|
Consequenter considerandum est de sacramento poenitentiae. Circa quod
primo considerandum est de ipsa poenitentia; secundo, de effectu
ipsius; tertio, de partibus eius; quarto, de suscipientibus hoc
sacramentum; quinto, de potestate ministrorum; sexto, de solemni
ritu huius sacramenti. Circa primum duo sunt consideranda, primo, de
poenitentia secundum quod est sacramentum; secundo, de poenitentia
secundum quod est virtus. Circa primum quaeruntur decem. Primo,
utrum poenitentia sit sacramentum. Secundo, de propria materia eius.
Tertio, de forma ipsius. Quarto, utrum impositio manus requiratur
ad hoc sacramentum. Quinto, utrum hoc sacramentum sit de necessitate
salutis. Sexto, de ordine eius ad alia sacramenta. Septimo, de
institutione eius. Octavo, de duratione ipsius. Nono, de
continuitate eius. Decimo, utrum possit iterari.
|
|