|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod Missa sacerdotis mali
non minus valeat quam Missa sacerdotis boni. Dicit enim Gregorius,
in registro, heu, in quam magnum laqueum incidunt qui divina et
occulta mysteria plus ab aliis sanctificata fieri posse credunt, cum
unus idemque spiritus sanctus ea mysteria occulte atque invisibiliter
operando sanctificet. Sed haec occulta mysteria celebrantur in
Missa. Ergo Missa mali sacerdotis non minus valet quam Missa boni.
2. Praeterea, sicut Baptismus traditur a ministro in virtute
Christi, qui baptizat, ita et hoc sacramentum, quod in persona
Christi consecratur. Sed non melior Baptismus datur a meliori
ministro, ut supra habitum est. Ergo neque etiam melior Missa est
quae celebratur a meliori sacerdote.
3. Praeterea, sicut merita sacerdotum differunt per bonum et
melius, ita etiam differunt per bonum et malum. Si ergo Missa
melioris sacerdotis est melior, sequitur quod Missa mali sacerdotis
sit mala. Quod est inconveniens, quia malitia ministrorum non potest
redundare in Christi mysteria; sicut Augustinus dicit, in libro de
Baptismo. Ergo neque Missa melioris sacerdotis est melior.
Sed contra est quod habetur I, qu. I, quanto sacerdotes fuerint
digniores, tanto facilius in necessitatibus pro quibus clamant,
exaudiuntur.
Respondeo dicendum quod in Missa duo est considerare; scilicet ipsum
sacramentum, quod est principale; et orationes quae in Missa fiunt
pro vivis et mortuis. Quantum ergo ad sacramentum, non minus valet
Missa mali sacerdotis quam boni, quia utrobique idem conficitur
sacramentum. Oratio etiam quae fit in Missa, potest considerari
dupliciter. Uno modo, inquantum habet efficaciam ex devotione
sacerdotis orantis. Et sic non est dubium quod Missa melioris
sacerdotis magis est fructuosa. Alio modo, inquantum oratio in Missa
profertur a sacerdote in persona totius Ecclesiae, cuius sacerdos est
minister. Quod quidem ministerium etiam in peccatoribus manet, sicut
supra dictum est de ministerio Christi. Unde quantum ad hoc, est
fructuosa non solum oratio sacerdotis peccatoris in Missa, sed etiam
omnes aliae eius orationes quas facit in ecclesiasticis officiis, in
quibus gerit personam Ecclesiae. Sed orationes eius privatae non sunt
fructuosae, secundum illud Proverb. XXVIII, qui declinat aurem
suam ne audiat legem, oratio eius erit execrabilis.
Ad primum ergo dicendum quod Gregorius loquitur ibi quantum ad
sanctitatem divini sacramenti.
Ad secundum dicendum quod in sacramento Baptismi non fiunt solemnes
orationes pro omnibus fidelibus, sicut in Missa. Et ideo quantum ad
hoc non est simile. Est autem simile quantum ad effectum sacramenti.
Ad tertium dicendum quod propter virtutem spiritus sancti, qui per
unitatem caritatis communicat invicem bona membrorum Christi, fit quod
bonum privatum quod est in Missa sacerdotis boni, est fructuosum
aliis. Malum autem privatum unius hominis non potest alteri nocere,
nisi per aliqualem consensum, ut Augustinus dicit, in libro contra
Parmenianum.
|
|