|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod virtus poenitentiae non
sit species iustitiae. Iustitia enim non est virtus theologica sed
moralis, ut in secunda parte patet. Poenitentia autem videtur virtus
esse theologica, quia habet Deum pro obiecto, satisfacit enim Deo,
cui etiam reconciliat peccatorem. Ergo videtur quod poenitentia non
sit pars iustitiae.
2. Praeterea, iustitia, cum sit virtus moralis, consistit in
medio. Sed poenitentia non consistit in medio, sed in quodam
excessu, secundum illud Ierem. VI, luctum unigeniti fac tibi,
planctum amarum. Ergo poenitentia non est species iustitiae.
3. Praeterea, duae sunt species iustitiae, ut dicitur in V
Ethic., scilicet distributiva et commutativa. Sed sub neutra
videtur poenitentia contineri. Ergo videtur quod poenitentia non sit
species iustitiae.
4. Praeterea, super illud Luc. VI, beati qui nunc fletis,
dicit Glossa, ecce prudentia, per quam ostenditur quam haec terrena
sint misera, et quam beata caelestia. Sed flere est actus
poenitentiae. Ergo poenitentia magis est prudentiae quam iustitiae.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de poenitentia,
poenitentia est quaedam dolentis vindicta, semper puniens in se quod
dolet se commisisse. Sed facere vindictam pertinet ad iustitiam, unde
Tullius, in sua rhetorica, ponit vindicativam unam speciem
iustitiae. Ergo videtur quod poenitentia sit species iustitiae.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, poenitentia non
habet quod sit virtus specialis ex hoc solo quod dolet de malo
perpetrato, ad hoc enim sufficeret caritas, sed ex eo quod poenitens
dolet de peccato commisso inquantum est offensa Dei, cum emendationis
proposito. Emendatio autem offensae contra aliquem commissae fit non
per solam cessationem offensae, sed exigitur ulterius quaedam
recompensatio, quae habet locum in offensis in alterum commissis sicut
et retributio, nisi quod recompensatio est ex parte eius qui offendit,
ut puta cum satisfactione; retributio autem est ex parte eius in quem
fuit offensa commissa. Utrumque autem ad materiam iustitiae pertinet,
quia utrumque est commutatio quaedam. Unde manifestum est quod
poenitentia, secundum quod est virtus, est pars iustitiae. Sciendum
tamen quod, secundum philosophum, in V Ethic., dupliciter dicitur
iustum, scilicet simpliciter, et secundum quid. Simpliciter quidem
iustum est inter aequales, eo quod iustitia est aequalitas quaedam.
Quod ipse vocat iustum politicum vel civile, eo quod omnes cives
aequales sunt, quantum ad hoc quod immediate sunt sub principe, sicut
liberi existentes. Iustum autem secundum quid dicitur quod est inter
illos quorum unus est sub potestate alterius, sicut servus sub domino,
filius sub patre, uxor sub viro. Et tale iustum consideratur in
poenitentia. Unde poenitens recurrit ad Deum, cum emendationis
proposito, sicut servus ad dominum, secundum illud Psalmi, sicut
oculi servorum in manibus dominorum suorum, ita oculi nostri ad dominum
Deum nostrum, donec misereatur nostri; et sicut filius ad patrem,
secundum illud Luc. XV, pater, peccavi in caelum et coram te; et
sicut uxor ad virum, secundum illud Ierem. III, fornicata es cum
amatoribus multis, tamen revertere ad me, dicit dominus.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut in V Ethic. dicitur, iustitia
est ad alterum. Ille autem ad quem est iustitia, non dicitur esse
materia iustitiae, sed magis res quae distribuuntur vel commutantur.
Unde et materia poenitentiae non est Deus, sed actus humani quibus
Deus offenditur vel placatur, sed Deus se habet sicut ille ad quem
est iustitia. Ex quo patet quod poenitentia non est virtus
theologica, quia non habet Deum pro materia vel pro obiecto.
Ad secundum dicendum quod medium iustitiae est aequalitas quae
constituitur inter illos inter quos est iustitia, ut dicitur in V
Ethic. In quibusdam autem non potest perfecta aequalitas constitui,
propter alterius excellentiam, sicut inter filium et patrem, inter
hominem et Deum, ut philosophus dicit, in VIII Ethic. Unde in
talibus ille qui est deficiens, debet facere quidquid potest, nec
tamen hoc erit sufficiens, sed solum secundum acceptationem
superioris. Et hoc significatur per excessum qui attribuitur
poenitentiae.
Ad tertium dicendum quod, sicut est commutatio quaedam in beneficiis,
cum scilicet aliquis pro beneficio recepto gratiam rependit, ita etiam
est commutatio in offensis, cum aliquis pro offensa in alterum commissa
vel invitus punitur, quod pertinet ad vindicativam iustitiam; vel
voluntarie recompensat emendam, quod pertinet ad poenitentiam, quae
respicit personam peccatoris sicut iustitia vindicativa personam
iudicis. Unde manifestum est quod utraque sub iustitia commutativa
continetur.
Ad quartum dicendum quod poenitentia, licet directe sit species
iustitiae, comprehendit tamen quodammodo ea quae pertinent ad omnes
virtutes. Inquantum enim est iustitia quaedam hominis ad Deum,
oportet quod participet ea quae sunt virtutum theologicarum, quae
habent Deum pro obiecto. Unde poenitentia est cum fide passionis
Christi, per quam iustificamur a peccatis; et cum spe veniae; et cum
odio vitiorum, quod pertinet ad caritatem inquantum vero est virtus
moralis, participat aliquid prudentiae, quae est directiva omnium
virtutum moralium. Sed ex ipsa ratione iustitiae non solum habet id
quod iustitiae est, sed etiam ea quae sunt temperantiae et
fortitudinis, inquantum scilicet ea quae delectationem causant ad
temperantiam pertinentem, vel terrorem incutiunt, quem fortitudo
moderatur, in commutationem iustitiae veniunt. Et secundum hoc ad
iustitiam pertinet et abstinere a delectabilibus, quod pertinet ad
temperantiam; et sustinere dura, quod pertinet ad fortitudinem.
|
|