|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod malus sacerdos
Eucharistiam consecrare non possit. Dicit enim Hieronymus, super
Sophoniam, sacerdotes, qui Eucharistiae serviunt et sanguinem domini
dividunt, impie agunt in legem Christi, putantes Eucharistiam
precantis facere verba, non vitam; et necessariam esse solemnem
orationem, et non sacerdotis merita. De quibus dicitur, sacerdos,
in quocumque fuerit macula, non accedat offerre oblationes domino.
Sed sacerdos peccator, cum sit maculosus, nec vitam habet nec merita
huic convenientia sacramento. Ergo sacerdos peccator non potest
consecrare Eucharistiam.
2. Praeterea, Damascenus dicit, in IV libro, quod panis et
vinum, per adventum sancti spiritus, supernaturaliter transit in
corpus domini et sanguinem. Sed Gelasius Papa dicit, et habetur in
decretis, I, qu. I, cap. sacrosancta, quomodo ad divini mysterii
consecrationem caelestis spiritus invocatus adveniet, si sacerdos qui
eum adesse deprecatur, criminosis plenus actionibus comprobetur? Ergo
per malum sacerdotem non potest Eucharistia consecrari.
3. Praeterea, hoc sacramentum sacerdotis benedictione consecratur.
Sed benedictio sacerdotis peccatoris non est efficax ad consecrationem
huius sacramenti, cum scriptum sit, maledicam benedictionibus
vestris. Et Dionysius dicit, in epistola ad Demophilum monachum,
perfecte cecidit a sacerdotali ordine qui non est illuminatus, et audax
quidem mihi videtur talis, sacerdotalibus manum apponens; et audet
immundas infamias, non enim dicam orationes, super divina symbola
Christiformiter enuntiare.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de corpore domini,
intra Ecclesiam Catholicam, in mysterio corporis et sanguinis
domini, nihil a bono maius, nihil a malo minus perficitur sacerdote,
quia non in merito consecrantis, sed in verbo perficitur creatoris, et
in virtute spiritus sancti.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, sacerdos consecrat
hoc sacramentum non in virtute propria, sed sicut minister Christi,
in cuius persona consecrat hoc sacramentum. Non autem ex hoc ipso
desinit aliquis esse minister Christi quod est malus, habet enim
dominus bonos et malos ministros seu servos. Unde, Matth.
XXIV, dominus dicit, quis, putas, est fidelis servus et
prudens, etc.; et postea subdit, si autem dixerit malus ille servus
in corde suo, et cetera. Et apostolus dicit, I Cor. IV, sic
nos existimet homo ut ministros Christi, et tamen postea subdit,
nihil mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum. Erat ergo
certus se esse ministrum Christi, non tamen erat certus se esse
iustum. Potest ergo aliquis esse minister Christi etiam si iustus non
sit. Et hoc ad excellentiam Christi pertinet, cui, sicut vero
Deo, serviunt non solum bona, sed etiam mala, quae per ipsius
providentiam in eius gloriam ordinantur. Unde manifestum est quod
sacerdotes, etiam si non sint iusti, sed peccatores, possunt
Eucharistiam consecrare.
Ad primum ergo dicendum quod Hieronymus per illa verba improbat
errorem sacerdotum qui credebant se digne posse Eucharistiam consecrare
ex hoc solo quod sunt sacerdotes, etiam si sint peccatores. Quod
improbat Hieronymus per hoc quod maculosi ad altare accedere
prohibentur. Non tamen removetur quin, si accesserint, sit verum
sacrificium quod offerunt.
Ad secundum dicendum quod ante illa verba Gelasius Papa praemittit,
sacrosancta religio, quae Catholicam continet disciplinam, tantam
sibi reverentiam vindicat ut ad eam quilibet nisi pura conscientia non
audeat pervenire. Ex quo manifeste apparet eius intentionis esse quod
peccator sacerdos non debet accedere ad hoc sacramentum. Unde per hoc
quod subdit, quomodo caelestis spiritus advocatus adveniet, intelligi
oportet quod non advenit ex merito sacerdotis, sed ex virtute
Christi, cuius verba profert sacerdos.
Ad tertium dicendum quod, sicut eadem actio, inquantum fit ex prava
intentione ministri, potest esse mala, bona autem inquantum fit ex
bona intentione domini; ita benedictio sacerdotis peccatoris,
inquantum ab ipso indigne fit, est maledictione digna, et quasi
infamia seu blasphemia, et non oratio reputatur; inquantum autem
profertur ex persona Christi, est sancta et efficax. Unde signanter
dicitur, maledicam benedictionibus vestris.
|
|