|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter
ordinentur ea quae circa hoc sacramentum dicuntur. Hoc enim
sacramentum verbis Christi consecratur, ut Ambrosius dicit, in libro
de sacramentis. Non ergo debent aliqua alia in hoc sacramento dici
quam verba Christi.
2. Praeterea, verba et facta Christi nobis per Evangelium
innotescunt. Sed quaedam dicuntur circa consecrationem huius
sacramenti quae in Evangeliis non ponuntur. Non enim legitur in
Evangelio quod Christus in institutione huius sacramenti oculos ad
caelum levaverit; similiter etiam in Evangeliis dicitur, accipite et
comedite, nec ponitur omnes, cum in celebratione huius sacramenti
dicatur, elevatis oculis in caelum, et iterum, accipite et manducate
ex hoc omnes. Inconvenienter ergo huiusmodi verba dicuntur in
celebratione huius sacramenti.
3. Praeterea, omnia alia sacramenta ordinantur ad salutem omnium
fidelium. Sed in celebratione aliorum sacramentorum non fit communis
oratio pro salute omnium fidelium et defunctorum. Ergo inconvenienter
fit in hoc sacramento.
4. Praeterea, Baptismus dicitur specialiter fidei sacramentum. Ea
ergo quae pertinent ad instructionem fidei, magis debent circa
Baptismum tradi quam circa hoc sacramentum, sicut doctrina apostolica
et evangelica.
5. Praeterea, in omni sacramento exigitur devotio fidelium. Non
ergo magis in hoc sacramento quam in aliis deberet devotio fidelium
excitari per laudes divinas et per admonitiones, puta cum dicitur,
sursum corda.
6. Praeterea, minister huius sacramenti est sacerdos, ut dictum
est. Omnia ergo quae in hoc sacramento dicuntur, a sacerdote dici
deberent, et non quaedam a ministris, quaedam a choro.
7. Praeterea, hoc sacramentum per certitudinem operatur virtus
divina. Superflue igitur sacerdos petit huius sacramenti
perfectionem, cum dicit, quam oblationem tu, Deus, in omnibus, et
cetera.
8. Praeterea, sacrificium novae legis multo est excellentius quam
sacrificium antiquorum patrum. Inconvenienter ergo sacerdos petit quod
hoc sacrificium habeatur sicut sacrificium Abel, Abrahae et
Melchisedech.
9. Praeterea, corpus Christi, sicut non incoepit esse in hoc
sacramento per loci mutationem, ut supra dictum est, ita etiam nec
esse desinit. Inconvenienter ergo sacerdos petit, iube haec perferri
per manus sancti Angeli tui in sublime altare tuum.
Sed contra est quod dicitur de Consecr., dist. I, Iacobus frater
domini secundum carnem, et Basilius Caesariensis episcopus,
ediderunt Missae celebrationem. Ex quorum auctoritate patet
convenienter singula circa hoc dici.
Respondeo dicendum quod, quia in hoc sacramento totum mysterium
nostrae salutis comprehenditur, ideo prae ceteris sacramentis cum
maiori solemnitate agitur. Et quia scriptum est Eccle. IV,
custodi pedem tuum ingrediens domum domini, et Eccli. XVIII,
ante orationem praepara animam tuam, ideo ante celebrationem huius
mysterii, primo quidem praemittitur praeparatio quaedam ad digne agenda
ea quae sequuntur. Cuius praeparationis prima pars est laus divina,
quae fit in introitu, secundum illud Psalmi, sacrificium laudis
honorificabit me, et illic iter quo ostendam illi salutare Dei. Et
sumitur hoc, ut pluries, de Psalmis, vel saltem cum Psalmo
cantatur, quia, ut Dionysius dicit, in III cap. Eccles.
Hier., Psalmi comprehendunt per modum laudis quidquid in sacra
Scriptura continetur. Secunda pars continet commemorationem
praesentis miseriae, dum misericordia petitur, dicendo kyrie eleison
ter pro persona patris; ter pro persona filii, cum dicitur Christe
eleison; et ter pro persona spiritus sancti, cum subditur kyrie
eleison; contra triplicem miseriam ignorantiae, culpae et poenae; vel
ad significandum quod omnes personae sunt in se invicem. Tertia autem
pars commemorat caelestem gloriam, ad quam tendimus post praesentem
miseriam, dicendo, gloria in excelsis Deo. Quae cantatur in
festis, in quibus commemoratur caelestis gloria, intermittitur autem
in officiis luctuosis, quae ad commemorationem miseriae pertinent.
Quarta autem pars continet orationem, quam sacerdos pro populo facit,
ut digni habeantur tantis mysteriis. Secundo autem praemittitur
instructio fidelis populi, quia hoc sacramentum est mysterium fidei,
ut supra habitum est. Quae quidem instructio dispositive quidem fit
per doctrinam prophetarum et apostolorum, quae in Ecclesia legitur per
lectores et subdiacones. Post quam lectionem, cantatur a choro
graduale, quod significat profectum vitae; et alleluia, quod
significat spiritualem exultationem; vel tractus, in officiis
luctuosis, qui significat spiritualem gemitum. Haec enim consequi
debent in populo ex praedicta doctrina. Perfecte autem populus
instruitur per doctrinam Christi in Evangelio contentam, quae a
summis ministris legitur, scilicet a diaconibus. Et quia Christo
credimus tanquam divinae veritati, secundum illud Ioan. VIII, si
veritatem dico vobis, quare vos non creditis mihi?, Lecto
Evangelio, symbolum fidei cantatur, in quo populus ostendit se per
fidem doctrinae Christi assentire. Cantatur autem hoc symbolum in
festis de quibus fit aliqua mentio in hoc symbolo, sicut in festis
Christi et beatae virginis, et apostolorum, qui hanc fidem
fundaverunt, et in aliis huiusmodi. Sic igitur populo praeparato et
instructo, acceditur ad celebrationem mysterii. Quod quidem et
offertur ut sacrificium, et consecratur et sumitur ut sacramentum,
primo enim peragitur oblatio; secundo, consecratio materiae oblatae;
tertio, perceptio eiusdem. Circa oblationem vero duo aguntur,
scilicet laus populi, in cantu offertorii, per quod significatur
laetitia offerentium; et oratio sacerdotis, qui petit ut oblatio
populi sit Deo accepta. Unde, I Paralip., dixit David, ego in
simplicitate cordis mei obtuli universa haec, et populum tuum qui hic
repertus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria, et postea
orat, dicens, domine Deus, custodi hanc voluntatem. Deinde, circa
consecrationem, quae supernaturali virtute agitur, primo excitatur
populus ad devotionem in praefatione, unde et monetur sursum corda
habere ad dominum. Et ideo, finita praefatione, populus cum
devotione laudat divinitatem Christi cum Angelis, dicens, sanctus,
sanctus, sanctus; et humanitatem cum pueris, dicens, benedictus qui
venit. Deinde sacerdos secreto commemorat, primo quidem, illos pro
quibus hoc sacrificium offertur, scilicet pro universali Ecclesia, et
pro his qui in sublimitate sunt constituti, I Tim. II; et
specialiter quosdam qui offerunt vel pro quibus offertur. Secundo,
commemorat sanctos, quorum patrocinia implorat pro praedictis, cum
dicit, communicantes et memoriam venerantes, et cetera. Tertio,
petitionem concludit, cum dicit, hanc igitur oblationem etc. ut fiat
oblatio pro quibus offertur salutaris. Deinde accedit ad ipsam
consecrationem. In qua primo petit consecrationis effectum, cum
dicit, quam oblationem tu Deus. Secundo, consecrationem peragit per
verba salvatoris, cum dicit, qui pridie, et cetera. Tertio,
excusat praesumptionem per obedientiam ad mandatum Christi, cum
dicit, unde et memores. Quarto, petit hoc sacrificium peractum esse
Deo acceptum, cum dicit, supra quae propitio, et cetera. Quinto,
petit huius sacrificii et sacramenti effectum, primo quidem, quantum
ad ipsos sumentes, cum dicit, supplices te rogamus; secundo, quantum
ad mortuos, qui iam sumere non possunt, cum dicit, memento etiam,
domine, etc.; tertio, specialiter quantum ad ipsos sacerdotes
offerentes, cum dicit, nobis quoque peccatoribus et cetera. Deinde
agitur de perceptione sacramenti. Et primo quidem, praeparatur
populus ad percipiendum. Primo quidem, per orationem communem totius
populi, quae est oratio dominica, in qua petimus panem nostrum
quotidianum nobis dari; et etiam privatam, quam specialiter sacerdos
pro populo offert, cum dicit, libera nos, quaesumus, domine.
Secundo, praeparatur populus per pacem, quae datur dicendo, agnus
Dei, est enim hoc sacramentum unitatis et pacis, ut supra dictum
est. In Missis autem defunctorum, in quibus hoc sacrificium offertur
non pro pace praesenti, sed pro requie mortuorum, pax intermittitur.
Deinde sequitur perceptio sacramenti, primo percipiente sacerdote, et
postmodum aliis dante; quia, ut dicit Dionysius, III cap.
Eccles. Hier., qui aliis divina tradit, primo debet ipse particeps
esse. Ultimo autem tota Missae celebratio in gratiarum actione
terminatur, populo exultante pro sumptione mysterii, quod significat
cantus post communionem; et sacerdote per orationem gratias offerente,
sicut et Christus, celebrata cena cum discipulis, hymnum dixit, ut
dicitur Matth. XXVI.
Ad primum ergo dicendum quod consecratio solis verbis Christi
conficitur. Alia vero necesse fuit addere ad praeparationem populi
sumentis, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod, sicut dicitur Ioan. ult., multa sunt a
domino facta vel dicta quae Evangelistae non scripserunt. Inter quae
fuit hoc quod dominus oculos levavit in caelum in cena, quod tamen
Ecclesia ex traditione apostolorum habuit. Rationabile enim videtur
ut qui in suscitatione Lazari, ut habetur Ioan. XI, et in
oratione quam pro discipulis fecit, Ioan. XVII, oculos levavit
ad patrem, in huius sacramenti institutione multo magis hoc fecerit,
tanquam in re potiori. Quod autem dicitur manducate, et non
comedite, non differt quantum ad sensum. Nec multum refert quid
dicatur, praesertim cum verba illa non sint de forma, ut supra dictum
est. Quod autem additur omnes, intelligitur in verbis Evangelii,
licet non exprimatur, quia ipse dixerat, Ioan. VI, nisi
manducaveritis carnem filii hominis, non habebitis vitam in vobis.
Ad tertium dicendum quod Eucharistia est sacramentum totius
ecclesiasticae unitatis. Et ideo specialiter in hoc sacramento, magis
quam in aliis, debet fieri mentio de omnibus quae pertinent ad salutem
totius Ecclesiae.
Ad quartum dicendum quod duplex est instructio. Una, quae fit
noviter imbuendis, scilicet catechumenis. Et talis instructio fit
circa Baptismum. Alia autem est instructio in qua instruitur fidelis
populus, qui communicat huic mysterio. Et talis instructio fit in hoc
sacramento. Et tamen ab hac instructione non repelluntur etiam
catechumeni et infideles. Unde dicitur de Consecr., dist. I,
episcopus nullum prohibeat Ecclesiam ingredi et audire verbum Dei,
sive gentilem sive haereticum sive Iudaeum, usque ad Missam
catechumenorum, in qua scilicet continetur instructio fidei.
Ad quintum dicendum quod in hoc sacramento maior devotio requiritur
quam in aliis sacramentis, propter hoc quod in hoc sacramento totus
Christus continetur. Et etiam communior, quia in hoc sacramento
requiritur devotio totius populi, pro quo sacrificium offertur, et non
solum percipientium sacramentum, sicut in aliis sacramentis. Et
ideo, sicut Cyprianus dicit, sacerdos, praefatione praemissa, parat
fratrum mentes, dicendo, sursum corda, ut, dum respondet plebs,
habemus ad dominum, admoneatur nihil aliud se cogitare quam Deum.
Ad sextum dicendum quod in hoc sacramento, sicut dictum est,
tanguntur ea quae pertinent ad totam Ecclesiam. Et ideo quaedam
dicuntur a choro, quae pertinent ad populum. Quorum quaedam chorus
totaliter prosequitur, quae scilicet toti populo inspirantur. Quaedam
vero populus prosequitur, sacerdote inchoante, qui personam Dei
gerit, in signum quod talia pervenerunt ad populum ex revelatione
divina, sicut fides et gloria caelestis. Et ideo sacerdos inchoat
symbolum fidei et gloria in excelsis Deo. Quaedam vero dicuntur per
ministros, sicut doctrina novi et veteris testamenti, in signum quod
per ministros a Deo missos est haec doctrina populis nuntiata.
Quaedam vero sacerdos solus prosequitur, quae scilicet ad proprium
officium sacerdotis pertinent, ut scilicet dona et preces offerat pro
populo, sicut dicitur Heb. V. In his tamen quaedam dicit publice,
quae scilicet pertinent et ad sacerdotem et ad populum, sicut sunt
orationes communes. Quaedam vero pertinent ad solum sacerdotem, sicut
oblatio et consecratio. Et ideo quae circa haec sunt dicenda occulte a
sacerdote dicuntur. In utrisque tamen excitat attentionem populi,
dicendo, dominus vobiscum; et expectat assensum dicentium, amen. Et
ideo in his quae secreto dicuntur, publice praemittit, dominus
vobiscum, et subiungit, per omnia saecula saeculorum. Vel secrete
aliqua sacerdos dicit in signum quod, circa Christi passionem,
discipuli non nisi occulte Christum confitebantur.
Ad septimum dicendum quod efficacia verborum sacramentalium impediri
potest per intentionem sacerdotis. Nec tamen est inconveniens quod a
Deo petamus id quod certissime scimus ipsum facturum, sicut
Christus, Ioan. XVII, petiit suam clarificationem. Non tamen
ibi videtur sacerdos orare ut consecratio impleatur, sed ut nobis fiat
fructuosa, unde signanter dicit, ut nobis corpus et sanguis fiat. Et
hoc significant verba quae praemittit dicens, hanc oblationem facere
digneris benedictam, secundum Augustinum, idest, per quam
benedicimur, scilicet per gratiam; adscriptam, idest, per quam in
caelo adscribimur; ratam, idest, per quam visceribus Christi
censeamur; rationabilem, idest, per quam a bestiali sensu exuamur;
acceptabilem, idest, ut, qui nobis ipsis displicemus, per hanc
acceptabiles eius unico filio simus.
Ad octavum dicendum quod, licet hoc sacrificium ex seipso praeferatur
omnibus antiquis sacrificiis, tamen sacrificia antiquorum fuerunt Deo
acceptissima ex eorum devotione. Petit ergo sacerdos ut hoc
sacrificium acceptetur Deo ex devotione offerentium, sicut illa
accepta fuerunt Deo.
Ad nonum dicendum quod sacerdos non petit quod species sacramentales
deferantur in caelum; neque corpus Christi verum, quod ibi esse non
desinit. Sed petit hoc pro corpore mystico, quod scilicet in hoc
sacramento significatur, ut scilicet orationes et populi et sacerdotis
Angelus assistens divinis mysteriis Deo repraesentet; secundum illud
Apoc. VIII, ascendit fumus incensorum de oblationibus sanctorum
de manu Angeli. Sublime autem altare Dei dicitur vel ipsa Ecclesia
triumphans, in quam transferri petimus, vel ipse Deus, cuius
participationem petimus; de hoc enim altari dicitur Exod. XX, non
ascendes ad altare meum per gradus, idest, in Trinitate gradus non
facies. Vel per Angelum intelligitur ipse Christus, qui est magni
consilii Angelus, qui corpus suum mysticum Deo patri coniungit et
Ecclesiae triumphanti. Et propter hoc etiam Missa nominatur. Quia
per Angelum sacerdos preces ad Deum mittit, sicut populus per
sacerdotem. Vel quia Christus est hostia nobis missa. Unde et in
fine Missae diaconus in festis diebus populum licentiat, dicens,
ite, Missa est, scilicet hostia ad Deum per Angelum, ut scilicet
sit Deo accepta.
|
|