|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod sacerdos degradatus non
possit hoc sacramentum conficere. Nullus enim conficit hoc sacramentum
nisi per potestatem consecrandi quam habet. Sed degradatus non habet
potestatem consecrandi, licet habeat potestatem baptizandi, ut dicit
canon. Ergo videtur quod presbyter degradatus non possit Eucharistiam
consecrare.
2. Praeterea, ille qui aliquid dat, potest etiam auferre. Sed
episcopus dat presbytero potestatem consecrandi ordinando ipsum. Ergo
etiam potest ei auferre degradando ipsum.
3. Praeterea, sacerdos per degradationem aut amittit potestatem
consecrandi, aut solam executionem. Sed non solam executionem, quia
sic non plus amitteret degradatus quam excommunicatus, qui executione
caret. Ergo videtur quod amittit potestatem consecrandi. Et ita
videtur quod non possit conficere hoc sacramentum.
Sed contra est quod Augustinus, in II contra Parmen., probat
quod apostatae a fide non carent Baptismate, per hoc quod per
poenitentiam redeuntibus non restituitur, et ideo non posse amitti
iudicatur. Sed similiter degradatus, si reconcilietur, non est
iterum ordinandus. Ergo non amisit potestatem consecrandi. Et ita
sacerdos degradatus potest conficere hoc sacramentum.
Respondeo dicendum quod potestas consecrandi Eucharistiam pertinet ad
characterem sacerdotalis ordinis. Character autem quilibet, quia cum
quadam consecratione datur, indelebilis est, ut supra dictum est,
sicut et quarumcumque rerum consecrationes perpetuae sunt, nec amitti
nec reiterari possunt. Unde manifestum est quod potestas consecrandi
non amittitur per degradationem. Dicit enim Augustinus, in II
contra Parmen., utrumque, scilicet Baptismus et ordo, sacramentum
est, et quadam consecratione utrumque homini datur, et illud cum
baptizatur, et illud cum ordinatur. Ideo non licet a Catholicis
utrumque iterari. Et sic patet quod sacerdos degradatus potest
conficere hoc sacramentum.
Ad primum ergo dicendum quod canon ille non loquitur assertive, sed
inquisitive, sicut ex circumstantia litterae haberi potest.
Ad secundum dicendum quod episcopus non dat potestatem sacerdotalis
ordinis propria virtute, sed instrumentaliter, sicut minister Dei,
cuius effectus per hominem tolli non potest, secundum illud Matth.
XIX, quos Deus coniunxit, homo non separet. Et ideo episcopus
non potest hanc potestatem auferre, sicut nec ille qui baptizat potest
auferre characterem baptismalem.
Ad tertium dicendum quod excommunicatio est medicinalis. Et ideo
excommunicatis non aufertur executio sacerdotalis potestatis quasi in
perpetuum, sed ad correctionem, usque ad tempus. Degradatis autem
aufertur executio quasi in perpetuum condemnatis.
|
|