|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod sacerdos consecrans non
teneatur sumere hoc sacramentum. In aliis enim consecrationibus ille
qui consecrat materiam, non utitur ea, sicut episcopus consecrans
chrisma non linitur eodem. Sed hoc sacramentum consistit in
consecratione materiae. Ergo sacerdos perficiens hoc sacramentum non
necesse habet uti eodem, sed potest licite a sumptione eius abstinere.
2. Praeterea, in aliis sacramentis minister non praebet sacramentum
sibi ipsi, nullus enim baptizare seipsum potest, ut supra habitum
est. Sed, sicut Baptismus ordinate dispensatur, ita et hoc
sacramentum. Ergo sacerdos perficiens hoc sacramentum non debet ipsum
sumere a seipso.
3. Praeterea, contingit quandoque quod miraculose corpus Christi in
altari apparet sub specie carnis, et sanguis sub specie sanguinis.
Quae non sunt apta cibo vel potui, unde, sicut supra dictum est,
propter hoc sub alia specie traduntur, ne sint horrori sumentibus.
Ergo sacerdos consecrans non semper tenetur sumere hoc sacramentum.
Sed contra est quod in Concilio Toletano legitur, et habetur de
Consecr., dist. II, cap. relatum, modis omnibus tenendum est
ut, quotiescumque sacrificans corpus et sanguinem domini nostri Iesu
Christi in altario immolat, toties perceptione corporis et sanguinis
participem se praebeat.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, Eucharistia non
solum est sacramentum, sed etiam sacrificium. Quicumque autem
sacrificium offert, debet fieri sacrificii particeps. Quia exterius
sacrificium quod offert, signum est interioris sacrificii quo quis
seipsum offert Deo, ut Augustinus dicit, X de Civ. Dei. Unde
per hoc quod participat sacrificio, ostendit ad se sacrificium interius
pertinere. Similiter etiam per hoc quod sacrificium populo dispensat,
ostendit se esse dispensatorem divinorum populo. Quorum ipse primo
debet esse particeps, sicut Dionysius dicit, in libro Eccles.
Hier. Et ideo ipse ante sumere debet quam populo dispenset. Unde in
praedicto capite legitur, quale est sacrificium cui nec ipse
sacrificans particeps esse dignoscitur? Per hoc autem fit particeps
quod de sacrificio sumit, secundum illud apostoli, I Cor. X,
nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris? Et ideo necesse est
quod sacerdos, quotiescumque consecrat, sumat hoc sacramentum
integre.
Ad primum ergo dicendum quod consecratio chrismatis, vel cuiuscumque
alterius materiae, non est sacrificium, sicut consecratio
Eucharistiae. Et ideo non est similis ratio.
Ad secundum dicendum quod sacramentum Baptismi perficitur in ipso usu
materiae. Et ideo nullus potest baptizare seipsum, quia in sacramento
non potest esse idem agens et patiens. Unde nec in hoc sacramento
sacerdos consecrat seipsum, sed panem et vinum, in qua consecratione
conficitur hoc sacramentum. Usus autem sacramenti est consequenter se
habens ad hoc sacramentum. Et ideo non est simile.
Ad tertium dicendum quod, si miraculose corpus Christi in altari sub
specie carnis appareat, aut sanguis sub specie sanguinis, non est
sumendum. Dicit enim Hieronymus, super Levit., de hac quidem
hostia quae in Christi commemoratione mirabiliter fit, de illa vero
quam Christus in ara crucis obtulit secundum se, nulli edere licet.
Nec propter hoc sacerdos transgressor efficitur, quia ea quae
miraculose fiunt, legibus non subduntur. Consulendum tamen esset
sacerdoti quod iterato corpus et sanguinem domini consecraret et
sumeret.
|
|