|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod ea quae in celebratione
huius sacramenti aguntur, non sunt convenientia. Hoc enim sacramentum
ad novum testamentum pertinet, ut ex forma ipsius apparet. In novo
autem testamento non sunt observandae caeremoniae veteris testamenti.
Ad quas pertinebat quod sacerdos et ministri aqua lavabantur quando
accedebant ad offerendum, legitur enim Exod. XXX, lavabunt Aaron
et filii eius manus suas ac pedes quando ingressuri sunt ad altare.
Non est ergo conveniens quod sacerdos lavet manus suas inter Missarum
solemnia.
2. Praeterea, ibidem dominus mandavit quod sacerdos adoleret
incensum suave fragrans super altare quod erat ante propitiatorium.
Quod etiam pertinebat ad caeremoniam veteris testamenti.
Inconvenienter ergo sacerdos in Missa thurificatione utitur.
3. Praeterea, ea quae in sacramentis Ecclesiae aguntur, non sunt
iteranda. Inconvenienter ergo sacerdos iterat crucesignationes super
hoc sacramentum.
4. Praeterea, apostolus dicit, Heb. VII, sine ulla
contradictione, quod minus est a maiori benedicitur. Sed Christus,
qui est in hoc sacramento post consecrationem, est multo maior
sacerdote. Inconvenienter igitur sacerdos post consecrationem
benedicit hoc sacramentum cruce signando.
5. Praeterea, in sacramento Ecclesiae nihil debet fieri quod
ridiculosum videatur. Videtur autem ridiculosum gesticulationes
facere, ad quas pertinere videtur quod sacerdos quandoque brachia
extendit, manus iungit, digitos complicat, et seipsum incurvat.
Ergo hoc non debet fieri in hoc sacramento.
6. Praeterea, ridiculosum etiam videtur quod sacerdos multoties se
ad populum vertit, multoties etiam populum salutat. Non ergo debent
haec fieri in celebratione huius sacramenti.
7. Praeterea, apostolus, I Cor. I, pro inconvenienti habet
quod Christus sit divisus. Sed post consecrationem Christus est in
hoc sacramento. Inconvenienter igitur hostia frangitur a sacerdote.
8. Praeterea, ea quae in hoc sacramento aguntur, passionem Christi
repraesentant. Sed in passione Christi corpus fuit divisum in locis
quinque vulnerum. Ergo corpus Christi in quinque partes frangi
debet, magis quam in tres.
9. Praeterea, totum corpus Christi in hoc sacramento seorsum
consecratur a sanguine. Inconvenienter igitur una pars eius sanguini
miscetur.
10. Praeterea, sicut corpus Christi proponitur in hoc sacramento
ut cibus, ita et sanguis Christi ut potus. Sed sumptioni corporis
Christi non adiungitur in celebratione Missae alius corporalis cibus.
Inconvenienter igitur sacerdos, post sumptionem sanguinis Christi,
vinum non consecratum sumit.
11. Praeterea, veritas debet respondere figurae. Sed de agno
paschali, qui fuit figura huius sacramenti, mandatur quod non
remaneret ex eo quidquam usque mane. Inconvenienter ergo hostiae
consecratae reservantur, et non statim sumuntur.
12. Praeterea, sacerdos pluraliter loquitur audientibus, puta cum
dicit, dominus vobiscum, et, gratias agamus. Sed inconveniens
videtur pluraliter loqui uni soli, et maxime minori. Ergo
inconveniens videtur quod sacerdos, uno tantum ministro praesente,
celebret Missam. Sic igitur videtur quod inconvenienter aliqua
agantur in celebratione huius sacramenti.
Sed in contrarium est Ecclesiae consuetudo, quae errare non potest,
utpote spiritu sancto instructa.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, in sacramentis
aliquid dupliciter significatur, scilicet verbis et factis, ad hoc
quod sit perfectior significatio. Significantur autem verbis in
celebratione huius sacramenti quaedam pertinentia ad passionem
Christi, quae repraesentatur in hoc sacramento; vel etiam ad corpus
mysticum, quod significatur in hoc sacramento; et quaedam pertinentia
ad usum sacramenti, qui debet esse cum devotione et reverentia. Et
ideo in celebratione huius mysterii quaedam aguntur ad repraesentandum
passionem Christi; vel etiam dispositionem corporis mystici; et
quaedam aguntur pertinentia ad devotionem et reverentiam usus huius
sacramenti.
Ad primum ergo dicendum quod ablutio manuum fit in celebratione Missae
propter reverentiam huius sacramenti. Et hoc dupliciter. Primo
quidem, quia aliqua pretiosa tractare non consuevimus nisi manibus
ablutis. Unde indecens videtur quod ad tantum sacramentum aliquis
accedat manibus, etiam corporaliter, inquinatis. Secundo, propter
significationem. Quia, ut Dionysius dicit, III cap. Eccles.
Hier., extremitatum ablutio significat emundationem etiam a minimis
peccatis, secundum illud Ioan. XIII, qui lotus est, non indiget
nisi ut pedes lavet. Et talis emundatio requiritur ab eo qui accedit
ad hoc sacramentum. Quod etiam significatur per confessionem quae fit
ante introitum Missae. Et hoc idem significabat ablutio sacerdotum in
veteri lege, ut ibidem Dionysius dicit. Nec tamen Ecclesia hoc
servat tanquam caeremoniale veteris legis praeceptum, sed quasi ab
Ecclesia institutum, sicut quiddam secundum se conveniens. Et ideo
non eodem modo observatur sicut tunc. Praetermittitur enim pedum
ablutio, et servatur ablutio manuum, quae potest fieri magis in
promptu, et quae sufficit ad significandam perfectam munditiam. Cum
enim manus sit organum organorum, ut dicitur in III de anima, omnia
opera attribuuntur manibus. Unde et in Psalmo dicitur, lavabo inter
innocentes manus meas.
Ad secundum dicendum quod thurificatione non utimur quasi caeremoniali
praecepto legis, sed sicut Ecclesiae statuto. Unde non eodem modo
utimur sicut in veteri lege erat statutum. Pertinet autem ad duo.
Primo quidem, ad reverentiam huius sacramenti, ut scilicet per bonum
odorem depellatur si quid corporaliter pravi odoris in loco fuerit,
quod posset provocare horrorem. Secundo, pertinet ad repraesentandum
effectum gratiae, qua, sicut bono odore, Christus plenus fuit,
secundum illud Gen. XXVII, ecce, odor filii mei sicut odor agri
pleni; et a Christo derivatur ad fideles officio ministrorum,
secundum illud II Cor. II, odorem notitiae suae spargit per nos
in omni loco. Et ideo, undique thurificato altari, per quod
Christus designatur, thurificantur omnes per ordinem.
Ad tertium dicendum quod sacerdos in celebratione Missae utitur
crucesignatione ad exprimendam passionem Christi, quae ad crucem est
terminata. Est autem passio Christi quibusdam quasi gradibus
peracta. Nam primo fuit Christi traditio, quae facta est a Deo, a
Iuda, et a Iudaeis. Quod significat trina crucesignatio super illa
verba, haec dona, haec munera, haec sancta sacrificia illibata.
Secundo fuit Christi venditio. Est autem venditus sacerdotibus,
Scribis et Pharisaeis. Ad quod significandum fit iterum trina
crucesignatio super illa verba, benedictam, adscriptam, ratam. Vel
ad ostendendum pretium venditionis, scilicet triginta denarios.
Additur autem et duplex super illa verba, ut nobis corpus et sanguis,
etc., ad designandam personam Iudae venditoris et Christi venditi.
Tertio autem fuit praesignatio passionis Christi facta in cena. Ad
quod designandum, fiunt tertio duae cruces, una in consecratione
corporis, alia in consecratione sanguinis, ubi utrobique dicitur
benedixit. Quarto autem fuit ipsa passio Christi. Unde, ad
repraesentandum quinque plagas, fit quarto quintuplex crucesignatio
super illa verba, hostiam puram, hostiam sanctam, hostiam
immaculatam, panem sanctum vitae aeternae, et calicem salutis
perpetuae. Quinto, repraesentatur extensio corporis, et effusio
sanguinis, et fructus passionis, per trinam crucesignationem quae fit
super illis verbis, corpus et sanguinem sumpserimus, omni benedictione
et cetera. Sexto, repraesentatur triplex oratio quam fecit in cruce,
unam pro persecutoribus, cum dixit, pater, ignosce illis; secundam
pro liberatione a morte, cum dixit, Deus, Deus meus, ut quid
dereliquisti me? Tertia pertinet ad adeptionem gloriae, cum dixit,
pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et ad hoc
significandum, fit trina crucesignatio super illa verba, sanctificas,
vivificas, benedicis, et cetera. Septimo, repraesentantur tres
horae quibus pependit in cruce, scilicet a sexta hora usque ad nonam.
Et ad hoc significandum, fit iterum trina crucesignatio ad illa
verba, per ipsum, et cum ipso, et in ipso. Octavo autem,
repraesentatur separatio animae a corpore, per duas cruces subsequentes
extra calicem factas. Nono autem, repraesentatur resurrectio tertia
die facta, per tres cruces quae fiunt ad illa verba, pax domini sit
semper vobiscum. Potest autem brevius dici quod consecratio huius
sacramenti, et acceptio sacrificii, et fructus eius, procedit ex
virtute crucis Christi. Et ideo, ubicumque fit mentio de aliquo
horum, sacerdos crucesignatione utitur.
Ad quartum dicendum quod sacerdos post consecrationem non utitur
crucesignatione ad benedicendum et consecrandum, sed solum ad
commemorandum virtutem crucis et modum passionis Christi, ut ex dictis
patet.
Ad quintum dicendum quod ea quae sacerdos in Missa facit, non sunt
ridiculosae gesticulationes, fiunt enim ad aliquid repraesentandum.
Quod enim sacerdos brachia extendit post consecrationem, significat
extensionem brachiorum Christi in cruce. Levat etiam manus orando,
ad designandum quod oratio eius pro populo dirigitur ad Deum, secundum
illud Thren. III, levemus corda nostra cum manibus ad Deum in
caelum. Et Exod. XVII dicitur quod, cum levaret Moyses manus,
vincebat Israel. Quod autem manus interdum iungit, et inclinat se,
suppliciter et humiliter orans, designat humilitatem et obedientiam
Christi, ex qua passus est. Digitos autem iungit post
consecrationem, scilicet pollicem cum indice, quibus corpus Christi
consecratum tetigerat, ut, si qua particula digitis adhaeserat, non
dispergatur. Quod pertinet ad reverentiam sacramenti.
Ad sextum dicendum quod quinquies se sacerdos vertit ad populum, ad
designandum quod dominus die resurrectionis quinquies se manifestavit,
ut supra dictum est in tractatu de resurrectione Christi. Salutat
autem septies populum, scilicet quinque vicibus quando se convertit ad
populum, et bis quando se non convertit, scilicet ante praefationem
cum dicit, dominus vobiscum, et cum dicit, pax domini sit semper
vobiscum, ad designandum septiformem gratiam spiritus sancti.
Episcopus autem celebrans in festis in prima salutatione dicit, pax
vobis, quod post resurrectionem dixit dominus, cuius personam
repraesentat episcopus praecipue.
Ad septimum dicendum quod fractio hostiae tria significat, primo
quidem, ipsam divisionem corporis Christi, quae facta est in
passione; secundo, distinctionem corporis mystici secundum diversos
status; tertio, distributionem gratiarum procedentium ex passione
Christi, ut Dionysius dicit, III cap. Eccles. Hier. Unde
talis fractio non inducit divisionem Christi.
Ad octavum dicendum quod, sicut Sergius Papa dicit, et habetur in
decretis, de Consecr., dist. II, triforme est corpus domini.
Pars oblata in calicem Missa corpus Christi quod iam resurrexit,
demonstrat, scilicet ipsum Christum, et beatam virginem, vel si qui
alii sancti cum corporibus sunt in gloria. Pars comesta ambulans adhuc
super terram, quia scilicet viventes in terra sacramento uniuntur; et
passionibus conteruntur, sicut panis comestus atteritur dentibus.
Pars in altari usque ad finem Missae remanens est corpus Christi in
sepulcro remanens, quia usque in finem saeculi corpora sanctorum in
sepulcris erunt, quorum tamen animae sunt vel in Purgatorio vel in
caelo. Hic tamen ritus non servatur modo, ut scilicet una pars
servetur usque in finem Missae. Manet tamen eadem significatio
partium. Quam quidam metrice expresserunt, dicentes, hostia
dividitur in partes, tincta beatos plene, sicca notat vivos, servata
sepultos. Quidam tamen dicunt quod pars in calicem Missa significat
eos qui vivunt in hoc mundo; pars autem extra calicem servata
significat plene beatos quantum ad animam et corpus; pars autem comesta
significat ceteros.
Ad nonum dicendum quod per calicem duo possunt significari. Uno
modo, ipsa passio, quae repraesentatur in hoc sacramento. Et
secundum hoc, per partem in calicem missam significantur illi qui adhuc
sunt participes passionum Christi. Alio modo, potest significari
fruitio beata, quae etiam in hoc sacramento praefiguratur. Et ideo
illi quorum corpora iam sunt in plena beatitudine, significantur per
partem in calicem missam. Et est notandum quod pars in calicem missa
non debet populo dari in supplementum communionis, quia panem intinctum
non porrexit Christus nisi Iudae proditori.
Ad decimum dicendum quod vinum, ratione suae humiditatis, est
ablutivum. Et ideo sumitur post perceptionem huius sacramenti, ad
abluendum os, ne aliquae reliquiae remaneant, quod pertinet ad
reverentiam sacramenti. Unde extra, de Celebrat. Miss., cap. ex
parte, sacerdos vino os perfundere debet postquam totum percepit
sacramentum, nisi cum eodem die Missam aliam debuerit celebrare, ne,
si forte vinum perfusionis acciperet, celebrationem aliam impediret.
Et eadem ratione perfundit vino digitos quibus corpus Christi
tetigerat.
Ad undecimum dicendum quod veritas quantum ad aliquid debet respondere
figurae, quia scilicet non debet pars hostiae consecratae de qua
sacerdos et ministri, vel etiam populus communicat, in crastinum
reservari. Unde, ut habetur de Consecr., dist. II, Clemens
Papa statuit, tanta holocausta in altario offerantur, quanta populo
sufficere debeant. Quod si remanserint, in crastinum non
reserventur, sed cum timore et tremore clericorum diligentia
consumantur. Quia tamen hoc sacramentum quotidie sumendum est, non
autem agnus paschalis quotidie sumebatur; ideo oportet alias hostias
consecratas pro infirmis conservare. Unde in eadem distinctione
legitur, presbyter Eucharistiam semper habeat paratam, ut, quando
quis infirmatus fuerit, statim eum communicet, ne sine communione
moriatur.
Ad duodecimum dicendum quod in solemni celebratione Missae plures
debent adesse. Unde Soter Papa dicit, ut habetur de Consecr.,
dist. I, hoc quoque statutum est, ut nullus presbyterorum Missarum
solemnia celebrare praesumat, nisi, duobus praesentibus sibique
respondentibus, ipse tertius habeatur, quia, cum pluraliter ab eo
dicitur, dominus vobiscum, et illud in secretis, orate pro me,
apertissime convenit ut ipsi respondeatur salutationi. Unde et, ad
maiorem solemnitatem, ibidem statutum legitur quod episcopus cum
pluribus Missarum solemnia peragat. In Missis tamen privatis
sufficit unum habere ministrum, qui gerit personam totius populi
Catholici, ex cuius persona sacerdoti pluraliter respondet.
|
|