|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non oporteat hoc
sacramentum celebrare in domo et vasis sacris. Hoc enim sacramentum
est repraesentativum dominicae passionis. Sed Christus non est passus
in domo, sed extra portam civitatis, secundum illud Heb. ult.,
Iesus, ut per suum sanguinem sanctificaret populum, extra portam
passus est. Ergo videtur quod hoc sacramentum non debeat celebrari in
domo, sed magis sub divo.
2. Praeterea, in celebratione huius sacramenti debet Ecclesia
imitari morem Christi et apostolorum. Sed domus in qua Christus
primo hoc sacramentum confecit, non fuit consecrata, sed fuit quoddam
commune cenaculum a quodam patrefamilias praeparatum, ut habetur Luc.
XXII. Legitur etiam Act. II quod apostoli erant perdurantes
unanimiter in templo; et frangentes circa domos panem, sumebant cum
exultatione. Ergo nec modo oportet domos esse consecratas in quibus
hoc sacramentum celebratur.
3. Praeterea, nihil fieri frustra in Ecclesia debet, quae spiritu
sancto gubernatur. Sed frustra videtur adhiberi consecratio Ecclesiae
vel altari, et huiusmodi rebus inanimatis, quae non sunt susceptiva
gratiae vel spiritualis virtutis. Inconvenienter igitur huiusmodi
consecrationes in Ecclesia fiunt.
4. Praeterea, solum divina opera debent recoli cum quadam
solemnitate, secundum illud Psalmi, in operibus manuum tuarum
exultabo. Sed Ecclesia vel altare opere humano consecratur, sicut et
calix et ministri et alia huiusmodi. Sed horum consecrationes non
recoluntur celebriter in Ecclesia. Ergo neque consecratio Ecclesiae
vel altaris cum solemnitate recoli debet.
5. Praeterea, veritas debet respondere figurae. Sed in veteri
testamento, quod gerebat figuram novi, non fiebat altare de lapidibus
sectis, dicitur enim Exod. XX, altare de terra facietis mihi.
Quod si altare lapideum feceritis mihi, non aedificabitis illud de
sectis lapidibus. Exodi etiam XXVII mandatur fieri altare de
lignis settim, vestitis aere; vel etiam auro, ut habetur Exod.
XXV. Ergo videtur inconvenienter observari in Ecclesia quod altare
fiat solum de lapidibus.
6. Praeterea, calix cum patena repraesentat sepulcrum Christi.
Quod fuit excisum in petra, ut in Evangeliis habetur. Ergo calix
debet de petra fieri, et non solum de argento vel auro, vel etiam de
stanno.
7. Praeterea, sicut aurum pretiosius est inter materias vasorum,
ita panni serici pretiosiores sunt inter alios pannos. Ergo, sicut
calix fit de auro, ita pallae altaris debent fieri de serico, et non
solum de panno lineo.
8. Praeterea, dispensatio sacramentorum et ordinatio eorum ad
ministros Ecclesiae pertinet, sicut dispensatio rerum temporalium
subiacet ordinationi principum saecularium, unde apostolus dicit, I
Cor. IV, sic nos existimet homo ut ministros Christi et
dispensatores mysteriorum Dei. Sed si circa dispensationem rerum
temporalium aliquid fieret contra statuta principum, habetur irritum.
Ergo, si haec quae dicta sunt, convenienter sunt statuta per
praelatos Ecclesiae, videtur quod sine his confici non possit. Et
sic videtur sequi quod verba Christi non sint sufficientia ad hoc
sacramentum conficiendum, quod est inconveniens. Non ergo videtur
conveniens fuisse quod haec circa celebrationem sacramenti
statuerentur.
Sed contra est quod ea quae per Ecclesiam statuuntur, ab ipso
Christo ordinantur, qui dicit, Matth. XVIII, ubicumque
fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.
Respondeo dicendum quod in his quae circumstant hoc sacramentum, duo
considerantur, quorum unum pertinet ad repraesentationem eorum quae
circa dominicam passionem sunt acta; aliud autem pertinet ad
reverentiam huius sacramenti, in quo Christus secundum veritatem
continetur, et non solum sicut in figura. Unde et consecrationes
adhibentur his rebus quae veniunt in usum huius sacramenti, tum propter
reverentiam sacramenti; tum ad repraesentandum effectum sanctitatis qui
ex passione Christi provenit, secundum illud Heb. ult., Iesus,
ut sanctificaret per suum sanguinem populum, et cetera.
Ad primum ergo dicendum quod regulariter hoc sacramentum celebrari
debet in domo, per quam significatur Ecclesia, secundum illud I
Tim. III, scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quae
est Ecclesia Dei vivi. Extra Ecclesiam enim locus non est veri
sacrificii, ut Augustinus dicit. Et quia Ecclesia non erat
concludenda sub finibus gentis Iudaicae, sed erat in universo mundo
fundanda, ideo passio Christi non est celebrata infra civitatem
Iudaeorum, sed sub divo, ut sic totus mundus haberet se ad passionem
Christi ut domus. Et tamen, ut dicitur de Consecr., dist. I,
cap. concedimus, in itinere positis, si Ecclesia defuerit, sub divo
vel sub tentorio, si tabula consecrata ceteraque sacra mysteria ad id
officium pertinentia ibi affuerint, Missarum solennia celebrari
concedimus.
Ad secundum dicendum quod, quia domus in qua hoc sacramentum
celebratur, Ecclesiam significat, sicut et Ecclesia nominatur,
convenienter consecratur, tum ad repraesentandum sanctificationem quam
Ecclesia consecuta est per passionem Christi; tum etiam ad
significandum sanctitatem quae requiritur in his qui hoc sacramentum
suscipere debent. Per altare autem significatur ipse Christus, de
quo dicit apostolus, Heb. ult., per ipsum offeramus hostiam laudis
Deo. Unde et consecratio altaris significat sanctitatem Christi, de
qua dicitur Luc. I, quod ex te nascetur sanctum, vocabitur filius
Dei. Unde de Consecr., dist. I, dicitur, altaria placuit non
solum unctione chrismatis, sed etiam sacerdotali benedictione sacrari.
Et ideo regulariter non licet celebrare hoc sacramentum nisi in domibus
consecratis. Unde sic habetur de Consecr., dist. I, nullus
presbyter Missam celebrare praesumat nisi in sacratis ab episcopo
locis. Propter quod etiam, quia Pagani non sunt de Ecclesia nec
alii infideles, ideo eadem distinctione legitur, Ecclesiam in qua
cadavera mortuorum infidelium sepeliuntur, sanctificare non licet,
sed, si apta videtur ad consecrandum, inde evulsis corporibus, et
rasis parietibus vel tignis eius loci, reaedificetur. Sed si haec
consecrata prius fuerit, Missas in ea celebrare licet, tamen si
fideles fuerunt qui in ea sepulti sunt. Propter necessitatem tamen
potest hoc sacramentum peragi in domibus non consecratis, vel
violatis, sed tamen de consensu episcopi. Unde in eadem distinctione
legitur, Missarum solennia non ubicumque, sed in locis ab episcopo
consecratis, vel ubi ipse permiserit, celebranda censemus. Non tamen
sine altari portatili consecrato, unde in eadem distinctione legitur,
concedimus, si Ecclesiae fuerint incensae vel combustae, in
capellis, cum tabula consecrata, Missas celebrare. Quia enim
sanctitas Christi fons est totius sanctitatis ecclesiasticae, ideo in
necessitate sufficit ad peragendum hoc sacramentum altare
sanctificatum. Propter quod etiam Ecclesia nunquam sine altari
consecratur, tamen sine Ecclesia quandoque consecratur altare, cum
reliquiis sanctorum, quorum vita abscondita est cum Christo in Deo.
Unde in eadem distinctione legitur, placuit ut altaria in quibus
nullum corpus aut reliquiae martyris conditae comprobantur, ab
episcopis qui eisdem locis praesunt, si fieri potest, evertantur.
Ad tertium dicendum quod Ecclesia et altare et alia huiusmodi
inanimata consecrantur, non quia sint gratiae susceptiva, sed quia ex
consecratione adipiscuntur quandam spiritualem virtutem per quam apta
redduntur divino cultui, ut scilicet homines devotionem quandam exinde
percipiant, ut sint paratiores ad divina, nisi hoc propter
irreverentiam impediatur. Unde et in II Machab. III dicitur,
vere Dei virtus quaedam est in loco, nam ipse qui habet in caelis
habitationem, visitator et adiutor est loci illius. Et inde est quod
huiusmodi ante consecrationem emundantur et exorcizantur, ut exinde
virtus inimici pellatur. Et eadem ratione Ecclesiae quae sanguinis
effusione aut cuiuscumque semine pollutae fuerint, reconciliantur,
quia per peccatum ibi commissum apparet ibi aliqua operatio inimici.
Propter quod etiam in eadem distinctione legitur, Ecclesias
Arianorum ubicumque inveneritis, Catholicas Ecclesias divinis
precibus et operibus absque ulla mora consecrate. Unde et quidam
probabiliter dicunt quod per ingressum Ecclesiae consecratae homo
consequitur remissionem peccatorum venialium, sicut et per aspersionem
aquae benedictae, inducentes quod in Psalmo dicitur, benedixisti,
domine, terram tuam, remisisti iniquitatem plebis tuae. Et ideo,
propter virtutem quam ex consecratione acquirit, consecratio Ecclesiae
non iteratur. Unde in eadem distinctione, ex Concilio Nicaeno,
legitur, Ecclesiis semel Deo consecratis non debet iterum consecratio
adhiberi, nisi aut ab igne exustae, aut sanguinis effusione, aut
cuiusquam semine pollutae fuerint, quia, sicut infans a qualicumque
sacerdote in nomine patris et filii et spiritus sancti semel
baptizatus, non debet iterum baptizari, ita nec locus Deo dedicatus
est iterum consecrandus, nisi propter causas quas superius
nominavimus; si tamen fidem sanctae Trinitatis tenuerunt qui
consecraverunt. Alioquin, qui sunt extra Ecclesiam, consecrare non
possunt. Sed, sicut in eadem distinctione legitur, Ecclesiae vel
altaria quae ambigua sunt de consecratione, consecrentur. Propter hoc
etiam quod aliquam spiritualem virtutem adipiscuntur per
consecrationem, in eadem distinctione legitur statutum, ligna
Ecclesiae dedicatae non debent ad aliud opus iungi, nisi ad aliam
Ecclesiam, vel igni comburenda, vel ad profectum in monasterio
fratribus, in laicorum autem opera non debent admitti. Et ibidem
legitur, altaris palla, cathedra, candelabrum et velum, si fuerint
vetustate consumpta, incendio dentur, cineres quoque eorum in
baptisterio inferantur, aut in pariete aut in fossis pavimentorum
iactentur, ne introeuntium pedibus inquinentur.
Ad quartum dicendum quod, quia consecratio altaris repraesentat
sanctitatem Christi, consecratio vero domus sanctitatem totius
Ecclesiae, ideo convenientius recolitur cum solemnitate consecratio
Ecclesiae vel altaris. Propter quod etiam octo diebus solemnitas
dedicationis agitur, ad significandam beatam resurrectionem Christi et
membrorum Ecclesiae. Nec est opus solius hominis consecratio
Ecclesiae et altaris, cum habeat spiritualem virtutem. Unde de
Consecr., distinctione eadem, dicitur, solemnitates Ecclesiarum
dedicationum per singulos annos solemniter sunt celebrandae. Quod
autem octo diebus encaenia sint celebranda, III libro regum,
perlecta dedicatione templi, reperies, scilicet VIII.
Ad quintum dicendum quod, sicut legitur de Consecr., dist. I,
altaria, si non sint lapidea, chrismatis unctione non consecrentur.
Quod quidem competit et significationi huius sacramenti, tum quia
altare significat Christum, dicitur autem I Cor. X, petra autem
erat Christus; tum etiam quia corpus Christi in sepulcro lapideo fuit
reconditum. Competit etiam quoad usum sacramenti, lapis enim et
solidus est, et de facili potest inveniri ubique. Quod non erat
necessarium in veteri lege, ubi fiebat in uno loco altare. Quod autem
mandatur altare fieri de terra vel de lapidibus insectis, fuit ad
idololatriam removendam.
Ad sextum dicendum quod, sicut in distinctione eadem dicitur, cap.
vasa, quondam sacerdotes non aureis, sed ligneis calicibus utebantur;
Zephyrinus autem Papa patenis vitreis Missas celebrari instituit;
deinde Urbanus omnia fecit argentea. Postmodum autem statutum est ut
calix domini, cum patena, sive ex auro sive ex argento fiat, vel
saltem stanneus calix habeatur. De aere autem aut ex aurichalco non
fiat, quia hoc vini virtute aeruginem, pariter et vomitum provocat.
Nullus autem in ligneo seu vitreo calice cantare praesumat Missam,
quia scilicet lignum porosum est, et sanguis consecratus in eo
remaneret; vitrum autem fragile est, et posset fractionis periculum
imminere. Et eadem ratio est de lapide. Et ideo, propter
reverentiam sacramenti, statutum est ut ex praedictis materiis calix
fiat.
Ad septimum dicendum quod, ubi potuit sine periculo fieri, Ecclesia
statuit circa hoc sacramentum id quod expressius repraesentat passionem
Christi. Non autem erat tantum periculum circa corpus, quod ponitur
in corporali, sicut circa sanguinem, qui continetur in calice. Et
ideo, licet calix non fiat de petra, corporale tamen fit de panno
lineo, quo corpus Christi fuit involutum. Unde in epistola
Silvestri Papae, in eadem distinctione, legitur, consulto omnium
constituimus ut sacrificium altaris non in serico panno, aut intincto
quisquam celebrare praesumat Missam, sed in puro lineo ab episcopo
consecrato, sicut corpus Christi in sindone linea munda sepultum
fuit. Competit etiam pannus lineus, propter sui munditiam, ad
significandum conscientiae puritatem; et, propter multiplicem laborem
quo talis pannus praeparatur, ad significandam passionem Christi.
Ad octavum dicendum quod dispensatio sacramentorum pertinet ad
ministros Ecclesiae, sed consecratio eorum est ab ipso Deo. Et ideo
ministri Ecclesiae non habent aliquid statuere circa formam
consecrationis, sed circa usum sacramenti et modum celebrandi. Et
ideo, si sacerdos verba consecrationis proferat super materia debita
cum intentione consecrandi, absque omnibus praedictis, scilicet domo
et altari, calice et corporali consecratis, et ceteris huiusmodi per
Ecclesiam institutis, consecrat quidem in rei veritate corpus
Christi, peccat tamen graviter, ritum Ecclesiae non servans.
|
|