|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod poenitentia non sit
virtus. Poenitentia enim est quoddam sacramentum aliis sacramentis
connumeratum, ut ex supra dictis patet. Sed nullum aliud
sacramentorum est virtus. Ergo neque poenitentia est virtus.
2. Praeterea, secundum philosophum, in IV Ethic., verecundia
non est virtus, tum quia est passio habens corporalem immutationem;
tum etiam quia non est dispositio perfecti, cum sit de turpi acto,
quod non habet locum in homine virtuoso. Sed similiter poenitentia est
quaedam passio habens corporalem immutationem, scilicet ploratum,
sicut Gregorius dicit quod poenitere est peccata praeterita plangere.
Est etiam de turpibus factis, scilicet de peccatis, quae non habent
locum in homine virtuoso. Ergo poenitentia non est virtus.
3. Praeterea, secundum philosophum, in IV Ethic., nullus est
stultus eorum qui sunt secundum virtutem. Sed stultum videtur dolere
de commisso praeterito, quod non potest non esse, quod tamen pertinet
ad poenitentiam. Ergo poenitentia non est virtus.
Sed contra est quod praecepta legis dantur de actibus virtutum, quia
legislator intendit cives facere virtuosos, ut dicitur in II Ethic.
Sed praeceptum divinae legis est de poenitentia, secundum illud
Matth. III, poenitentiam agite, et cetera. Ergo poenitentia est
virtus.
Respondeo dicendum quod, sicut ex dictis patet, poenitere est de
aliquo a se prius facto dolere. Dictum est autem supra quod dolor vel
tristitia dupliciter dicitur. Uno modo, secundum quod est passio
quaedam appetitus sensitivi. Et quantum ad hoc, poenitentia non est
virtus, sed passio alio modo, secundum quod consistit in voluntate.
Et hoc modo est cum quadam electione. Quae quidem si sit recta,
necesse est quod sit actus virtutis, dicitur enim in II Ethic. quod
virtus est habitus electivus secundum rationem rectam. Pertinet autem
ad rationem rectam quod aliquis doleat de quo dolendum est. Quod
quidem observatur in poenitentia de qua nunc loquimur, nam poenitens
assumit moderatum dolorem de peccatis praeteritis, cum intentione
removendi ea. Unde manifestum est quod poenitentia de qua nunc
loquimur, vel est virtus, vel actus virtutis.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dictum est, in sacramento
poenitentiae materialiter se habent actus humani, quod non contingit in
Baptismo vel confirmatione. Et ideo, cum virtus sit principium
alicuius actus, potius poenitentia est virtus, vel cum virtute, quam
Baptismus vel confirmatio.
Ad secundum dicendum quod poenitentia, secundum quod est passio, non
est virtus, ut dictum est. Sic autem habet corporalem transmutationem
adiunctam. Est autem virtus secundum quod habet ex parte voluntatis
electionem rectam. Quod tamen magis potest dici de poenitentia quam de
verecundia. Nam verecundia respicit turpe factum ut praesens,
poenitentia vero respicit turpe factum ut praeteritum. Est autem
contra perfectionem virtutis quod aliquis in praesenti habeat turpe
factum, de quo oporteat eum verecundari. Non autem est contra
perfectionem virtutis quod aliquis prius commiserit turpia facta, de
quibus oporteat eum poenitere, cum ex vitioso fiat aliquis virtuosus.
Ad tertium dicendum quod dolere de eo quod prius factum est cum hac
intentione conandi ad hoc quod factum non fuerit, esset stultum. Hoc
autem non intendit poenitens, sed dolor eius est displicentia seu
reprobatio facti praeteriti cum intentione removendi sequelam ipsius,
scilicet offensam Dei et reatum poenae. Et hoc non est stultum.
|
|