|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod poenitentia non sit
sacramentum. Gregorius enim dicit, et habetur in decretis, I, qu.
I, sacramenta sunt Baptisma, chrisma, corpus et sanguis Christi,
quae ob id sacramenta dicuntur quia sub tegumento corporalium rerum
divina virtus secretius operatur salutem. Sed hoc non contingit in
poenitentia, quia non adhibentur aliquae res corporales sub quibus
divina virtus operetur salutem. Ergo poenitentia non est sacramentum.
2. Praeterea, sacramenta Ecclesiae a ministris Christi
exhibentur, secundum illud I Cor. IV, sic nos existimet homo ut
ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei. Sed poenitentia
non exhibetur a ministris Christi, sed interius a Deo hominibus
inspiratur, secundum illud Ierem. XXXI, postquam convertisti
me, egi poenitentiam. Ergo videtur quod poenitentia non sit
sacramentum.
3. Praeterea, in sacramentis de quibus supra diximus, est aliquid
quod est sacramentum tantum, aliquid quod est res et sacramentum,
aliquid vero quod est res tantum, ut ex praemissis patet. Sed hoc non
invenitur in poenitentia. Ergo poenitentia non est sacramentum.
Sed contra est quod, sicut Baptismus adhibetur ad purificandum a
peccato, ita et poenitentia, unde et Petrus dixit Simoni, Act.
VIII, poenitentiam age ab hac nequitia tua. Sed Baptismus est
sacramentum, ut supra dictum est. Ergo pari ratione et poenitentia.
Respondeo dicendum quod, sicut Gregorius dicit, in capite supra
dicto, sacramentum est in aliqua celebratione, cum res gesta ita fit
ut aliquid significative accipiamus quod sancte accipiendum est.
Manifestum est autem quod in poenitentia ita res gesta fit quod aliquid
sanctum significatur, tam ex parte peccatoris poenitentis, quam ex
parte sacerdotis absolventis, nam peccator poenitens per ea quae agit
et dicit, significat cor suum a peccato recessisse; similiter etiam
sacerdos per ea quae agit et dicit circa poenitentem, significat opus
Dei remittentis peccatum. Unde manifestum est quod poenitentia quae
in Ecclesia agitur, est sacramentum.
Ad primum ergo dicendum quod nomine corporalium rerum intelliguntur
large etiam ipsi exteriores actus sensibiles, qui ita se habent in hoc
sacramento sicut aqua in Baptismo vel chrisma in confirmatione. Est
autem attendendum quod in illis sacramentis in quibus confertur
excellens gratia, quae superabundat omnem facultatem humani actus,
adhibetur aliqua corporalis materia exterius; sicut in Baptismo, ubi
fit plena remissio peccatorum et quantum ad culpam et quantum ad
poenam; et in confirmatione, ubi datur spiritus sancti plenitudo; et
in extrema unctione, ubi confertur perfecta sanitas spiritualis; quae
provenit ex virtute Christi quasi ex quodam extrinseco principio.
Unde si qui actus humani sunt in talibus sacramentis, non sunt de
essentia materiae sacramentorum, sed dispositive se habent ad
sacramenta. In illis autem sacramentis quae habent effectum
correspondentem humanis actibus, ipsi actus humani sensibiles sunt loco
materiae, ut accidit in poenitentia et matrimonio. Sicut etiam in
medicinis corporalibus quaedam sunt res exterius adhibitae, sicut
emplastra et electuaria; quaedam vero sunt actus sanandorum, puta
exercitationes quaedam.
Ad secundum dicendum quod in sacramentis quae habent corporalem
materiam, oportet quod illa materia adhibeatur a ministro Ecclesiae,
qui gerit personam Christi, in signum quod excellentia virtutis in
sacramento operantis est a Christo. In sacramento autem
poenitentiae, sicut dictum est, sunt actus humani pro materia, qui
proveniunt ex inspiratione interna. Unde materia non adhibetur a
ministro, sed a Deo interius operante, sed complementum sacramenti
exhibet minister, dum poenitentem absolvit.
Ad tertium dicendum quod etiam in poenitentia est aliquid quod est
sacramentum tantum, scilicet actus exercitus tam per peccatorem
poenitentem, quam etiam per sacerdotem absolventem. Res autem et
sacramentum est poenitentia interior peccatoris. Res autem tantum et
non sacramentum est remissio peccati. Quorum primum totum simul
sumptum est causa secundi; primum autem et secundum sunt causa tertii.
|
|