|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non pertineat solum ad
sacerdotem dispensatio huius sacramenti. Sanguis enim Christi non
minus pertinet ad hoc sacramentum quam corpus. Sed sanguis Christi
dispensatur per diacones, unde et beatus Laurentius dixit beato
Sixto, experire utrum idoneum ministrum elegeris, cui commisisti
dominici sanguinis dispensationem. Ergo, pari ratione, dispensatio
dominici corporis non pertinet ad solos sacerdotes.
2. Praeterea, sacerdotes constituuntur ministri sacramentorum. Sed
hoc sacramentum perficitur in consecratione materiae, non in usu, ad
quem pertinet dispensatio. Ergo videtur quod non pertineat ad
sacerdotem corpus domini dispensare.
3. Praeterea, Dionysius dicit, in libro Eccles. Hier., quod
hoc sacramentum habet perfectivam virtutem, sicut et chrisma. Sed
signare chrismate baptizatos non pertinet ad sacerdotem, sed ad
episcopum. Ergo etiam dispensare hoc sacramentum pertinet ad
episcopum, non ad sacerdotem.
Sed contra est quod dicitur de Consecr., dist. II, pervenit ad
notitiam nostram quod quidam presbyteri laico aut feminae corpus domini
tradunt ad deferendum infirmis. Ergo interdicit synodus ne talis
praesumptio ulterius fiat, sed presbyter per semetipsum infirmos
communicet.
Respondeo dicendum quod ad sacerdotem pertinet dispensatio corporis
Christi, propter tria. Primo quidem quia, sicut dictum est, ipse
consecrat in persona Christi. Ipse autem Christus, sicut
consecravit corpus suum in cena, ita et aliis sumendum dedit. Unde,
sicut ad sacerdotem pertinet consecratio corporis Christi, ita ad eum
pertinet dispensatio. Secundo, quia sacerdos constituitur medius
inter Deum et populum. Unde, sicut ad eum pertinet dona populi Deo
offerre, ita ad eum pertinet dona sanctificata divinitus populo
tradere. Tertio quia, in reverentiam huius sacramenti, a nulla re
contingitur nisi consecrata, unde et corporale et calix consecrantur,
similiter et manus sacerdotis, ad tangendum hoc sacramentum. Unde
nulli alii tangere licet, nisi in necessitate puta si caderet in
terram, vel in aliquo alio necessitatis casu.
Ad primum ergo dicendum quod diaconus, quasi propinquus ordini
sacerdotali, aliquid participat de eius officio, ut scilicet dispenset
sanguinem, non autem corpus, nisi in necessitate, iubente episcopo
vel presbytero. Primo quidem, quia sanguis Christi continetur in
vase. Unde non oportet quod tangatur a dispensante, sicut tangitur
corpus Christi. Secundo, quia sanguis designat redemptionem a
Christo in populum derivatam, unde et sanguini admiscetur aqua, quae
significat populum. Et quia diaconi sunt inter sacerdotem et populum,
magis convenit diaconibus dispensatio sanguinis quam dispensatio
corporis.
Ad secundum dicendum quod eiusdem est hoc sacramentum dispensare et
consecrare, ratione iam dicta.
Ad tertium dicendum quod, sicut diaconus in aliquo participat
illuminativam virtutem sacerdotis, inquantum dispensat sanguinem; ita
sacerdos participat perfectivam dispensationem episcopi, inquantum
dispensat hoc sacramentum, quo perficitur homo secundum se per
coniunctionem ad Christum. Aliae autem perfectiones, quibus homo
perficitur per comparationem ad alios, episcopo reservantur.
|
|