|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod poenitentia non debeat
durare usque ad finem vitae. Poenitentia enim ordinatur ad deletionem
peccati. Sed poenitens statim consequitur remissionem peccatorum,
secundum illud Ezech. XVIII, si poenitentiam egerit impius ab
omnibus peccatis suis quae operatus est, vita vivet et non morietur.
Ergo non oportet ulterius poenitentiam protendi.
2. Praeterea, agere poenitentiam pertinet ad statum incipientium.
Sed homo de hoc statu debet procedere ad statum proficientium, et
ulterius ad statum perfectorum. Ergo non debet homo poenitentiam agere
usque ad finem vitae.
3. Praeterea, sicut in aliis sacramentis homo debet conservare
statuta Ecclesiae, ita et in hoc sacramento. Sed secundum canones
determinata sunt tempora poenitendi, ut scilicet ille qui hoc vel illud
peccatum commiserit, tot annis poeniteat. Ergo videtur quod non sit
poenitentia extendenda usque ad finem vitae.
Sed contra est quod dicit Augustinus, in libro de poenitentia, quid
restat nobis nisi dolere in vita? Ubi enim dolor finitur, deficit
poenitentia. Si vero poenitentia finitur, quid derelinquitur de
venia?
Respondeo dicendum quod duplex est poenitentia, scilicet interior, et
exterior. Interior quidem poenitentia est qua quis dolet de peccato
commisso. Et talis poenitentia debet durare usque ad finem vitae.
Semper enim debet homini displicere quod peccavit, si enim ei placeret
peccasse, iam ex hoc ipso peccatum incurreret, et fructus veniae
perderet. Displicentia autem dolorem causat in eo qui est susceptivus
doloris, qualis est homo in hac vita. Post hanc vitam autem sancti
non sunt susceptivi doloris. Unde displicebunt eis peccata praeterita
sine omni tristitia, secundum illud Isaiae LXV, oblivioni traditae
sunt angustiae priores. Poenitentia vero exterior est qua quis
exteriora signa doloris ostendit, et verbotenus confitetur peccata sua
sacerdoti absolventi, et iuxta eius arbitrium satisfacit. Et talis
poenitentia non oportet quod duret usque ad finem vitae, sed usque ad
determinatum tempus, secundum mensuram peccati.
Ad primum ergo dicendum quod vera poenitentia non solum removet peccata
praeterita, sed etiam praeservat eum a peccatis futuris. Quamvis
igitur homo in primo instanti verae poenitentiae remissionem consequatur
praeteritorum peccatorum, oportet tamen in homine perseverare
poenitentiam, ne iterum incidat in peccatum.
Ad secundum dicendum quod agere poenitentiam interiorem simul et
exteriorem pertinet ad statum incipientium, qui scilicet de novo
redeunt a peccato. Sed poenitentia interior habet locum etiam in
proficientibus et perfectis, secundum illud Psalmi, ascensiones in
corde suo disposuit in valle lacrimarum. Unde et ipse Paulus
dicebat, I Cor. XV, non sum dignus vocari apostolus, quoniam
persecutus sum Ecclesiam Dei.
Ad tertium dicendum quod illa tempora praefiguntur poenitentibus
quantum ad actionem exterioris poenitentiae.
|
|