|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Christus Iudae non
dederit corpus suum. Ut enim legitur Matth. XXVI, postquam
dominus dederat corpus suum et sanguinem discipulis, dixit eis, non
bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam
vobiscum novum in regno patris mei. Ex quo videtur quod illi quibus
corpus suum et sanguinem dederat, cum eo essent iterum bibituri. Sed
Iudas postea cum ipso non bibit. Ergo non accepit cum aliis
discipulis corpus Christi et sanguinem.
2. Praeterea, dominus implevit quod praecepit, secundum illud
Act. I, coepit Iesus facere et docere. Sed ipse praecepit,
Matth. VII, nolite sanctum dare canibus. Cum ergo ipse
cognosceret Iudam peccatorem esse, videtur quod ei corpus suum et
sanguinem non dederit.
3. Praeterea, Christus specialiter legitur Iudae panem intinctum
porrexisse, Ioan. XIII. Si ergo corpus suum ei dederit,
videtur quod sub buccella ei dederit, praecipue cum legatur ibidem, et
post buccellam introivit in eum Satanas; ubi Augustinus dicit, hinc
nos docemur quam sit cavendum male accipere bonum. Si enim corripitur
qui non diiudicat, idest, non discernit corpus domini a ceteris
cibis, quomodo damnabitur qui ad eius mensam, fingens se amicum,
accedit inimicus? Sed cum buccella intincta non accepit corpus
Christi, ut Augustinus dicit, super illud Ioan. XIII, cum
intinxisset panem, dedit Iudae Simonis Iscariotis, non, ut putant
quidam negligenter legentes, tunc Iudas solus corpus Christi
accepit. Ergo videtur quod Iudas corpus Christi non acceperit.
Sed contra est quod Chrysostomus dicit, Iudas, particeps existens
mysteriorum, conversus non est. Unde fit scelus eius utrinque
immanius, tum quia tali proposito imbutus adiit mysteria; tum quia
adiens melior factus non fuit, nec metu nec beneficio nec honore.
Respondeo dicendum quod Hilarius posuit, super Matth., quod
Christus Iudae corpus suum et sanguinem non dedit. Et hoc quidem
conveniens fuisset, considerata malitia Iudae. Sed quia Christus
debuit nobis esse exemplum iustitiae, non conveniebat eius magisterio
ut Iudam, occultum peccatorem, sine accusatore et evidenti
probatione, ab aliorum communione separaret, ne per hoc daretur
exemplum praelatis Ecclesiae similia faciendi; et ipse Iudas, inde
exasperatus, sumeret occasionem peccandi. Et ideo dicendum est quod
Iudas cum aliis discipulis corpus domini et sanguinem suscepit, ut
dicit Dionysius in libro Eccles. Hier., et Augustinus, super
Ioannem.
Ad primum ergo dicendum quod illa est ratio Hilarii ad ostendendum
quod Iudas corpus Christi non sumpsit. Non tamen cogit. Quia
Christus loquitur discipulis, a quorum collegio Iudas se separavit,
non autem Christus eum exclusit. Et ideo Christus, quantum est in
se, etiam cum Iuda vinum in regno Dei bibit, sed hoc convivium ipse
Iudas repudiavit.
Ad secundum dicendum quod Christo nota erat Iudae iniquitas sicut
Deo, non autem erat sibi nota per modum quo hominibus innotescit. Et
ideo Christus Iudam non repulit a communione, ut daret exemplum tales
peccatores occultos non esse ab aliis sacerdotibus repellendos.
Ad tertium dicendum quod sine dubio Iudas sub pane intincto corpus
Christi non sumpsit, sed simplicem panem. Significatur autem
fortassis, ut Augustinus dicit ibidem, per panis intinctionem fictio
Iudae, ut enim inficiantur, nonnulla tinguntur. Si autem bonum
aliquod hic significat tinctio, scilicet dulcedinem bonitatis divinae,
quia panis ex intinctione sapidior redditur, eidem bono ingratum non
immerito secuta est damnatio. Et propter hanc ingratitudinem id quod
est bonum, factum est ei malum, sicut accidit circa sumentes corpus
Christi indigne. Et, sicut Augustinus dicit ibidem, intelligendum
est quod dominus iam antea distribuerat omnibus discipulis suis
sacramentum corporis et sanguinis sui, ubi et ipse Iudas erat, sicut
Lucas narrat. Ac deinde ad hoc ventum est, ubi, secundum
narrationem Ioannis, dominus per buccellam tinctam atque porrectam
suum exprimit proditorem.
|
|