3. Praeterea, in Concilio Carthaginensi legitur, et habetur de
Consecr., dist. I, sacramenta altaris non nisi a ieiunis hominibus
celebrentur, excepto uno die anniversario quo cena domini celebratur.
Ergo saltem illo die potest corpus Christi aliquis post alios cibos
sumere.
4. Praeterea, sumptio aquae vel medicinae, vel alterius cibi vel
potus in minima quantitate, vel etiam reliquiarum cibi in ore
remanentium, neque ieiunium Ecclesiae solvit, neque sobrietatem
tollit, quae exigitur ad hoc quod aliquis reverenter hoc sacramentum
sumat. Ergo per praedicta non impeditur aliquis a sumptione huius
sacramenti.
5. Praeterea, quidam de nocte profunda comedunt aut bibunt, aut
forte totam noctem insomnem ducentes, de mane percipiunt sacra
mysteria, nondum plene digesti. Minus autem impediretur sobrietas
hominis si in mane parum comederet, et postea circa nonam sumeret hoc
sacramentum, cum etiam sit quandoque maior distantia temporis. Ergo
videtur quod talis cibi praeassumptio non impediat hominem ab hoc
sacramento.
6. Praeterea, non minor reverentia debetur huic sacramento iam
sumpto quam ante sumptionem. Sed, sumpto sacramento, licet cibum aut
potum sumere. Ergo et ante sumptionem.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro responsionum ad
Ianuarium, placuit spiritui sancto ut, in honorem tanti sacramenti,
prius in os Christiani dominicum corpus intraret quam ceteri cibi.
Respondeo dicendum quod aliquid impedit sumptionem huius sacramenti
dupliciter. Uno modo, secundum se, sicut peccatum mortale, quod
habet repugnantiam ad significatum huius sacramenti, ut supra dictum
est. Alio modo, propter prohibitionem Ecclesiae. Et sic impeditur
aliquis a sumptione huius sacramenti post cibum vel potum assumptum,
triplici ratione. Primo quidem, sicut Augustinus dicit, in honorem
huius sacramenti, ut scilicet in os hominis intret nondum aliquo cibo
vel potu infectum. Secundo, propter significationem, ut scilicet
detur intelligi quod Christus, qui est res huius sacramenti, et
caritas eius, debet primo fundari in cordibus nostris; secundum illud
Matth. VI, primo quaerite regnum Dei. Tertio, propter periculum
vomitus et ebrietatis, quae quandoque contingunt ex hoc quod homines
inordinate cibis utuntur, sicut et apostolus dicit, I Cor. XI,
alius quidem esurit, alius vero ebrius est. Ab hac tamen generali
regula excipiuntur infirmi, qui statim communicandi sunt, etiam post
cibum, si de eorum periculo dubitetur ne sine communione decedant,
quia necessitas legem non habet. Unde dicitur de Consecr., dist.
II, presbyter infirmum statim communicet, ne sine communione
moriatur.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus in eodem libro dicit,
neque, quia post cibum dominus dedit, propterea pransi aut cenati
fratres ad hoc sacramentum accipiendum convenire debeant, aut mensis
suis miscere, sicut faciebant quos apostolus arguit et emendat.
Namque salvator, quo vehementius commendaret mysterii illius
altitudinem, ultimum hoc voluit infigere cordibus et memoriae
discipulorum. Et ideo non praecepit ut deinceps tali ordine
sumeretur, ut apostolis, per quos Ecclesias dispositurus erat,
servaret hunc locum.
Ad secundum dicendum quod illud verbum in Glossa sic exponitur, si
quis esurit, et impatiens non vult expectare alios, manducet domi suos
cibos, idest, pane terreno pascatur, nec post Eucharistiam sumat.
Ad tertium dicendum quod capitulum illud loquitur secundum
consuetudinem aliquando apud aliquos observatam, ut, in
repraesentationem dominicae cenae, illo die a non ieiunis corpus
Christi sumeretur. Sed nunc hoc est abrogatum. Nam, sicut
Augustinus in libro praedicto dicit, per universum orbem mos iste
servatur, ut scilicet corpus Christi a ieiunis sumatur.
Ad quartum dicendum quod, sicut in secunda parte habitum est, duplex
est ieiunium. Primum est ieiunium naturae, quod importat privationem
cuiuscumque praeassumpti per modum cibi vel potus. Et tale ieiunium
requiritur ad hoc sacramentum, propter praedicta. Et ideo neque post
assumptionem aquae vel alterius cibi aut potus vel etiam medicinae, in
quantumcumque parva quantitate, licet accipere hoc sacramentum. Nec
refert utrum aliquid huiusmodi nutriat vel non nutriat, aut per se aut
cum aliis, dummodo sumatur per modum cibi vel potus. Reliquiae tamen
cibi remanentes in ore, si casualiter transglutiantur, non impediunt
sumptionem huius sacramenti, quia non traiiciuntur per modum cibi, sed
per modum salivae. Et eadem ratio est de reliquiis aquae vel vini
quibus os abluitur, dummodo traiiciantur non in magna quantitate, sed
permixtae salivae, quod vitari non potest. Aliud autem est ieiunium
Ecclesiae, quod instituitur ad carnis macerationem. Et tale ieiunium
per praedicta non impeditur, quia praedicta non multum nutriunt, sed
magis ad alterandum sumuntur.
Ad quintum dicendum quod, cum dicitur, hoc sacramentum prius quam
alii cibi debet mitti in os Christiani, non est intelligendum absolute
respectu totius temporis, alioquin qui semel comedisset et bibisset,
nunquam postea posset hoc sacramentum accipere. Sed est intelligendum
quantum ad eundem diem. Et licet principium diei secundum diversos
diversimode sumatur, nam quidam a meridie, quidam ab occasu, quidam a
media nocte, quidam ab ortu solis diem incipiunt; Ecclesia tamen,
secundum Romanos, diem a media nocte incipit. Et ideo, si post
mediam noctem aliquis sumpserit aliquid per modum cibi vel potus, non
potest eadem die hoc sumere sacramentum, potest vero si ante mediam
noctem. Nec refert utrum post cibum vel potum dormierit, aut etiam
digestus sit, quantum ad rationem praecepti. Refert autem quantum ad
perturbationem mentis quam patiuntur homines propter insomnietatem vel
indigestionem, ex quibus si mens multum perturbetur, homo redditur
ineptus ad sumptionem huius sacramenti.
Ad sextum dicendum quod maxima devotio requiritur in ipsa sumptione
sacramenti, quia tunc percipitur sacramenti effectus. Quae quidem
devotio magis impeditur per praecedentia quam per sequentia. Et ideo
magis est institutum quod homines ieiunent ante sumptionem huius
sacramenti quam post. Debet tamen esse aliqua mora inter sumptionem
huius sacramenti et reliquos cibos. Unde et in Missa oratio gratiarum
actionis post communionem dicitur; et communicantes etiam suas privatas
orationes dicunt. Secundum tamen antiquos canones statutum fuit a
Papa Clemente, ut habetur de Consecr., dist. II, si mane
dominica portio editur, usque ad sextam ieiunent ministri qui eam
sumpserunt, et si tertia vel quarta acceperint, ieiunent usque ad
vesperum. Antiquitus enim rarius Missarum solemnia celebrabantur, et
cum maiori praeparatione. Nunc autem, quia oportet frequentius sacra
mysteria celebrare, non posset de facili observari. Et ideo per
contrariam consuetudinem est abrogatum.
|
|