|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod plures sacerdotes non
possunt unam et eandem hostiam consecrare. Dictum est enim supra quod
plures non possunt unum baptizare. Sed non minor vis est sacerdotis
consecrantis quam hominis baptizantis. Ergo etiam non possunt simul
plures unam hostiam consecrare.
2. Praeterea, quod potest fieri per unum, superflue fit per
multos. In sacramentis autem Christi nihil debet esse superfluum.
Cum igitur unus sufficiat ad consecrandum, videtur quod plures non
possunt unam hostiam consecrare.
3. Praeterea, sicut Augustinus dicit, super Ioan., hoc
sacramentum est sacramentum unitatis. Sed contrarium unitati videtur
esse multitudo. Ergo non videtur conveniens esse huic sacramento quod
plures sacerdotes eandem hostiam consecrent.
Sed contra est quod, secundum consuetudinem quarundam Ecclesiarum,
sacerdotes, cum de novo ordinantur, concelebrant episcopo ordinanti.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, sacerdos, cum
ordinatur, constituitur in gradu eorum qui a domino acceperunt
potestatem consecrandi in cena. Et ideo, secundum consuetudinem
quarundam Ecclesiarum, sicut apostoli Christo cenanti concenaverunt,
ita novi ordinati episcopo ordinanti concelebrant. Nec per hoc
iteratur consecratio super eandem hostiam, quia, sicut Innocentius
III dicit, omnium intentio debet ferri ad idem instans
consecrationis.
Ad primum ergo dicendum quod Christus non legitur simul baptizasse cum
apostolis quando iniunxit eis officium baptizandi. Et ideo non est
similis ratio.
Ad secundum dicendum quod, si quilibet sacerdotum operaretur in
virtute propria, superfluerent alii celebrantes, uno sufficienter
celebrante. Sed quia sacerdos non consecrat nisi in persona Christi,
multi autem sunt unum in Christo, ideo non refert utrum per unum vel
per multos hoc sacramentum consecraretur, nisi quod oportet ritum
Ecclesiae servari.
Ad tertium dicendum quod Eucharistia est sacramentum unitatis
ecclesiasticae, quae attenditur secundum hoc quod multi sunt unum in
Christo.
|
|