|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod haec non sit forma huius
sacramenti, ego te absolvo. Formae enim sacramentorum ex institutione
Christi et usu Ecclesiae habentur. Sed Christus non legitur hanc
formam instituisse. Neque etiam in communi usu habetur, quinimmo in
quibusdam absolutionibus quae in Ecclesia publice fiunt, sicut in
prima et completorio et in cena domini, absolvens non utitur oratione
indicativa, ut dicat, ego vos absolvo, sed oratione deprecativa, cum
dicit, misereatur vestri omnipotens Deus, vel, absolutionem tribuat
vobis omnipotens Deus. Ergo haec non est forma huius sacramenti, ego
te absolvo.
2. Praeterea, Leo Papa dicit, indulgentia Dei nisi
supplicationibus sacerdotum nequit obtineri. Loquitur autem de
indulgentia Dei quae praestatur poenitentibus. Ergo forma huius
sacramenti debet esse per modum deprecationis.
3. Praeterea, idem est absolvere a peccato quod peccatum remittere.
Sed solus Deus peccatum remittit, qui etiam solus interius a peccato
mundat, ut Augustinus dicit, super Ioan. Ergo videtur quod solus
Deus a peccato absolvat. Non ergo debet dicere sacerdos, ego te
absolvo, sicut non dicit, ego tibi peccata remitto.
4. Praeterea, sicut dominus dedit potestatem discipulis absolvendi a
peccatis, ita etiam dedit eis potestatem curandi infirmitates,
scilicet ut Daemonia eiicerent et ut languores curarent, ut habetur
Matth. X et Luc. IX. Sed sanando infirmos apostoli non
utebantur his verbis, ego te sano, sed, sanet te dominus Iesus
Christus. Ergo videtur quod sacerdotes, habentes potestatem
apostolis a Christo traditam, non debeant uti hac forma verborum, ego
te absolvo, sed, absolutionem praebeat tibi Christus.
5. Praeterea, quidam hac forma utentes sic eam exponunt, ego te
absolvo, idest, absolutum ostendo. Sed neque hoc sacerdos facere
potest, nisi ei divinitus reveletur. Unde, ut legitur Matth.
XVI, antequam Petro diceretur, quodcumque solveris super terram,
erit etc., dictum est ei, beatus es, Simon Bar Iona, quia caro
et sanguis non revelavit tibi, sed pater meus, qui in caelis est.
Ergo videtur quod sacerdos cui non est facta revelatio, praesumptuose
dicat, ego te absolvo, etiam si exponatur, idest, absolutum
ostendo.
Sed contra est quod, sicut dominus dixit discipulis, Matth. ult.,
euntes, docete omnes gentes, baptizantes eos, ita dixit Petro,
Matth. XVI, quodcumque solveris. Sed sacerdos, auctoritate
illorum verborum Christi fretus, dicit, ego te baptizo. Ergo,
eadem auctoritate, dicere debet in hoc sacramento, ego te absolvo.
Respondeo dicendum quod in qualibet re perfectio attribuitur formae.
Dictum est autem supra quod hoc sacramentum perficitur per ea quae sunt
ex parte sacerdotis. Unde oportet quod ea quae sunt ex parte
poenitentis, sive sint verba sive facta, sint quaedam materia huius
sacramenti, ea vero quae sunt ex parte sacerdotis, se habent per modum
formae. Cum autem sacramenta novae legis efficiant quod figurant, ut
supra dictum est; oportet quod forma sacramenti significet id quod in
sacramento agitur, proportionaliter materiae sacramenti. Unde forma
Baptismi est, ego te baptizo, et forma confirmationis, consigno te
signo crucis et confirmo te chrismate salutis, eo quod huiusmodi
sacramenta perficiuntur in usu materiae. In sacramento autem
Eucharistiae, quod consistit in ipsa consecratione materiae,
exprimitur veritas consecrationis, cum dicitur, hoc est corpus meum.
Hoc autem sacramentum, scilicet poenitentiae, non consistit in
consecratione alicuius materiae, nec in usu alicuius materiae
sanctificatae, sed magis in remotione cuiusdam materiae, scilicet
peccati, prout peccata dicuntur esse materia poenitentiae, ut ex supra
dictis patet. Talis autem remotio significatur a sacerdote cum
dicitur, ego te absolvo, nam peccata sunt quaedam vincula, secundum
illud Proverb. V, iniquitates suae capiunt impium, et funibus
peccatorum suorum quisque constringitur. Unde patet quod haec est
convenientissima forma huius sacramenti, ego te absolvo.
Ad primum ergo dicendum quod ista forma sumitur ex ipsis verbis
Christi quibus Petro dixit, quodcumque solveris super terram, et
cetera. Et tali forma utitur Ecclesia in sacramentali absolutione.
Huiusmodi autem absolutiones in publico factae non sunt sacramentales,
sed sunt orationes quaedam ordinatae ad remissionem venialium
peccatorum. Unde in sacramentali absolutione non sufficeret dicere,
misereatur tui omnipotens Deus, vel, absolutionem et remissionem
tribuat tibi Deus, quia per haec verba sacerdos absolutionem non
significat fieri, sed petit ut fiat. Praemittitur tamen etiam in
sacramentali absolutione talis oratio, ne impediatur effectus
sacramenti ex parte poenitentis, cuius actus materialiter se habent in
hoc sacramento, non autem in Baptismo vel in confirmatione.
Ad secundum dicendum quod verbum Leonis Papae est intelligendum
quantum ad deprecationem quae praemittitur absolutioni. Non autem
removet quin sacerdotes absolvant.
Ad tertium dicendum quod solus Deus per auctoritatem et a peccato
absolvit et peccata remittit. Sacerdotes autem utrumque faciunt per
ministerium, inquantum scilicet verba sacerdotis in hoc sacramento
instrumentaliter operantur, sicut etiam in aliis sacramentis; nam
virtus divina est quae interius operatur in omnibus sacramentalibus
signis, sive sint res sive sint verba, sicut ex supra dictis patet.
Unde et dominus utrumque expressit, nam Matth. XVI dixit Petro,
quodcumque solveris super terram, etc.; et Ioan. XX dixit
discipulis, quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Ideo tamen
sacerdos potius dicit, ego te absolvo, quam, ego tibi peccata
remitto, quia hoc magis congruit verbis quae dominus dixit virtutem
clavium ostendens, per quas sacerdotes absolvunt. Quia tamen sacerdos
sicut minister absolvit, convenienter apponitur aliquid quod pertineat
ad primam auctoritatem Dei, scilicet ut dicatur, ego te absolvo in
nomine patris et filii et spiritus sancti, vel, per virtutem passionis
Christi, vel, auctoritate Dei, sicut Dionysius exponit, XIII
cap. Caelest. Hier. Quia tamen hoc non est determinatum ex verbis
Christi, sicut in Baptismo, talis appositio relinquitur arbitrio
sacerdotis.
Ad quartum dicendum quod apostolis non est data potestas ut ipsi
sanarent infirmos, sed ut ad eorum orationem infirmi sanarentur. Est
autem eis collata potestas operandi instrumentaliter, sive
ministerialiter, in sacramentis. Et ideo magis possunt in formis
sacramentalibus exprimere actum suum quam in sanationibus infirmitatum.
In quibus tamen non semper utebantur modo deprecativo, sed quandoque
etiam modo indicativo et imperativo, sicut Act. III legitur quod
Petrus dixit claudo, quod habeo, hoc tibi do. In nomine Iesu
Christi, surge et ambula.
Ad quintum dicendum quod ista expositio, ego te absolvo, idest,
absolutum ostendo, quantum ad aliquid quidem vera est, non tamen est
perfecta. Sacramenta enim novae legis non solum significant, sed
etiam faciunt quod significant. Unde sicut sacerdos, baptizando
aliquem, ostendit hominem interius ablutum per verba et facta, non
solum significative, sed etiam effective; ita etiam cum dicit, ego te
absolvo, ostendit hominem absolutum non solum significative, sed etiam
effective. Nec tamen loquitur quasi de re incerta. Quia sicut alia
sacramenta novae legis habent de se certum effectum ex virtute passionis
Christi, licet possit impediri ex parte recipientis, ita etiam est et
in hoc sacramento. Unde Augustinus dicit, in libro de Adult.
Coniug., non est turpis nec difficilis post patrata et purgata
adulteria reconciliatio coniugii, ubi per claves regni caelorum non
dubitatur fieri remissio peccatorum. Unde nec sacerdos indiget
speciali revelatione sibi facta, sed sufficit generalis revelatio
fidei, per quam remittuntur peccata. Unde revelatio fidei dicitur
Petro facta fuisse. Esset autem perfectior expositio, ego te
absolvo, idest, sacramentum absolutionis tibi impendo.
|
|