|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Christus non sumpserit
corpus suum et sanguinem. Non enim de factis Christi et dictis asseri
debet quod auctoritate sacrae Scripturae non traditur. Sed in
Evangeliis non habetur quod Christus corpus suum manducaverit aut
sanguinem biberit. Non ergo est hoc asserendum.
2. Praeterea, nihil potest esse in seipso, nisi forte ratione
partium, prout scilicet una pars eius est in alia, ut habetur in IV
Physic. sed illud quod manducatur et bibitur, est in manducante et
bibente. Cum ergo totus Christus sit in utraque specie sacramenti,
videtur impossibile fuisse quod ipse sumpserit hoc sacramentum.
3. Praeterea, duplex est assumptio huius sacramenti, scilicet
spiritualis et sacramentalis. Sed spiritualis non competebat
Christo, quia nihil a sacramento accepit. Et per consequens nec
sacramentalis, quae sine spirituali est imperfecta, ut supra habitum
est. Ergo Christus nullo modo hoc sacramentum sumpsit.
Sed contra est quod Hieronymus dicit, ad Heldibiam, dominus Iesus
ipse conviva et convivium, ipse comedens et qui comeditur.
Respondeo dicendum quod quidam dixerunt quod Christus in cena corpus
et sanguinem suum discipulis tradidit, non tamen ipse sumpsit. Sed
hoc non videtur convenienter dici. Quia Christus ea quae ab aliis
observanda instituit, ipse primitus observavit, unde et ipse prius
baptizari voluit quam aliis Baptismum imponeret, secundum illud Act.
I, coepit Iesus facere et docere. Unde et ipse primo corpus suum et
sanguinem sumpsit, et postea discipulis suis tradidit sumendum. Et
hoc est quod, Ruth III, super illud, cumque comedisset et
bibisset etc., dicit Glossa, quod Christus comedit et bibit in
cena, cum corporis et sanguinis sui sacramentum discipulis tradidit.
Unde, quia pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse
participavit eisdem.
Ad primum ergo dicendum quod in Evangeliis legitur quod Christus
accepit panem et calicem. Non est autem intelligendum quod acceperit
solum in manibus, ut quidam dicunt, sed eo modo accepit quo aliis
accipiendum tradidit. Unde, cum discipulis dixerit, accipite et
comedite, et iterum, accipite et bibite, intelligendum est quod ipse
dominus accipiens comederit et biberit. Unde et quidam metrice
dixerunt, rex sedet in cena, turba cinctus duodena, se tenet in
manibus, se cibat ipse cibus.
Ad secundum dicendum quod, sicut supra dictum est, Christus,
secundum quod est sub hoc sacramento, comparatur ad locum non secundum
proprias dimensiones, sed secundum dimensiones specierum
sacramentalium, ita quod in quocumque loco ubi sunt illae species, est
ipse Christus. Et quia species illae potuerunt esse in manibus et in
ore Christi, ipse totus Christus potuit esse in suis manibus et in
suo ore. Non autem potuisset hoc esse secundum quod comparatur ad
locum secundum proprias species.
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, effectus huius
sacramenti est non solum augmentum habitualis gratiae, sed etiam
actualis delectatio spiritualis dulcedinis. Quamvis autem Christo
gratia non fuerit augmentata ex susceptione huius sacramenti, habuit
tamen quandam spiritualem delectationem in nova institutione huius
sacramenti, unde ipse dicebat, Luc. XXII, desiderio desideravi
manducare hoc Pascha vobiscum, quod Eusebius exponit de novo mysterio
huius novi testamenti quod tradebat discipulis. Et ideo spiritualiter
manducavit, et similiter sacramentaliter, inquantum corpus suum sub
sacramento sumpsit, quod sacramentum sui corporis intellexit et
disposuit. Aliter tamen quam ceteri sacramentaliter et spiritualiter
sumant, qui augmentum gratiae suscipiunt, et sacramentalibus signis
indigent ad veritatis perceptionem.
|
|