|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod consecratio huius
sacramenti non proprie sit sacerdotis. Dictum est enim supra quod hoc
sacramentum consecratur virtute verborum quae sunt forma huius
sacramenti. Sed illa verba non mutantur sive dicantur a sacerdote sive
a quocumque alio. Ergo videtur quod non solus sacerdos, sed etiam
quilibet alius possit hoc sacramentum consecrare.
2. Praeterea, sacerdos hoc sacramentum conficit in persona
Christi. Sed laicus sanctus est unitus Christo per caritatem. Ergo
videtur quod etiam laicus possit hoc sacramentum conficere. Unde et
Chrysostomus dicit, super Matth., quod omnis sanctus est sacerdos.
3. Praeterea, sicut Baptismus ordinatur ad hominum salutem, ita et
hoc sacramentum, ut ex supra dictis patet. Sed etiam laicus potest
baptizare, ut supra habitum est. Ergo non est proprium sacerdotis
conficere hoc sacramentum.
4. Praeterea, hoc sacramentum perficitur in consecratione materiae.
Sed alias materias consecrare, scilicet chrisma et oleum sanctum et
oleum benedictum, pertinet ad solum episcopum, quarum tamen
consecratio non est tantae dignitatis sicut consecratio Eucharistiae,
in qua est totus Christus. Ergo non est proprium sacerdotis, sed
solius episcopi, hoc sacramentum conficere.
Sed contra est quod Isidorus dicit, in quadam epistola, et habetur
in decretis, dist. XXV, ad presbyterum pertinet sacramentum
corporis et sanguinis domini in altari Dei conficere.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, hoc sacramentum
tantae est dignitatis quod non conficitur nisi in persona Christi.
Quicumque autem aliquid agit in persona alterius, oportet hoc fieri
per potestatem ab illo concessam. Sicut autem baptizato conceditur a
Christo potestas sumendi hoc sacramentum, ita sacerdoti, cum
ordinatur, confertur potestas hoc sacramentum consecrandi in persona
Christi, per hoc enim ponitur in gradu eorum quibus dictum est a
domino, hoc facite in meam commemorationem. Et ideo dicendum est quod
proprium est sacerdotum conficere hoc sacramentum.
Ad primum ergo dicendum quod virtus sacramentalis in pluribus
consistit, et non in uno tantum, sicut virtus Baptismi consistit et
in verbis et in aqua. Unde et virtus consecrativa non solum consistit
in ipsis verbis, sed etiam in potestate sacerdoti tradita in sua
consecratione vel ordinatione, cum ei dicitur ab episcopo, accipe
potestatem offerendi sacrificium in Ecclesia tam pro vivis quam pro
mortuis. Nam et virtus instrumentalis in pluribus instrumentis
consistit, per quae agit principale agens.
Ad secundum dicendum quod laicus iustus unitus est Christo unione
spirituali per fidem et caritatem, non autem per sacramentalem
potestatem. Et ideo habet spirituale sacerdotium ad offerendum
spirituales hostias, de quibus dicitur in Psalmo, sacrificium Deo
spiritus contribulatus, et Rom. XII, exhibeatis corpora vestra
hostiam viventem. Unde et I Petri II dicitur, sacerdotium sanctum
offerre spirituales hostias.
Ad tertium dicendum quod perceptio huius sacramenti non est tantae
necessitatis sicut perceptio Baptismi, ut ex supra dictis patet. Et
ideo, licet in necessitatis articulo laicus possit baptizare, non
tamen potest hoc sacramentum conficere.
Ad quartum dicendum quod episcopus accipit potestatem ut agat in
persona Christi supra corpus eius mysticum, idest super Ecclesiam,
quam quidem potestatem non accipit sacerdos in sua consecratione, licet
possit eam habere ex episcopi commissione. Et ideo ea quae non
pertinent ad dispositionem corporis mystici, non reservantur episcopo,
sicut consecratio huius sacramenti. Ad episcopum vero pertinet non
solum tradere populo, sed etiam sacerdotibus, ea ex quibus possunt
propriis officiis uti. Et quia benedictio chrismatis et olei sancti et
olei infirmorum, et aliorum quae consecrantur, puta altaris,
Ecclesiae, vestium et vasorum, praestat quandam idoneitatem ad
sacramenta perficienda quae pertinent ad officium sacerdotum, ideo
tales consecrationes episcopo reservantur, tanquam principi totius
ecclesiastici ordinis.
|
|