|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Christus sumpserit et
dederit corpus suum discipulis impassibile. Quia super illud Matth.
XVII, transfiguratus est ante illos, dicit quaedam Glossa, illud
corpus quod habuit per naturam, dedit discipulis in cena, non mortale
et passibile. Et Levit. II, super illud, si oblatio tua fuerit
de sartagine, dicit Glossa, crux, super omnia fortis, carnem
Christi, quae ante passionem non videbatur esui apta, post aptam
fecit. Sed Christus dedit corpus suum ut aptum ad manducandum. Ergo
dedit tale quale habuit post passionem, scilicet impassibile et
immortale.
2. Praeterea, omne corpus passibile per contactum et manducationem
patitur. Si ergo corpus Christi erat passibile, per contactum et
comestionem discipulorum passum fuisset.
3. Praeterea, verba sacramentalia non sunt modo maioris virtutis
quando proferuntur a sacerdote in persona Christi, quam tunc quando
fuerunt prolata ab ipso Christo. Sed nunc virtute verborum
sacramentalium in altari consecratur corpus Christi impassibile et
immortale. Ergo multo magis tunc.
Sed contra est quod, sicut Innocentius III dicit, tale corpus
tunc dedit discipulis quale habuit. Habuit autem tunc corpus passibile
et mortale. Ergo corpus passibile et mortale discipulis dedit.
Respondeo dicendum quod Hugo de sancto Victore posuit quod Christus
ante passionem diversis temporibus quatuor dotes corporis glorificati
assumpsit, scilicet subtilitatem in nativitate, quando exivit de
clauso utero virginis; agilitatem, quando siccis pedibus super mare
ambulavit; claritatem, in transfiguratione; impassibilitatem, in
cena, quando corpus suum tradidit discipulis ad manducandum. Et
secundum hoc, dedit discipulis suis corpus impassibile et immortale.
Sed, quidquid sit de aliis, de quibus supra dictum est quid sentiri
debeat, circa impassibilitatem tamen impossibile est esse quod
dicitur. Manifestum est enim quod idem verum corpus Christi erat quod
a discipulis tunc in propria specie videbatur, et in specie sacramenti
sumebatur. Non autem erat impassibile secundum quod in propria specie
videbatur, quinimmo erat passioni paratum. Unde nec ipsum corpus quod
in specie sacramenti dabatur, impassibile erat. Impassibili tamen
modo erat sub specie sacramenti quod in se erat passibile, sicut
invisibiliter quod in se erat visibile. Sicut enim visio requirit
contactum corporis quod videtur ad circumstans medium visionis, ita
passio requirit contactum corporis quod patitur ad ea quae agunt.
Corpus autem Christi, secundum quod est sub sacramento, ut supra
dictum est, non comparatur ad ea quae circumstant mediantibus propriis
dimensionibus, quibus corpora se tangunt, sed mediantibus
dimensionibus specierum panis et vini. Et ideo species illae sunt quae
patiuntur et videntur, non autem ipsum corpus Christi.
Ad primum ergo dicendum quod Christus dicitur non dedisse in cena
corpus suum mortale et passibile, quia non dedit corporali et passibili
modo. Crux autem facit carnem Christi aptam manducationi, inquantum
hoc sacramentum repraesentat passionem Christi.
Ad secundum dicendum quod ratio illa procederet si corpus Christi
sicut erat passibile, ita passibili modo fuisset sub sacramento.
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, accidentia corporis
Christi sunt in hoc sacramento ex reali concomitantia, non autem ex vi
sacramenti, ex qua est ibi substantia corporis Christi. Et ideo
virtus verborum sacramentalium ad hoc se extendit ut sit sub hoc
sacramento corpus, Christi scilicet, quibuscumque accidentibus
realiter in eo existentibus.
|
|