|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod peccata non sint
propria materia huius sacramenti. Materia enim in aliis sacramentis
per aliqua verba sanctificatur, et sanctificata effectum sacramenti
operatur. Peccata autem non possunt sanctificari, eo quod
contrariantur effectui sacramenti, qui est gratia remittens peccata.
Ergo peccata non sunt materia propria huius sacramenti.
2. Praeterea, Augustinus dicit, in libro de poenitentia, nullus
potest inchoare novam vitam nisi eum veteris vitae poeniteat. Sed ad
vetustatem vitae pertinent non solum peccata, sed etiam poenalitates
praesentis vitae. Non ergo peccata sunt propria materia poenitentiae.
3. Praeterea, peccatorum quoddam est originale, quoddam mortale,
quoddam veniale. Sed poenitentiae sacramentum non ordinatur contra
originale peccatum, quod tollitur per Baptismum; neque etiam contra
veniale, quod tollitur per tunsionem pectoris, et aquam benedictam,
et alia huiusmodi. Ergo peccata non sunt propria materia
poenitentiae.
Sed contra est quod apostolus dicit, II Cor. XII, non egerunt
poenitentiam super immunditia et fornicatione et impudicitia quam
gesserunt.
Respondeo dicendum quod duplex est materia, scilicet proxima et
remota, sicut statuae proxima materia est metallum, remota vero aqua.
Dictum est autem quod proxima materia huius sacramenti sunt actus
poenitentis, cuius materia sunt peccata, de quibus dolet, et quae
confitetur, et pro quibus satisfacit. Unde relinquitur quod remota
materia poenitentiae sunt peccata, non attentanda, sed detestanda et
destruenda.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de proxima materia
sacramenti.
Ad secundum dicendum quod vetus et mortalis vita est obiectum
poenitentiae, non ratione poenae, sed ratione culpae annexae.
Ad tertium dicendum quod poenitentia quodammodo est de quolibet
peccatorum genere, non tamen eodem modo. Nam de peccato actuali
mortali est poenitentia proprie et principaliter, proprie quidem, quia
proprie dicimur poenitere de his quae nostra voluntate commisimus;
principaliter autem, quia ad deletionem peccati mortalis hoc
sacramentum est institutum. De peccatis autem venialibus est quaedam
poenitentia proprie, inquantum sunt nostra voluntate facta, non tamen
contra haec principaliter est hoc sacramentum institutum. De peccato
vero originali poenitentia nec principaliter est, quia contra ipsum non
ordinatur hoc sacramentum, sed magis Baptismus, nec etiam proprie,
quia peccatum originale non est nostra voluntate peractum; nisi forte
inquantum voluntas Adae reputatur nostra, secundum modum loquendi quo
apostolus dicit, Rom. V, in quo omnes peccaverunt. Inquantum
tamen accipitur poenitentia large pro quacumque detestatione rei
praeteritae, potest dici poenitentia de peccato originali, sicut
loquitur Augustinus in libro de poenitentia.
|
|