|
1. Ad nonum sic proceditur. Videtur quod poenitentia non possit
esse continua. Dicitur enim Ierem. XXXI, quiescat vox tua a
ploratu, et oculi tui a lacrimis. Sed hoc esse non posset si
poenitentia continuaretur, quae consistit in ploratu et lacrimis.
Ergo poenitentia non potest continuari.
2. Praeterea, de quolibet bono opere debet homo gaudere, secundum
illud Psalmi, servite domino in laetitia. Sed agere poenitentiam est
bonum opus. Ergo de hoc ipso debet homo gaudere. Sed non potest homo
simul tristari et gaudere, ut patet per philosophum, IX Ethic.
Ergo non potest esse quod poenitens simul tristetur de peccatis
praeteritis, quod pertinet ad rationem poenitentiae.
3. Praeterea, II ad Cor. II, apostolus dicit, consolemini,
scilicet poenitentem, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui
est huiusmodi. Sed consolatio depellit tristitiam, quae pertinet ad
rationem poenitentiae. Ergo poenitentia non debet esse continua.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de poenitentia, dolor
in poenitentia continue custodiatur.
Respondeo dicendum quod poenitere dicitur dupliciter, scilicet
secundum actum, et secundum habitum. Actu quidem impossibile est quod
homo continue poeniteat, quia necesse est quod actus poenitentis, sive
interior sive exterior, interpoletur, ad minus somno et aliis quae ad
necessitatem corporis pertinent. Alio modo dicitur poenitere secundum
habitum. Et sic oportet quod homo continue poeniteat, et quantum ad
hoc quod homo nunquam aliquid contrarium faciat poenitentiae, per quod
habitualis dispositio poenitentis tollatur; et quantum ad hoc quod
debet in proposito gerere quod semper sibi peccata praeterita
displiceant.
Ad primum ergo dicendum quod ploratus et lacrimae ad actum exterioris
poenitentiae pertinent, qui non solum non debet esse continuus, sed
nec etiam oportet quod duret usque ad finem vitae, ut dictum est.
Unde et signanter ibi subditur quod est merces operi tuo. Est autem
merces operis poenitentis plena remissio peccati et quantum ad culpam et
quantum ad poenam, post cuius consecutionem non est necesse quod homo
ulterius exteriorem poenitentiam agat. Per hoc tamen non excluditur
continuitas poenitentiae qualis dicta est.
Ad secundum dicendum quod de dolore et gaudio dupliciter loqui
possumus. Uno modo, secundum quod sunt passiones appetitus
sensitivi. Et sic nullo modo possunt esse simul, eo quod sunt omnino
contrariae, vel ex parte obiecti, puta cum sunt de eodem; vel saltem
ex parte motus cordis, nam gaudium est cum dilatatione cordis,
tristitia vero cum constrictione. Et hoc modo loquitur philosophus in
IX Ethicorum. Alio modo loqui possumus de gaudio et tristitia
secundum quod consistunt in simplici actu voluntatis, cui aliquid
placet vel displicet. Et secundum hoc, non possunt habere
contrarietatem nisi ex parte obiecti, puta cum sunt de eodem et
secundum idem. Et sic non possunt simul esse gaudium et tristitia,
quia non potest simul idem secundum idem placere et displicere. Si
vero gaudium et tristitia sic accepta non sint de eodem et secundum
idem, sed vel de diversis vel de eodem secundum diversa, sic non est
contrarietas gaudii et tristitiae. Unde nihil prohibet hominem simul
gaudere et tristari, puta, si videamus iustum affligi, simul placet
nobis eius iustitia, et displicet afflictio. Et hoc modo potest
alicui displicere quod peccavit, et placere quod hoc ei displicet cum
spe veniae, ita quod ipsa tristitia sit materia gaudii. Unde et
Augustinus dicit, in libro de poenitentia, semper doleat poenitens,
et de dolore gaudeat. Si tamen tristitia nullo modo compateretur sibi
gaudium, per hoc non tolleretur habitualis continuitas poenitentiae,
sed actualis.
Ad tertium dicendum quod, secundum philosophum, in II Ethic., ad
virtutem pertinet tenere medium in passionibus. Tristitia autem quae
in appetitu poenitentis sensitivo consequitur ex displicentia
voluntatis, passio quaedam est. Unde moderanda est secundum
virtutem, et eius superfluitas est vitiosa, quia inducit in
desperationem. Quod significat apostolus ibidem dicens, ne maiori
tristitia absorbeatur qui eiusmodi est. Et sic consolatio de qua ibi
apostolus loquitur, est moderativa tristitiae, non autem totaliter
ablativa.
|
|