|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod in celebratione huius
sacramenti Christus non immoletur. Dicitur enim Hebr. X, quod
Christus una oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos. Sed
illa oblatio fuit eius immolatio. Ergo Christus non immolatur in
celebratione huius sacramenti.
2. Praeterea, immolatio Christi facta est in cruce, in qua
tradidit semetipsum oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis, ut
dicitur Ephes. V. Sed in celebratione huius mysterii Christus non
crucifigitur. Ergo nec immolatur.
3. Praeterea, sicut Augustinus dicit, IV de Trin., in
immolatione Christi idem est sacerdos et hostia. Sed in celebratione
huius sacramenti non est idem sacerdos et hostia. Ergo celebratio
huius sacramenti non est Christi immolatio.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro sententiarum
prosperi, semel immolatus est in semetipso Christus, et tamen
quotidie immolatur in sacramento.
Respondeo dicendum quod duplici ratione celebratio huius sacramenti
dicitur Christi immolatio. Primo quidem quia, sicut Augustinus
dicit, ad Simplicianum, solent imagines earum rerum nominibus
appellari quarum imagines sunt, sicut cum, intuentes tabulam aut
parietem pictum, dicimus, ille Cicero est, ille Sallustius.
Celebratio autem huius sacramenti, sicut supra dictum est, imago est
quaedam repraesentativa passionis Christi, quae est vera immolatio.
Unde Ambrosius dicit, super epistolam ad Heb., in Christo semel
oblata est hostia ad salutem sempiternam potens. Quid ergo nos?
Nonne per singulos dies offerimus ad recordationem mortis eius? Alio
modo, quantum ad effectum passionis, quia scilicet per hoc sacramentum
participes efficimur fructus dominicae passionis. Unde et in quadam
dominicali oratione secreta dicitur, quoties huius hostiae commemoratio
celebratur, opus nostrae redemptionis exercetur. Quantum igitur ad
primum modum, poterat Christus dici immolari etiam in figuris veteris
testamenti, unde et in Apoc. XIII dicitur, quorum nomina non
sunt scripta in libro vitae agni, qui occisus est ab origine mundi.
Sed quantum ad modum secundum, proprium est huic sacramento quod in
eius celebratione Christus immoletur.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Ambrosius ibidem dicit, una est
hostia, quam scilicet Christus obtulit et nos offerimus, et non
multae, quia semel oblatus est Christus, hoc autem sacrificium
exemplum est illius. Sicut enim quod ubique offertur unum est corpus
et non multa corpora, ita et unum sacrificium.
Ad secundum dicendum quod, sicut celebratio huius sacramenti est imago
repraesentativa passionis Christi, ita altare est repraesentativum
crucis ipsius, in qua Christus in propria specie immolatus est.
Ad tertium dicendum quod, per eandem rationem, etiam sacerdos gerit
imaginem Christi, in cuius persona et virtute verba pronuntiat ad
consecrandum, ut ex supra dictis patet. Et ita quodammodo idem est
sacerdos et hostia.
|
|