|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod hoc sacramentum non sit
de necessitate salutis. Quia super illud Psalmi, qui seminant in
lacrimis etc., dicit Glossa, noli esse tristis, si adsit tibi bona
voluntas, unde metitur pax. Sed tristitia est de ratione
poenitentiae, secundum illud II Cor. VII, quae secundum Deum
est tristitia, poenitentiam in salutem stabilem operatur. Ergo bona
voluntas, sine poenitentia, sufficit ad salutem.
2. Praeterea, Proverb. X dicitur, universa delicta operit
caritas; et infra, XV, per misericordiam et fidem purgantur
peccata. Sed hoc sacramentum non est nisi ad purgandum peccata.
Ergo, habendo caritatem et fidem et misericordiam, potest quisque
salutem consequi, etiam sine poenitentiae sacramento.
3. Praeterea, sacramenta Ecclesiae initium habent ab institutione
Christi. Sed, sicut legitur Ioan. VIII, Christus mulierem
adulteram absolvit absque poenitentia. Ergo videtur quod poenitentia
non sit de necessitate salutis.
Sed contra est quod dominus dicit, Luc. XIII, si poenitentiam
non egeritis, omnes simul peribitis.
Respondeo dicendum quod aliquid est necessarium ad salutem dupliciter,
uno modo, absolute; alio modo, ex suppositione. Absolute quidem
necessarium est illud sine quo nullus salutem consequi potest, sicut
gratia Christi, et sacramentum Baptismi, per quod aliquis in
Christo renascitur. Ex suppositione autem est necessarium sacramentum
poenitentiae, quod quidem necessarium non est omnibus, sed peccato
subiacentibus; dicitur enim in II Paralip. ult., et tu, domine
iustorum, non posuisti poenitentiam iustis, Abraham, Isaac et
Iacob, his qui tibi non peccaverunt. Peccatum autem, cum
consummatum fuerit, generat mortem, ut dicitur Iac. I. Et ideo
necessarium est ad salutem peccatoris quod peccatum removeatur ab eo.
Quod quidem fieri non potest sine poenitentiae sacramento, in quo
operatur virtus passionis Christi per absolutionem sacerdotis simul cum
opere poenitentis, qui cooperatur gratiae ad destructionem peccati,
sicut enim dicit Augustinus, super Ioan., qui creavit te sine te,
non iustificabit te sine te. Unde patet quod sacramentum poenitentiae
est necessarium ad salutem post peccatum, sicut medicatio corporalis
postquam homo in morbum periculosum inciderit.
Ad primum ergo dicendum quod Glossa illa videtur intelligenda de eo
cui adest bona voluntas sine interpolatione quae fit per peccatum,
tales autem non habent tristitiae causam. Sed ex quo bona voluntas
tollitur per peccatum, non potest restitui sine tristitia, qua quis
dolet de peccato praeterito, quod pertinet ad poenitentiam.
Ad secundum dicendum quod ex quo aliquis peccatum incurrit, caritas et
fides et misericordia non liberant hominem a peccato sine poenitentia.
Requirit enim caritas quod homo doleat de offensa in amicum commissa,
et quod amico homo reconciliari studeat. Requirit etiam ipsa fides ut
per virtutem passionis Christi, quae in sacramentis Ecclesiae
operatur, quaerat iustificari a peccatis. Requirit etiam ipsa
misericordia ordinata ut homo subveniat poenitendo suae miseriae, quam
per peccatum incurrit, secundum illud Proverb. XIV, miseros facit
populos peccatum, unde et Eccli. XXX dicitur, miserere animae
tuae placens Deo.
Ad tertium dicendum quod ad potestatem excellentiae, quam solus
Christus habuit, ut supra dictum est, pertinuit quod Christus
effectum sacramenti poenitentiae, qui est remissio peccatorum,
contulit mulieri adulterae sine poenitentiae sacramento, licet non sine
interiori poenitentia, quam ipse in ea per gratiam est operatus.
|
|