|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod impositio manuum
sacerdotis requiratur ad hoc sacramentum. Dicitur enim Marc. ult.,
super aegros manus imponent, et bene habebunt. Aegri autem
spiritualiter sunt peccatores, qui recipiunt bonam habitudinem per hoc
sacramentum. Ergo in hoc sacramento est manus impositio facienda.
2. Praeterea, in sacramento poenitentiae recuperat homo spiritum
sanctum amissum, unde ex persona poenitentis dicitur in Psalmo, redde
mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me. Sed
spiritus sanctus datur per impositionem manuum, legitur enim Act.
VIII, quod apostoli imponebant manus super illos, et accipiebant
spiritum sanctum; et Matth. XIX dicitur quod oblati sunt domino
parvuli ut eis manus imponeret. Ergo in hoc sacramento est manus
impositio facienda.
3. Praeterea, verba sacerdotis in hoc sacramento non sunt maioris
efficaciae quam in aliis sacramentis. Sed in aliis sacramentis non
sufficiunt verba ministri, nisi aliquem actum exerceret, sicut in
Baptismo, simul cum hoc quod dicit sacerdos, ego te baptizo,
requiritur corporalis ablutio. Ergo etiam, simul cum hoc quod dicit
sacerdos, ego te absolvo, oportet quod aliquem actum exerceat circa
poenitentem, imponendo ei manus.
Sed contra est quod dominus dixit Petro, quodcumque solveris super
terram, erit etc., nullam mentionem de manus impositione faciens.
Neque etiam cum omnibus apostolis simul dixit, quorum remiseritis
peccata, remittuntur eis. Non ergo ad hoc sacramentum requiritur
impositio manuum.
Respondeo dicendum quod impositio manuum in sacramentis Ecclesiae fit
ad designandum aliquem copiosum effectum gratiae, quo illi quibus manus
imponitur, quodammodo continuantur per quandam similitudinem
ministris, in quibus copia esse debet. Et ideo manus impositio fit in
sacramento confirmationis, in quo confertur plenitudo spiritus sancti;
et in sacramento ordinis, in quo confertur quaedam excellentia
potestatis in divinis ministeriis; unde et II Tim. I dicitur,
resuscites gratiam Dei quae est in te per impositionem manuum mearum.
Sacramentum autem poenitentiae non ordinatur ad consequendum aliquam
excellentiam gratiae, sed ad remissionem peccatorum. Et ideo ad hoc
sacramentum non requiritur impositio, sicut etiam nec ad Baptismum,
in quo tamen fit plenior remissio peccatorum.
Ad primum ergo dicendum quod illa manus impositio non est
sacramentalis, sed ordinatur ad miracula facienda, ut scilicet per
contactum manus hominis sanctificati etiam corporalis infirmitas
tollatur. Sicut etiam legitur de domino, Marci VI, quod infirmos
impositis manibus curavit; et Matth. VIII legitur quod per
contactum leprosum mundavit.
Ad secundum dicendum quod non quaelibet acceptio spiritus sancti
requirit manus impositionem, quia etiam in Baptismo accipit homo
spiritum sanctum, nec tamen fit ibi manus impositio. Sed acceptio
spiritus sancti cum plenitudine requirit manus impositionem, quod
pertinet ad confirmationem.
Ad tertium dicendum quod in sacramentis quae perficiuntur in usu
materiae, minister habet aliquem corporalem actum exercere circa eum
qui suscipit sacramentum, sicut in Baptismo et confirmatione et
extrema unctione. Sed hoc sacramentum non consistit in usu alicuius
materiae exterius appositae, sed loco materiae se habent ea quae sunt
ex parte poenitentis. Unde, sicut in Eucharistia sacerdos sola
prolatione verborum super materiam perficit sacramentum, ita etiam sola
verba sacerdotis absolventis super poenitentem perficiunt absolutionis
sacramentum. Et si aliquis actus corporalis esset ex parte
sacerdotis, non minus competeret crucesignatio, quae adhibetur in
Eucharistia, quam manus impositio, in signum quod per sanguinem
crucis Christi remittuntur peccata. Et tamen non est de necessitate
sacramenti, sicut nec de necessitate Eucharistiae.
|
|