|
1. Ad nonum sic proceditur. Videtur quod aliquis licite possit
communionem recipere a sacerdotibus haereticis vel excommunicatis, vel
etiam peccatoribus, et ab eis Missam audire. Sicut enim
Augustinus, contra Petilianum, dicit, neque in homine bono neque in
homine malo aliquis Dei fugiat sacramenta. Sed sacerdotes, quamvis
sint peccatores et haeretici vel excommunicati, verum conficiunt
sacramentum. Ergo videtur quod non sit vitandum ab eis communionem
accipere vel eorum Missam audire.
2. Praeterea, corpus Christi verum figurativum est corporis
mystici, sicut supra dictum est. Sed a praedictis sacerdotibus verum
corpus Christi consecratur. Ergo videtur quod illi qui sunt de
corpore mystico, possint eorum sacrificiis communicare.
3. Praeterea, multa peccata sunt graviora quam fornicatio. Sed non
est prohibitum audire Missas sacerdotum aliter peccantium. Ergo etiam
non debet esse prohibitum audire Missas sacerdotum fornicariorum.
Sed contra est quod canon dicit, XXXII dist., nullus audiat
Missam sacerdotis quem indubitanter concubinam novit habere. Et
Gregorius dicit, in III Dialog., quod pater perfidus Arianum
episcopum misit ad filium, ut ex eius manu sacrilegae consecrationis
communionem acciperet, sed vir Deo devotus Ariano episcopo venienti
exprobravit ut debuit.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, sacerdotes, si sint
haeretici vel schismatici vel excommunicati, vel etiam peccatores,
quamvis habeant potestatem consecrandi Eucharistiam, non tamen ea
recte utuntur, sed peccant utentes. Quicumque autem communicat alicui
in peccato, ipse particeps peccati efficitur, unde et in secunda
canonica Ioannis legitur quod qui dixerit ei, ave, scilicet
haeretico, communicat operibus illius malignis. Et ideo non licet a
praedictis communionem accipere aut eorum Missam audire. Differt
tamen inter praedictas sectas. Nam haeretici et schismatici et
excommunicati sunt per sententiam Ecclesiae executione consecrandi
privati. Et ideo peccat quicumque eorum Missam audit vel ab eis
accipit sacramenta. Sed non omnes peccatores sunt per sententiam
Ecclesiae executione huius potestatis privati. Et sic, quamvis sint
suspensi quantum est ex sententia divina, non tamen quantum ad alios ex
sententia Ecclesiae. Et ideo, usque ad sententiam Ecclesiae, licet
ab eis communionem accipere et eorum Missam audire. Unde super illud
I Cor. V, cum huiusmodi nec cibum sumere, dicit Glossa
Augustini, hoc dicendo, noluit hominem ab homine iudicari ex arbitrio
suspicionis, vel etiam extraordinario usurpato iudicio, sed potius ex
lege Dei, secundum ordinem Ecclesiae, sive ultro confessum, vel
accusatum et convictum.
Ad primum ergo dicendum quod in hoc quod refugimus audire talium
sacerdotum Missam aut ab eis communionem recipere, non refugimus Dei
sacramenta, sed potius ea veneramur, unde hostia a talibus
sacerdotibus consecrata est adoranda, et, si reservetur, licite
potest sumi a sacerdote legitimo. Sed refugimus culpam indigne
ministrantium.
Ad secundum dicendum quod unitas corporis mystici est fructus corporis
veri percepti. Illi autem qui indigne percipiunt vel ministrant,
privantur fructu, ut supra dictum est. Et ideo non est sumendum ex
eorum dispensatione sacramentum ab eis qui sunt in unitate Ecclesiae.
Ad tertium dicendum quod, licet fornicatio non sit gravior ceteris
peccatis, tamen ad eam sunt homines proniores, propter carnis
concupiscentiam. Et ideo specialiter hoc peccatum a sacerdotibus
prohibitum est ab Ecclesia, ne aliquis audiat Missam concubinarii
sacerdotis. Sed hoc intelligendum est de notorio, vel per sententiam
quae fertur in convictum, vel confessionem in iure factam, vel quando
non potest peccatum aliqua tergiversatione celari.
|
|