|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod hoc sacramentum non
fuerit convenienter institutum in nova lege. Ea enim quae sunt de iure
naturali, institutione non indigent. Sed poenitere de malis quae quis
gessit, est de iure naturali, non enim potest aliquis bonum diligere
quin de contrario doleat. Ergo non est poenitentia convenienter
instituta in nova lege.
2. Praeterea, illud quod fuit in veteri lege, instituendum non
fuit. Sed etiam in veteri lege fuit poenitentia, unde et dominus
conqueritur, Ierem. VIII, dicens, nullus est qui agat
poenitentiam super peccato suo, dicens, quid feci? Ergo poenitentia
non debuit institui in nova lege.
3. Praeterea, poenitentia consequenter se habet ad Baptismum, cum
sit secunda tabula, ut supra dictum est. Sed poenitentia videtur a
domino instituta ante Baptismum, nam in principio praedicationis suae
legitur dominus dixisse, Matth. IV, poenitentiam agite,
appropinquabit enim regnum caelorum. Ergo hoc sacramentum non fuit
convenienter institutum in nova lege.
4. Praeterea, sacramenta novae legis institutionem habent a
Christo, ex cuius virtute operantur, ut supra dictum est. Sed
Christus non videtur instituisse hoc sacramentum, cum ipse non sit
usus eo, sicut aliis sacramentis quae ipse instituit. Ergo hoc
sacramentum non fuit convenienter institutum in nova lege.
Sed contra est quod dominus dicit, Luc. ult., oportebat Christum
pati, et resurgere a mortuis die tertia, et praedicari in nomine eius
poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, in hoc sacramento actus
poenitentis se habet sicut materia; id autem quod est ex parte
sacerdotis, qui operatur ut minister Christi, se habet ut formale et
completivum sacramenti. Materia vero, etiam in aliis sacramentis,
praeexistit a natura, ut aqua, vel ab aliqua arte, ut panis, sed
quod talis materia ad sacramentum assumatur, indiget institutione hoc
determinante. Sed forma sacramenti, et virtus ipsius, totaliter est
ex institutione Christi, ex cuius passione procedit virtus
sacramentorum. Sic igitur materia praeexistit a natura, ex naturali
enim ratione homo movetur ad poenitendum de malis quae fecit, sed quod
hoc vel illo modo homo poenitentiam agat, est ex institutione divina.
Unde et dominus, in principio praedicationis suae, indixit hominibus
ut non solum poeniterent, sed etiam poenitentiam agerent, significans
determinatos modos actuum qui requiruntur ad hoc sacramentum. Sed id
quod pertinet ad officium ministrorum, determinavit Matth. XVI,
ubi dixit Petro, tibi dabo claves regni caelorum, et cetera.
Efficaciam autem huius sacramenti, et originem virtutis eius,
manifestavit post resurrectionem, Luc. ult., ubi dixit quod
oportebat praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem
peccatorum in omnes gentes, praemisso de passione et resurrectione,
virtute enim nominis Iesu Christi patientis et resurgentis hoc
sacramentum efficaciam habet ad remissionem peccatorum. Et sic patet
convenienter hoc sacramentum in nova lege fuisse institutum.
Ad primum ergo dicendum quod de iure naturali est quod aliquis
poeniteat de malis quae fecit, quantum ad hoc quod doleat se fecisse,
et doloris remedium quaerat per aliquem modum, et quod etiam aliqua
signa doloris ostendat, sicut Ninivitae fecerunt, ut legitur Ionae
III. In quibus tamen aliquid fuit adiunctum fidei quam ceperant ex
praedicatione Ionae, ut scilicet hoc agerent sub spe veniae
consequendae a Deo, secundum illud quod legitur ibi, quis scit si
convertatur et ignoscat Deus, et revertatur a furore irae suae, et
non peribimus? Sed, sicut alia quae sunt de iure naturali
determinationem acceperunt ex institutione legis divinae, ut in secunda
parte dictum est, ita etiam et poenitentia.
Ad secundum dicendum quod ea quae sunt iuris naturalis diversimode
determinationem accipiunt in veteri et nova lege, secundum quod
congruit imperfectioni veteris legis et perfectioni novae. Unde et
poenitentia in veteri lege aliquam determinationem habuit. Quantum
quidem ad dolorem, ut esset magis in corde quam in exterioribus
signis, secundum illud Ioel II, scindite corda vestra, et non
vestimenta vestra. Quantum autem ad remedium doloris quaerendum, ut
aliquo modo ministris Dei peccata sua confiterentur, ad minus in
generali, unde dominus, Levit. V, dicit, anima quae peccaverit
per ignorantiam, offeret arietem immaculatum de gregibus sacerdoti,
iuxta mensuram aestimationemque peccati, qui orabit pro eo quod
nesciens fecerit, et dimittetur ei; in hoc enim ipso quod oblationem
faciebat aliquis pro peccato suo, quodammodo peccatum suum sacerdoti
confitebatur; et secundum hoc dicitur Proverb. XXVIII, qui
abscondit scelera sua, non dirigetur, qui autem confessus fuerit et
reliquerit ea, misericordiam consequetur. Nondum autem instituta erat
potestas clavium, quae a passione Christi derivatur. Et per
consequens nondum erat institutum quod aliquis doleret de peccato cum
proposito subiiciendi se per confessionem et satisfactionem clavibus
Ecclesiae, sub spe consequendae veniae virtute passionis Christi.
Ad tertium dicendum quod, si quis recte consideret ea quae dominus
dixit de necessitate Baptismi, Ioan. III, tempore praecesserunt
ea quae dixit, Matth. IV, de necessitate poenitentiae. Nam id
quod dixit Nicodemo de Baptismo, fuit ante incarcerationem Ioannis,
de quo postea subditur quod baptizabat, illud vero quod de poenitentia
dixit, Matth. IV, fuit post incarcerationem Ioannis. Si tamen
prius ad poenitentiam induxisset quam ad Baptismum, hoc ideo esset
quia ante Baptismum etiam requiritur quaedam poenitentia, sicut et
Petrus dixit, Act. II, poenitentiam agite, et baptizetur
unusquisque vestrum.
Ad quartum dicendum quod Christus non est usus Baptismo quem ipse
instituit, sed est baptizatus Baptismo Ioannis, ut supra dictum
est. Sed nec active usus est suo ministerio, quia ipse non baptizabat
communiter, sed discipuli eius, ut dicitur Ioan. IV; quamvis
credendum videtur quod discipulos baptizaverit, ut Augustinus dicit,
ad Seleucianum. Usus autem huius sacramenti, ab eo instituti, nullo
modo competebat, neque quantum ad hoc quod ipse poeniteret, in quo
peccatum non fuit; neque quantum ad hoc quod hoc sacramentum aliis
praeberet, quia, ad ostendendum misericordiam et virtutem suam,
effectum huius sacramenti sine sacramento praebebat, ut supra dictum
est. Sacramentum autem Eucharistiae et ipse sumpsit, et aliis
dedit. Tum ad commendandam excellentiam huius sacramenti. Tum quia
hoc sacramentum est memoriale suae passionis, inquantum Christus est
sacerdos et hostia.
|
|