|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod, si hoc sacramentum
tempore mortis Christi fuisset servatum in pyxide, vel ab aliquo
apostolorum consecratum, non ibi moreretur. Mors enim Christi
accidit per eius passionem. Sed Christus impassibili modo etiam tunc
erat in hoc sacramento. Ergo non poterat mori in hoc sacramento.
2. Praeterea, in morte Christi separatus fuit sanguis eius a
corpore. Sed in hoc sacramento simul est corpus Christi et sanguis.
Ergo Christus in hoc sacramento non moreretur.
3. Praeterea, mors accidit per separationem animae a corpore. Sed
in hoc sacramento continetur tam corpus Christi quam anima. Ergo in
hoc sacramento non poterat Christus mori.
Sed contra est quod idem Christus qui erat in cruce, fuisset in
sacramento. Sed in cruce moriebatur. Ergo et in sacramento
conservato moreretur.
Respondeo dicendum quod corpus Christi idem in substantia est in hoc
sacramento et in propria specie, sed non eodem modo, nam in propria
specie contingit circumstantia corpora per proprias dimensiones, non
autem prout est in hoc sacramento, ut supra dictum est. Et ideo
quidquid pertinet ad Christum secundum quod est in se, potest attribui
ei et in propria specie et in sacramento existenti, sicut vivere,
mori, dolere, animatum vel inanimatum esse, et cetera huiusmodi.
Quaecumque vero conveniunt ei per comparationem ad corpora extrinseca,
possunt ei attribui in propria specie existenti, non autem prout est in
sacramento, sicut irrideri, conspui, crucifigi, flagellari, et
cetera huiusmodi. Unde quidam metrice dixerunt, pyxide servato
poteris sociare dolorem innatum, sed non illatus convenit illi.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dictum est, passio convenit
corpori passo per comparationem ad agens extrinsecum. Et ideo
Christus, secundum quod est sub sacramento, pati non potest. Potest
tamen mori.
Ad secundum dicendum quod, sicut supra dictum est, sub specie panis
est corpus Christi ex vi consecrationis, sanguis autem sub specie
vini. Sed nunc quidem, quando realiter sanguis Christi non est
separatus ab eius corpore, ex reali concomitantia et sanguis Christi
est sub specie panis simul cum corpore, et corpus sub specie vini simul
cum sanguine. Sed, si in tempore passionis Christi, quando realiter
sanguis fuit separatus a corpore, fuisset hoc sacramentum consecratum,
sub specie panis fuisset solum corpus, et sub specie vini fuisset solus
sanguis.
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, anima Christi est
in hoc sacramento ex reali concomitantia, quia non est sine corpore,
non autem ex vi consecrationis. Et ideo, si tunc fuisset hoc
sacramentum consecratum vel servatum quando anima erat a corpore
realiter separata, non fuisset anima Christi sub hoc sacramento, non
propter defectum virtutis verborum sed propter aliam dispositionem rei.
|
|