|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod non possit sufficienter
occurri defectibus qui circa celebrationem huius sacramenti occurrunt,
statuta Ecclesiae observando. Contingit enim quandoque quod
sacerdos, ante consecrationem vel post, moritur vel alienatur, vel
aliqua alia infirmitate praepeditur ne sacramentum sumere possit et
Missam perficere. Ergo videtur quod non possit impleri statutum
Ecclesiae quo praecipitur quod sacerdos consecrans suo sacrificio
communicet.
2. Praeterea, contingit quandoque quod sacerdos, ante
consecrationem vel post, recolit se aliquid comedisse vel bibisse, vel
alicui mortali peccato subiacere, vel etiam excommunicationi, cuius
prius memoriam non habebat. Necesse est ergo quod ille qui est in tali
articulo constitutus, peccet mortaliter contra statutum Ecclesiae
faciens, sive sumat sive non sumat.
3. Praeterea, contingit quandoque quod in calicem musca aut aranea
vel aliquod animal venenosum cadit post consecrationem; vel etiam
cognoscit sacerdos calici venenum esse immissum ab aliquo malevolo causa
occidendi ipsum. In quo casu, si sumat, videtur peccare mortaliter,
se occidendo vel Deum tentando. Similiter, si non sumat, peccat,
contra statutum Ecclesiae faciens. Ergo videtur esse perplexus et
subiectus necessitati peccandi. Quod est inconveniens.
4. Praeterea, contingit quod per negligentiam ministri aut aqua non
ponitur in calice, aut etiam nec vinum, et hoc sacerdos advertit.
Ergo in hoc etiam casu videtur esse perplexus, sive sumat corpus sine
sanguine, quasi imperfectum faciens sacrificium; sive non sumens nec
corpus nec sanguinem.
5. Praeterea, contingit quod sacerdos non recolit se dixisse verba
consecrationis, vel etiam alia quae in consecratione huius sacramenti
dicuntur. Videtur ergo peccare in hoc casu, sive reiteret verba super
eandem materiam, quae forte iam dixerat; sive utatur pane et vino non
consecratis quasi consecratis.
6. Praeterea, contingit quandoque, propter frigus, quod sacerdoti
dilabitur hostia in calicem, sive ante fractionem sive post. In hoc
ergo casu non poterit sacerdos implere ritum Ecclesiae vel de ipsa
fractione, vel etiam de hoc quod sola tertia pars mittatur in calicem.
7. Praeterea, contingit quandoque quod per negligentiam sacerdotis
sanguis Christi effunditur; vel etiam quod sacerdos sacramentum
sumptum vomit; aut quod etiam hostiae consecratae tandiu conserventur
quod putrefiant; vel etiam quod a muribus corrodantur; vel etiam
qualitercumque perdantur. In quibus casibus non videtur posse huic
sacramento debita reverentia exhiberi secundum Ecclesiae statuta. Non
videtur ergo quod his defectibus seu periculis occurri possit, salvis
Ecclesiae statutis.
Sed contra est quod, sicut Deus, sic Ecclesia non praecipit aliquid
impossibile.
Respondeo dicendum quod periculis seu defectibus circa hoc sacramentum
evenientibus dupliciter potest occurri. Uno modo, praeveniendo, ne
scilicet periculum accidat. Alio modo, subsequendo, ut scilicet id
quod accidit emendetur, vel adhibendo remedium, vel saltem per
poenitentiam eius qui negligenter egit circa hoc sacramentum.
Ad primum ergo dicendum quod, si sacerdos morte aut infirmitate gravi
occupetur ante consecrationem corporis et sanguinis domini, non oportet
ut per alium suppleatur. Si vero post incoeptam consecrationem hoc
acciderit, puta consecrato corpore ante consecrationem sanguinis, vel
etiam consecrato utroque, debet Missae celebritas per alium expleri.
Unde, ut habetur in decretis, VII, qu. I, cap. nihil, in
Toletano Concilio legitur, censuimus convenire ut, cum a
sacerdotibus Missarum tempore sacra mysteria consecrantur, si
aegritudinis accidit cuiuslibet eventus quo coeptum nequeat expleri
mysterium, sit liberum episcopo vel presbytero alteri consecrationem
exequi incoepti officii. Non enim aliud competit ad supplementum
initiatis mysteriis quam aut incipientis aut subsequentis benedictione
sint completa sacerdotis, quia nec perfecta videri possunt nisi
perfecto ordine compleantur. Cum enim omnes simus unum in Christo,
nihil contrarium diversitas personarum format, ubi efficaciam
prosperitatis unitas fidei repraesentat. Nec tamen quod naturae
languoris causa consulitur, in praesumptionis perniciem convertatur.
Nullus, absque patenti proventu molestiae, minister vel sacerdos,
cum coeperit, imperfecta officia praesumat omnino relinquere. Si quis
hoc temerarie praesumpserit, excommunicationis sententiam sustinebit.
Ad secundum dicendum quod, ubi difficultas occurrit, semper est
accipiendum illud quod habet minus de periculo. Maxime autem
periculosum circa hoc sacramentum est quod est contra perfectionem
ipsius sacramenti, quia hoc est immane sacrilegium. Minus autem est
illud quod pertinet ad qualitatem sumentis. Et ideo, si sacerdos,
post consecrationem incoeptam, recordetur aliquid comedisse vel
bibisse, nihilominus debet perficere sacrificium et sumere
sacramentum. Similiter, si recordetur se peccatum aliquod
commisisse, debet poenitere cum proposito confitendi et satisfaciendi,
et sic non indigne, sed fructuose sumere sacramentum. Et eadem ratio
est si se meminerit excommunicationi cuicumque subiacere. Debet enim
assumere propositum absolutionem petendi, et sic per invisibilem
pontificem, Iesum Christum, absolutionem consequitur quantum ad hunc
actum, quod peragat divina mysteria. Si vero ante consecrationem
alicuius praedictorum sit memor, tutius reputarem, maxime in casu
manducationis et excommunicationis, quod Missam incoeptam desereret,
nisi grave scandalum timeretur.
Ad tertium dicendum quod, si musca vel aranea in calicem ante
consecrationem ceciderit, aut etiam venenum deprehenderit esse
immissum, debet effundi, et, abluto calice, denuo aliud vinum poni
consecrandum. Si vero aliquid horum post consecrationem acciderit,
debet animal caute capi, et diligenter lavari, et comburi, et
ablutio, simul cum cineribus, in sacrarium mitti. Si vero venenum
ibi adesse deprehenderit immissum, nullo modo debet sumere nec alii
dare ne calix vitae vertatur in mortem, sed debet diligenter in aliquo
vasculo ad hoc apto cum reliquiis conservari. Et, ne sacramentum
remaneat imperfectum, debet vinum apponere in calice, et denuo
resumere a consecratione sanguinis, et sacrificium perficere.
Ad quartum dicendum quod, si sacerdos, ante consecrationem sanguinis
et post consecrationem corporis, percipiat aut vinum aut aquam non esse
in calice, debet statim apponere et consecrare. Si vero hoc post
consecrationis verba perceperit, quod aqua desit, debet nihilominus
procedere, quia appositio aquae, ut supra dictum est, non est de
necessitate sacramenti. Debet tamen puniri ille ex cuius negligentia
hoc contingit. Nullo autem modo debet aqua vino iam consecrato
misceri, quia sequeretur corruptio sacramenti pro aliqua parte, ut
supra dictum est. Si vero percipiat post verba consecrationis quod
vinum non fuerit positum in calice, si quidem hoc percipiat ante
sumptionem corporis, debet, deposita aqua si ibi fuerit, imponere
vinum cum aqua, et resumere a verbis consecrationis sanguinis. Si
vero hoc perceperit post sumptionem corporis, debet apponere aliam
hostiam iterum simul consecrandam cum sanguine. Quod ideo dico quia,
si diceret sola verba consecrationis sanguinis, non servaretur debitus
ordo consecrandi, et, sicut dicitur in praedicto capitulo Toletani
Concilii, perfecta videri non possunt sacrificia nisi perfecto ordine
compleantur. Si vero inciperet a consecratione sanguinis et repeteret
omnia verba consequentia, non competerent nisi adesset hostia
consecrata, cum in verbis illis occurrant quaedam dicenda et fienda non
solum circa sanguinem, sed etiam circa corpus. Et debet in fine
sumere hostiam iterum consecratam et sanguinem, non obstante etiam si
prius sumpserit aquam quae erat in calice, quia praeceptum de
perfectione sacramenti maioris est ponderis quam praeceptum quod hoc
sacramentum a ieiunis sumatur, ut supra dictum est.
Ad quintum dicendum quod, licet sacerdos non recolat se dixisse aliqua
eorum quae dicere debuit, non tamen debet ex hoc mente perturbari.
Non enim qui multa dicit, recolit omnium quae dixit, nisi forte in
dicendo aliquid apprehenderit sub ratione iam dicti sic enim aliquid
efficitur memorabile. Unde, si aliquis attente cogitet illud quod
dicit, non tamen cogitet se dicere illud, non multum recolit postea se
dixisse. Sic enim fit aliquid obiectum memoria, inquantum accipitur
sub ratione praeteriti, sicut dicitur in libro de memoria. Si tamen
sacerdoti probabiliter constet se aliqua omisisse, si quidem non sunt
de necessitate sacramenti, non aestimo quod propter hoc debeat resumere
immutando ordinem sacrificii, sed debet ulterius procedere. Si vero
certificetur se omisisse aliquid eorum quae sunt de necessitate
sacramenti, scilicet formam consecrationis, cum forma sit de
necessitate sacramenti sicut et materia, idem videtur faciendum quod
dictum est in defectu materiae, ut scilicet resumatur a forma
consecrationis, et cetera per ordinem reiterentur, ne mutetur ordo
sacrificii.
Ad sextum dicendum quod fractio hostiae consecratae, et quod pars una
sola mittatur in calicem, respicit corpus mysticum, sicut et admixtio
aquae significat populum. Et ideo horum praetermissio non facit
imperfectionem sacrificii, ut propter hoc sit necesse aliquid reiterare
circa celebrationem huius sacramenti.
Ad septimum dicendum quod, sicut legitur de Consecr., dist. II,
ex decreto pii Papae, si per negligentiam aliquid stillaverit de
sanguine in tabula quae terrae adhaeret, lingua lambetur et tabula
radetur. Si vero non fuerit tabula, terra radetur, et igni
comburetur, et cinis intra altare condetur. Et sacerdos quadraginta
dies poeniteat. Si autem super altare stillaverit calix, sorbeat
minister stillam. Et tribus diebus poeniteat. Si super linteum
altaris, et ad aliud stilla pervenerit, quatuor diebus poeniteat. Si
usque ad tertium, novem diebus poeniteat. Si usque ad quartum,
viginti diebus poeniteat. Et linteamina quae stilla tetigit, tribus
vicibus lavet minister, calice subtus posito, et aqua ablutionis
sumatur et iuxta altare recondatur. Posset etiam sumi in potu a
ministro, nisi propter abominationem dimitteretur. Quidam autem
ulterius partem illam linteaminum incidunt et comburunt, et cinerem in
altario vel sacrario reponunt. Subditur autem ibidem, ex
poenitentiali Bedae presbyteri, si quis per ebrietatem vel voracitatem
Eucharistiam evomuerit, quadraginta diebus poeniteat; clerici vel
monachi, seu diaconi vel presbyteri, sexaginta diebus; episcopus
nonaginta. Si autem infirmitatis causa evomuerit, septem diebus
poeniteat. Et in eadem distinctione legitur, ex Concilio
Aurelianensi, qui non bene custodierit sacrificium, et mus vel
aliquod aliud animal in Ecclesia comederit, quadraginta diebus
poeniteat. Qui autem perdiderit illud in Ecclesia, aut pars eius
ceciderit et non inventa fuerit, triginta diebus poeniteat. Et eadem
poenitentia videtur dignus sacerdos per cuius negligentiam hostiae
consecratae putrefiunt. Praedictis autem diebus debet poenitens
ieiunare et a communione cessare. Pensatis tamen conditionibus negotii
et personae, potest minui vel addi ad poenitentiam praedictam. Hoc
tamen observandum est, quod, ubicumque species integrae inveniuntur,
sunt reverenter observandae, vel etiam sumendae, quia, manentibus
speciebus, manet ibi corpus Christi, ut supra dictum est. Ea vero
in quibus inveniuntur, comburenda sunt si commode fieri potest, cinere
in sacrario recondito, sicut de rasura tabulae dictum est.
|
|