|
1. Ad decimum sic proceditur. Videtur quod liceat sacerdoti omnino
a consecratione Eucharistiae abstinere. Sicut enim ad officium
sacerdotis pertinet Eucharistiam consecrare, ita etiam baptizare et in
aliis sacramentis ministrare. Sed sacerdos non tenetur ministrare in
aliis sacramentis, nisi propter curam animarum susceptam. Ergo
videtur quod nec etiam teneatur Eucharistiam consecrare, si curam non
habeat animarum.
2. Praeterea, nullus tenetur facere quod sibi non licet, alioquin
esset perplexus. Sed sacerdoti peccatori, vel etiam excommunicato,
non licet Eucharistiam consecrare, ut ex supra dictis patet. Ergo
videtur quod tales non teneantur ad celebrandum. Et ita nec alii,
alioquin ex sua culpa commodum reportarent.
3. Praeterea, dignitas sacerdotalis non perditur per subsequentem
infirmitatem, dicit enim Gelasius Papa, et habetur in decretis,
dist. LV, praecepta canonum sicut non patiuntur venire ad
sacerdotium debiles corpore, ita, si quis in eo fuerit constitutus ac
tunc fuerit sauciatus, amittere non potest quod tempore suae
sinceritatis accepit. Contingit autem quandoque quod ordinati in
sacerdotes incurrunt aliquos defectus ex quibus a celebratione
impediuntur, sicut est lepra, vel morbus caducus, vel aliquid
huiusmodi. Non ergo videtur quod sacerdotes ad celebrandum teneantur.
Sed contra est quod Ambrosius dicit, in quadam oratione, grave est
quod ad mensam tuam mundo corde et manibus innocentibus non venimus,
sed gravius est si, dum peccata metuimus, etiam sacrificium non
reddamus.
Respondeo dicendum quod quidam dixerunt quod sacerdos potest omnino
licite a consecratione abstinere, nisi teneatur ex cura sibi commissa
celebrare pro populo et sacramenta praebere. Sed hoc irrationabiliter
dicitur. Quia unusquisque tenetur uti gratia sibi data cum fuerit
opportunum, secundum illud II Cor. VI, hortamur vos ne in vacuum
gratiam Dei recipiatis. Opportunitas autem sacrificium offerendi non
solum attenditur per comparationem ad fideles Christi, quibus oportet
sacramenta ministrari, sed principaliter per comparationem ad Deum,
cui in consecratione huius sacramenti sacrificium offertur. Unde
sacerdoti, etiam si non habeat curam animarum, non licet omnino a
celebratione cessare, sed saltem videtur quod celebrare tenetur in
praecipuis festis, et maxime in illis diebus in quibus fideles
communicare consueverunt. Et hinc est quod II Machab. IV dicitur
contra quosdam sacerdotes quod iam non circa altaris officia dediti
erant, contempto templo et sacrificiis neglectis.
Ad primum ergo dicendum quod alia sacramenta perficiuntur in usu
fidelium. Et ideo in illis ministrare non tenetur nisi ille qui super
fideles suscipit curam. Sed hoc sacramentum perficitur in
consecratione Eucharistiae, in qua sacrificium Deo offertur, ad quod
sacerdos obligatur ex ordine iam suscepto.
Ad secundum dicendum quod sacerdos peccator, si per sententiam
Ecclesiae sit executione ordinis privatus vel simpliciter vel ad
tempus, redditus est impotens ad sacrificium offerendum, et ideo
obligatio tollitur. Hoc autem cedit sibi in detrimentum spiritualis
fructus, magis quam in emolumentum. Si vero non sit privatus
potestate celebrandi, non solvitur obligatio. Nec tamen est
perplexus, quia potest de peccato poenitere et celebrare.
Ad tertium dicendum quod debilitas vel aegritudo superveniens ordini
sacerdotali ordinem non tollit, executionem tamen ordinis impedit
quantum ad consecrationem Eucharistiae. Quandoque quidem propter
impossibilitatem executionis, sicut si privetur oculis aut digitis,
aut usu linguae. Quandoque autem propter periculum, sicut patet de eo
qui patitur morbum caducum, vel etiam quamcumque alienationem mentis.
Quandoque propter abominationem, sicut patet de leproso, qui non
debet publice celebrare. Potest tamen dicere Missam occulte, nisi
lepra adeo invaluerit quod per corrosionem membrorum eum ad hoc
reddiderit impotentem.
|
|