|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter sit
determinatum tempus celebrationis huius mysterii. Hoc enim sacramentum
est repraesentativum dominicae passionis, ut dictum est. Sed
commemoratio dominicae passionis fit in Ecclesia semel in anno, dicit
enim Augustinus, super Psalmos, quoties Pascha celebratur, nunquid
toties Christus occiditur? Sed tamen anniversaria recordatio
repraesentat quod olim factum est, et sic nos facit moveri tanquam
videamus dominum in cruce praesentem. Ergo hoc sacramentum non debet
celebrari nisi semel in anno.
2. Praeterea, passio Christi commemoratur in Ecclesia sexta feria
ante Pascha, non autem in festo natalis. Cum ergo hoc sacramentum
sit commemorativum dominicae passionis, videtur inconveniens quod in
die natalis ter celebratur hoc sacramentum, in parasceve autem
totaliter intermittitur.
3. Praeterea, in celebratione huius sacramenti Ecclesia debet
imitari institutionem Christi. Sed Christus consecravit hoc
sacramentum hora serotina. Ergo videtur quod tali hora debeat hoc
sacramentum celebrari.
4. Praeterea, sicut habetur de Consecr., dist. I, Leo Papa
scribit Dioscoro Alexandrino episcopo, quod in prima parte diei
Missas celebrare licet. Sed dies incipit a media nocte, ut supra
dictum est. Ergo videtur quod etiam post mediam noctem liceat
celebrare.
5. Praeterea, in quadam dominicali oratione secreta dicitur,
concede nobis, domine, quaesumus, haec frequentare mysteria. Sed
maior erit frequentia si etiam pluribus horis in die sacerdos celebret.
Ergo videtur quod non debeat prohiberi sacerdos pluries celebrare in
die.
Sed in contrarium est consuetudo quam servat Ecclesia secundum canonum
statuta.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, in celebratione huius
mysterii attenditur et repraesentatio dominicae passionis, et
participatio fructus eius. Et secundum utrumque oportuit determinare
tempus aptum celebrationi huius sacramenti. Quia enim fructu dominicae
passionis quotidie indigemus propter quotidianos defectus, quotidie in
Ecclesia regulariter hoc sacramentum offertur. Unde et dominus nos
petere docet, Luc. XI, panem nostrum quotidianum da nobis hodie,
quod exponens Augustinus, in libro de verbis domini, dicit, si
quotidianus est panis, cur post annum illum sumas, quemadmodum Graeci
in oriente facere consueverunt? Accipe quotidie quod quotidie tibi
prosit. Quia vero dominica passio celebrata est a tertia hora usque ad
nonam, ideo regulariter in illa parte diei solemniter celebratur in
Ecclesia hoc sacramentum.
Ad primum ergo dicendum quod in hoc sacramento recolitur passio
Christi secundum quod eius effectus ad fideles derivatur. Sed tempore
passionis recolitur passio Christi solum secundum quod in ipso capite
nostro fuit perfecta. Quod quidem factum est semel, quotidie autem
fructum dominicae passionis fideles percipiunt. Et ideo sola
commemoratio fit semel in anno, hoc autem quotidie, et propter fructum
et propter iugem memoriam.
Ad secundum dicendum quod, veniente veritate, cessat figura. Hoc
autem sacramentum est figura quaedam et exemplum passionis dominicae,
sicut dictum est. Et ideo in die quo ipsa passio domini recolitur
prout realiter gesta est, non celebratur consecratio huius sacramenti.
Ne tamen Ecclesia eo etiam die sit sine fructu passionis per hoc
sacramentum nobis exhibito, corpus Christi consecratum in die
praecedenti reservatur sumendum in illa die. Non autem sanguis,
propter periculum, et quia sanguis specialius est imago dominicae
passionis, ut supra dictum est. Nec etiam verum est, quod quidam
dicunt, quod per immissionem particulae corporis in vinum, convertatur
vinum in sanguinem. Hoc enim aliter fieri non potest quam per
consecrationem factam sub debita forma verborum. In die autem
nativitatis plures Missae celebrantur, propter triplicem Christi
nativitatem. Quarum una est aeterna, quae, quantum ad nos, est
occulta. Et ideo una Missa cantatur in nocte, in cuius introitu
dicitur, dominus dixit ad me, filius meus es tu, ego hodie genui te.
Alia autem est temporalis, sed spiritualis, qua scilicet Christus
oritur tanquam Lucifer in cordibus nostris, ut dicitur II Pet.
I. Et propter hoc cantatur Missa in aurora, in cuius introitu
dicitur, lux fulgebit super nos. Tertia est Christi nativitas
temporalis et corporalis, secundum quam visibilis nobis processit ex
utero virginali carne indutus. Et ob hoc cantatur tertia Missa in
plena luce, in cuius introitu dicitur, puer natus est nobis. Licet e
converso posset dici quod nativitas aeterna, secundum se, est in plena
luce, et ob hoc in Evangelio tertiae Missae fit mentio de nativitate
aeterna. Secundum autem nativitatem corporalem, ad litteram, natus
est de nocte, in signum quod veniebat ad tenebras infirmitatis
nostrae, unde et in Missa nocturna dicitur Evangelium de corporali
Christi nativitate. Sicut etiam et in aliis diebus in quibus
occurrunt plura Christi beneficia vel recolenda vel expetenda, plures
Missae celebrantur in die, puta una pro festo, et alia pro ieiunio
vel pro mortuis.
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, Christus voluit
ultimo hoc sacramentum discipulis tradere, ut fortius eorum cordibus
imprimeretur. Et ideo post cenam et in fine diei hoc sacramentum
consecravit et discipulis tradidit. A nobis autem celebratur hora
dominicae passionis, scilicet vel in diebus festis in tertia, quando
crucifixus est linguis Iudaeorum, ut dicitur Marc. XV, et quando
spiritus sanctus descendit super discipulos; vel diebus profestis in
sexta, quando crucifixus est manibus militum, ut habetur Ioan.
XIX; vel diebus ieiuniorum in nona, quando voce magna clamans
emisit spiritum, ut dicitur Matth. XXVII. Potest tamen
tardari, maxime quando sunt ordines faciendi, et praecipue in sabbato
sancto; tum propter prolixitatem officii; tum etiam quia ordines
pertinent ad diem dominicum, ut habetur in decretis, dist. LXXV,
cap. quod a patribus. Possunt tamen etiam Missae celebrari in prima
parte diei propter aliquam necessitatem, ut habetur de Consecr.,
dist. I, cap. necesse est et cetera.
Ad quartum dicendum quod regulariter Missa debet celebrari in die, et
non in nocte, quia ipse Christus est praesens in hoc sacramento, qui
dicit, Ioan. IX, me oportet operari opera eius qui misit me,
donec dies est. Venit nox, quando nemo potest operari. Quandiu in
mundo sum, lux sum mundi. Ita tamen quod principium diei sumatur non
a media nocte; nec etiam ab ortu solis, idest quando substantia solis
apparet super terram; sed quando incipit apparere aurora. Tunc enim
quodammodo dicitur sol ortus, inquantum claritas radiorum eius
apparet. Unde et Marc. XVI dicitur quod mulieres venerunt ad
monumentum orto iam sole; cum tamen venerint, cum adhuc tenebrae
essent, ad monumentum, ut dicitur Ioan. XX; sic enim hanc
contrarietatem solvit Augustinus, in libro de consensu
Evangelistarum. Specialiter tamen in nocte natalis Missa
celebratur, propter hoc quod dominus nocte natus est, ut habetur de
Consecr., dist. I, cap. nocte et cetera. Et similiter etiam in
sabbato sancto circa noctis principium, propter hoc quod dominus nocte
surrexit, idest, cum adhuc tenebrae essent, ante manifestum solis
ortum.
Ad quintum dicendum quod, sicut habetur de Consecr., dist. I, ex
decreto Alexandri Papae, sufficit sacerdoti in die unam Missam
celebrare, quia Christus semel passus est et totum mundum redemit; et
valde felix est qui unam digne celebrare potest. Quidam tamen pro
defunctis unam faciunt et alteram diei, si necesse est. Qui vero pro
pecunia aut adulationibus saecularium uno die praesumunt plures
celebrare Missas, non aestimo evadere damnationem. Et extra, de
Celebr., dicit Innocentius III quod, excepto die nativitatis
dominicae, nisi causa necessitatis suaderet, sufficit sacerdoti semel
in die unam Missam solummodo celebrare.
|
|