|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod poenitentia non sit
specialis virtus. Eiusdem enim rationis videtur esse gaudere de bonis
prius actis, et dolere de malis perpetratis. Sed gaudium de bono
prius facto non est specialis virtus, sed est quidam affectus
laudabilis ex caritate proveniens, ut patet per Augustinum, XIV de
Civ. Dei, unde et apostolus, I Cor. XIII, dicit quod
caritas non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati. Ergo
pari ratione poenitentia, quae est dolor de peccatis praeteritis, non
est specialis virtus, sed est quidam affectus ex caritate proveniens.
2. Praeterea, quaelibet virtus specialis habet materiam specialem,
quia habitus distinguuntur per actus, et actus per obiecta. Sed
poenitentia non habet materiam specialem, sunt enim eius materia
peccata praeterita circa quamcumque materiam. Ergo poenitentia non est
specialis virtus.
3. Praeterea, nihil expellitur nisi a suo contrario. Sed
poenitentia expellit omnia peccata. Ergo contrariatur omnibus
peccatis. Non est ergo specialis virtus.
Sed contra est quod de ea datur speciale legis praeceptum, ut supra
habitum est.
Respondeo dicendum quod, sicut in secunda parte habitum est, species
habituum distinguuntur secundum species actuum, et ideo ubi occurrit
specialis actus laudabilis, ibi necesse est ponere specialem habitum
virtutis. Manifestum est autem quod in poenitentia invenitur specialis
ratio actus laudabilis, scilicet operari ad destructionem peccati
praeteriti inquantum est Dei offensa, quod non pertinet ad rationem
alterius virtutis. Unde necesse est ponere quod poenitentia sit
specialis virtus.
Ad primum ergo dicendum quod a caritate derivatur aliquis actus
dupliciter. Uno modo, sicut ab ea elicitus. Et talis actus
virtuosus non requirit aliam virtutem praeter caritatem, sicut diligere
bonum et gaudere de eo, et tristari de opposito. Alio modo aliquis
actus a caritate procedit quasi a caritate imperatus. Et sic, quia
ipsa imperat omnibus virtutibus, utpote ordinans eas ad finem suum,
actus a caritate procedens potest etiam ad aliam virtutem specialem
pertinere. Si ergo in actu poenitentis consideretur sola displicentia
peccati praeteriti, hoc immediate ad caritatem pertinet, sicut et
gaudere de bonis praeteritis. Sed intentio operandi ad deletionem
peccati praeteriti requirit specialem virtutem sub caritate.
Ad secundum dicendum quod poenitentia habet quidem realiter generalem
materiam, inquantum respicit omnia peccata, sed tamen sub ratione
speciali, inquantum sunt emendabilia per actum hominis cooperantis Deo
ad suam iustificationem.
Ad tertium dicendum quod quaelibet virtus specialis expellit habitum
vitii oppositi, sicut albedo expellit nigredinem ab eodem subiecto.
Sed poenitentia expellit omne peccatum effective, inquantum operatur
ad destructionem peccati, prout est remissibile ex divina gratia homine
cooperante. Unde non sequitur quod sit virtus generalis.
|
|