|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod haeretici et
schismatici et excommunicati consecrare non possunt. Dicit enim
Augustinus quod extra Ecclesiam Catholicam non est locus veri
sacrificii. Et Leo Papa dicit, et habetur in decretis, I, qu.
I, aliter, (scilicet quam in Ecclesia, quae corpus Christi est)
nec rata sunt sacerdotia, nec vera sacrificia. Sed haeretici,
schismatici et excommunicati sunt ab Ecclesia separati. Ergo non
possunt verum sacrificium conficere.
2. Praeterea, sicut legitur ibidem, Innocentius Papa dicit,
Arianos, ceterasque huiusmodi pestes, quia laicos eorum sub imagine
poenitentiae suscipimus, non videntur clerici eorum cum sacerdotii aut
cuiuspiam mysterii suscipiendi dignitate esse, quibus solum Baptisma
ratum esse permittimus. Sed non potest aliquis consecrare
Eucharistiam nisi sit cum sacerdotii dignitate. Ergo haeretici, et
ceteri huiusmodi, non possunt Eucharistiam conficere.
3. Praeterea, ille qui est extra Ecclesiam, non videtur aliquid
posse agere in persona totius Ecclesiae. Sed sacerdos consecrans
Eucharistiam hoc agit in persona totius Ecclesiae, quod patet ex hoc
quod omnes orationes proponit in persona Ecclesiae. Ergo videtur quod
illi qui sunt extra Ecclesiam, scilicet haeretici et schismatici et
excommunicati, non possunt consecrare Eucharistiam.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in II contra Parmen.,
sicut Baptismus in eis, scilicet haereticis, schismaticis et
excommunicatis, ita ordinatio mansit integra. Sed ex vi ordinationis
sacerdos potest consecrare Eucharistiam. Ergo haeretici, schismatici
et excommunicati, cum in eis maneat ordinatio integra, videtur quod
possint consecrare Eucharistiam.
Respondeo dicendum quod quidam dixerunt quod haeretici, schismatici et
excommunicati, quia sunt extra Ecclesiam, non possunt conficere hoc
sacramentum. Sed in hoc decipiuntur. Quia, sicut Augustinus
dicit, in II contra Parmen., aliud est aliquid omnino non habere,
aliud autem non recte habere, et similiter est etiam aliud non dare,
et aliud non recte dare. Illi igitur qui, intra Ecclesiam
constituti, receperunt potestatem consecrandi in ordinatione
sacerdotii, recte quidem habent potestatem, sed non recte ea utuntur,
si postmodum per haeresim aut schisma vel excommunicationem ab Ecclesia
separentur. Qui autem sic separati ordinantur, nec recte habent
potestatem, nec recte utuntur. Quod tamen utrique potestatem
habeant, per hoc patet quod, sicut Augustinus ibidem dicit, cum
redeunt ad unitatem Ecclesiae, non reordinantur, sed recipiuntur in
suis ordinibus. Et quia consecratio Eucharistiae est actus consequens
ordinis potestatem, illi qui sunt ab Ecclesia separati per haeresim
aut schisma vel excommunicationem, possunt quidem consecrare
Eucharistiam, quae ab eis consecrata verum corpus Christi et
sanguinem continet, non tamen recte hoc faciunt, sed peccant
facientes. Et ideo fructum sacrificii non percipiunt, quod est
sacrificium spirituale.
Ad primum ergo dicendum quod auctoritas illa et similes intelligendae
sunt quantum ad hoc quod non recte extra Ecclesiam sacrificium
offertur. Unde extra Ecclesiam non potest esse spirituale
sacrificium, quod est verum veritate fructus, licet sit verum veritate
sacramenti, sicut etiam supra dictum est quod peccator sumit corpus
Christi sacramentaliter, sed non spiritualiter.
Ad secundum dicendum quod solus Baptismus permittitur esse ratus
haereticis et schismaticis, quia possunt licite baptizare in articulo
necessitatis. In nullo autem casu licite possunt Eucharistiam
consecrare, vel alia sacramenta conferre.
Ad tertium dicendum quod sacerdos in Missa in orationibus quidem
loquitur in persona Ecclesiae, in cuius unitate consistit. Sed in
consecratione sacramenti loquitur in persona Christi, cuius vicem in
hoc gerit per ordinis potestatem. Et ideo, si sacerdos ab unitate
Ecclesiae praecisus Missam celebret, quia potestatem ordinis non
amittit, consecrat verum corpus et sanguinem Christi, sed quia est ab
Ecclesiae unitate separatus, orationes eius efficaciam non habent.
|
|