|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod poenitentia non sit
secunda tabula post naufragium. Quia super illud Isaiae III,
peccatum suum sicut Sodoma praedicaverunt, dicit Glossa, secunda
tabula post naufragium est peccata abscondere. Poenitentia autem non
abscondit peccata, sed magis ea revelat. Ergo poenitentia non est
secunda tabula.
2. Praeterea, fundamentum in aedificio non tenet secundum, sed
primum locum. Poenitentia autem in spirituali aedificio est
fundamentum, secundum illud Heb. VI, non rursum iacientes
fundamentum poenitentiae ab operibus mortuis. Unde et praecedit ipsum
Baptismum, secundum illud Act. II, poenitentiam agite, et
baptizetur unusquisque vestrum. Ergo poenitentia non debet dici
secunda tabula.
3. Praeterea, omnia sacramenta sunt quaedam tabulae, idest remedia
contra peccatum. Sed poenitentia non tenet secundum locum inter
sacramenta, sed magis quartum, ut ex supra dictis patet. Ergo
poenitentia non debet dici secunda tabula post naufragium.
Sed contra est quod Hieronymus dicit quod secunda tabula post
naufragium est poenitentia.
Respondeo dicendum quod id quod est per se, naturaliter prius est eo
quod est per accidens, sicut et substantia prior est accidente.
Sacramenta autem quaedam per se ordinantur ad salutem hominis, sicut
Baptismus, qui est spiritualis generatio, et confirmatio, quae est
spirituale augmentum, et Eucharistia, quae est spirituale
nutrimentum. Poenitentia autem ordinatur ad salutem hominis quasi per
accidens, supposito quodam, scilicet ex suppositione peccati. Nisi
enim homo peccaret actualiter, poenitentia non indigeret, indigeret
tamen Baptismo et confirmatione et Eucharistia, sicut et in vita
corporali non indigeret homo medicatione nisi infirmaretur, indiget
autem homo per se ad vitam generatione, augmento et nutrimento. Et
ideo poenitentia tenet secundum locum respectu status integritatis, qui
confertur et conservatur per sacramenta praedicta. Unde metaphorice
dicitur secunda tabula post naufragium. Nam primum remedium mare
transeuntibus est ut conserventur in navi integra, secundum autem
remedium est, post navim fractam, ut aliquis tabulae adhaereat. Ita
etiam primum remedium in mari huius vitae est quod homo integritatem
servet, secundum autem remedium est, si per peccatum integritatem
perdiderit, quod per poenitentiam redeat.
Ad primum ergo dicendum quod abscondere peccata contingit dupliciter.
Uno modo, dum ipsa peccata fiunt. Est autem peius peccare publice
quam occulte, tum quia peccator publicus videtur ex contemptu maiori
peccare; tum etiam quia peccat cum scandalo aliorum. Et ideo est
quoddam remedium in peccatis quod aliquis in occulto peccet. Et
secundum hoc dicit Glossa quod secunda tabula post naufragium est
peccata abscondere, non quod per hoc tollatur peccatum, sicut per
poenitentiam; sed quia per hoc peccatum fit minus. Alio modo,
aliquis abscondit peccatum prius factum per negligentiam confessionis.
Et hoc contrariatur poenitentiae. Et sic abscondere peccatum non est
secunda tabula, sed magis contrarium tabulae, dicitur enim Proverb.
XXVIII, qui abscondit scelera sua, non dirigetur.
Ad secundum dicendum quod poenitentia non potest dici fundamentum
spiritualis aedificii simpliciter, idest in prima aedificatione, sed
est fundamentum in secunda reaedificatione, quae fit post destructionem
peccati; nam primo redeuntibus ad Deum occurrit poenitentia.
Apostolus tamen ibi loquitur de fundamento spiritualis doctrinae.
Poenitentia autem quae Baptismum praecedit, non est poenitentiae
sacramentum.
Ad tertium dicendum quod tria praecedentia sacramenta pertinent ad
navem integram, idest ad statum integritatis, respectu cuius
poenitentia dicitur secunda tabula.
|
|