|
1. Ad decimum sic proceditur. Videtur quod sacramentum poenitentiae
non debeat iterari. Dicit enim apostolus, Heb. VI, impossibile
est eos qui semel illuminati sunt, et gustaverunt donum caeleste, et
participes facti sunt spiritus sancti, et prolapsi sunt, rursus
renovari ad poenitentiam. Sed quicumque poenituerunt, sunt
illuminati, et acceperunt donum spiritus sancti. Ergo quicumque
peccat post poenitentiam, non potest iterato poenitere.
2. Praeterea, Ambrosius dicit, in libro de poenitentia,
reperiuntur qui saepius agendam poenitentiam putant. Qui luxuriantur
in Christo. Nam, si vere poenitentiam agerent, iterandam postea non
putarent, quia, sicut unum est Baptisma, ita una poenitentia. Sed
Baptismus non iteratur. Ergo nec poenitentia.
3. Praeterea, miracula quibus dominus infirmitates corporales
sanavit, significant sanationes spiritualium infirmitatum, quibus
scilicet homines liberantur a peccatis. Sed non legitur quod dominus
aliquem caecum bis illuminaverit, vel aliquem leprosum bis mundaverit,
aut aliquem mortuum bis suscitaverit. Ergo videtur quod nec alicui
peccatori bis per poenitentiam veniam largiatur.
4. Praeterea, Gregorius dicit, in homilia Quadragesimae,
poenitentia est anteacta peccata deflere, et flenda iterum non
committere. Et Isidorus dicit, in libro de summo bono, irrisor
est, et non poenitens, qui adhuc agit quod poenitet. Si ergo aliquis
vere poeniteat, iterum non peccabit. Ergo non potest quod poenitentia
iteretur.
5. Praeterea, sicut Baptismus habet efficaciam ex passione
Christi, ita et poenitentia. Sed Baptismus non iteratur, propter
unitatem passionis et mortis Christi. Ergo pari ratione et
poenitentia non iteratur.
6. Praeterea, Gregorius dicit, facilitas veniae incentivum praebet
delinquendi. Si ergo Deus frequenter veniam praebet per
poenitentiam, videtur quod ipse incentivum praebeat hominibus
delinquendi, et sic videtur delectari in peccatis. Quod eius bonitati
non congruit. Non ergo potest poenitentia iterari.
Sed contra est quod homo inducitur ad misericordiam exemplo divinae
misericordiae, secundum illud Luc. VI, estote misericordes, sicut
et pater vester misericors est. Sed dominus hanc misericordiam
discipulis imponit, ut saepius remittant fratribus contra se
peccantibus, unde, sicut dicitur Matth. XVIII, Petro
quaerenti, quoties peccaverit in me frater meus, dimittam ei usque
septies? Respondit Iesus, non dico tibi usque septies, sed usque
septuagesies septies. Ergo etiam Deus saepius per poenitentiam veniam
peccantibus praebet, praesertim cum doceat nos petere, dimitte nobis
debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
Respondeo dicendum quod circa poenitentiam erraverunt quidam dicentes
non posse hominem per poenitentiam secundo consequi veniam peccatorum.
Quorum quidam, scilicet Novatiani, hoc in tantum extenderunt quod
dixerunt post primam poenitentiam quae agitur in Baptismo, peccantes
non posse per poenitentiam iterato restitui. Alii vero fuerunt
haeretici, ut Augustinus dicit, in libro de poenitentia, qui post
Baptismum dicebant quidem esse utilem poenitentiam, non tamen
pluries, sed semel tantum. Videntur autem huiusmodi errores ex duobus
processisse. Primo quidem, ex eo quod errabant circa rationem verae
poenitentiae. Cum enim ad veram poenitentiam caritas requiratur, sine
qua non delentur peccata, credebant quod caritas semel habita non
possit amitti, et per consequens quod poenitentia, si sit vera,
nunquam per peccatum tollatur, ut sit necesse eam iterari. Sed hoc
improbatum est in secunda parte, ubi ostensum est quod caritas semel
habita, propter libertatem arbitrii, potest amitti; et per consequens
post veram poenitentiam potest aliquis peccare mortaliter. Secundo,
ex eo quod errabant circa aestimationem gravitatis peccati. Putabant
enim adeo grave esse peccatum quod aliquis committit post veniam
impetratam, quod non sit possibile ipsum remitti. In quo quidem
errabant et ex parte peccati, quod, etiam post remissionem
consecutam, potest esse et gravius et levius etiam quam fuerit ipsum
primum peccatum remissum, et multo magis contra infinitatem divinae
misericordiae, quae est super omnem numerum et magnitudinem
peccatorum, secundum illud Psalmi, miserere mei, Deus, secundum
magnam misericordiam tuam, et secundum multitudinem miserationum
tuarum, dele iniquitatem meam. Unde reprobatur verbum Caini
dicentis, Genes. IV, maior est iniquitas mea quam ut veniam
merear. Et ideo misericordia Dei peccantibus per poenitentiam veniam
praebet absque ullo termino. Unde dicitur II Paralip. ult.,
immensa et investigabilis misericordia promissionis tuae super malitias
hominum. Unde manifestum est quod poenitentia est pluries iterabilis.
Ad primum ergo dicendum quod, quia apud Iudaeos erant secundum legem
quaedam lavacra instituta, quibus pluries se ab immunditiis purgabant,
credebant aliqui Iudaeorum quod etiam per lavacrum Baptismi aliquis
pluries purificari possit. Ad quod excludendum, apostolus scribit
Hebraeis quod impossibile est eos qui semel sunt illuminati, scilicet
per Baptismum, rursum renovari ad poenitentiam, scilicet per
Baptismum, qui est lavacrum regenerationis et renovationis spiritus
sancti, ut dicitur ad Tit. III. Et rationem assignat ex hoc quod
per Baptismum homo Christo commoritur, unde sequitur, rursum
crucifigentes in semetipsis filium Dei.
Ad secundum dicendum quod Ambrosius loquitur de poenitentia solemni,
quae in Ecclesia non iteratur, ut infra dicetur.
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de
poenitentia, multos caecos in diverso tempore dominus illuminavit, et
multos debiles confortavit, ostendens in diversis illis eadem saepe
peccata dimitti, ut quem prius sanavit leprosum, alio tempore
illuminat caecum. Ideo enim tot sanavit caecos, claudos et aridos,
ne desperet saepe peccator. Ideo non scribitur aliquem nisi semel
sanasse, ut quisque timeat se iungi peccato. Medicum se vocat, et
non sanis, sed male habentibus opportunum, sed qualis hic medicus qui
malum iteratum nesciret curare? Medicorum enim est centies infirmum
centies curare. Qui ceteris minor esset, si alii possibilia
ignoraret.
Ad quartum dicendum quod poenitere est anteacta peccata deflere et
flenda non committere simul dum flet, vel actu vel proposito. Ille
enim est irrisor et non poenitens qui, simul dum poenitet, agit quod
poenitet, proponit enim iterum se facturum quod gessit, vel etiam
actualiter peccat eodem vel alio genere peccati. Quod autem aliquis
postea peccat, vel actu vel proposito, non excludit quin prima
poenitentia vera fuerit. Nunquam enim veritas prioris actus excluditur
per actum contrarium subsequentem, sicut enim vere cucurrit qui postea
sedet, ita vere poenituit qui postea peccat.
Ad quintum dicendum quod Baptismus habet virtutem ex passione Christi
sicut quaedam spiritualis regeneratio, cum spirituali morte
praecedentis vitae. Statutum est autem hominibus semel mori, et semel
nasci. Et ideo semel tantum debet homo baptizari. Sed poenitentia
habet virtutem ex passione Christi sicut spiritualis medicatio, quae
frequenter iterari potest.
Ad sextum dicendum quod Augustinus, in libro de poenitentia, dicit
quod constat Deo multum displicere peccata, qui semper praesto est ea
destruere, ne solvatur quod creavit, ne corrumpatur quod amavit,
scilicet per desperationem.
|
|