|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod subiectum poenitentiae
non sit proprie voluntas. Poenitentia enim est tristitiae species.
Sed tristitia est in concupiscibili, sicut et gaudium. Ergo
poenitentia est in concupiscibili.
2. Praeterea, poenitentia est vindicta quaedam, ut Augustinus
dicit, in libro de poenitentia. Sed vindicta videtur ad irascibilem
pertinere, quia ira est appetitus vindictae. Ergo videtur quod
poenitentia sit in irascibili.
3. Praeterea, praeteritum est proprium obiectum memoriae, secundum
philosophum, in libro de memoria. Sed poenitentia est de praeterito,
ut dictum est. Ergo poenitentia est in memoria sicuti in subiecto.
4. Praeterea, nihil agit ubi non est. Sed poenitentia excludit
peccata ab omnibus viribus animae. Ergo poenitentia est in qualibet vi
animae, et non in voluntate tantum.
Sed contra, poenitentia est sacrificium quoddam, secundum illud
Psalmi, sacrificium Deo spiritus contribulatus. Sed offerre
sacrificium est actus voluntatis, secundum illud Psalmi, voluntarie
sacrificabo tibi. Ergo poenitentia est in voluntate.
Respondeo dicendum quod de poenitentia dupliciter loqui possumus. Uno
modo, secundum quod est passio quaedam. Et sic, cum sit species
tristitiae, est in concupiscibili sicut in subiecto. Alio modo,
secundum quod est virtus. Et sic, sicut dictum est, est species
iustitiae. Iustitia autem, ut in secunda parte dictum est, habet pro
subiecto appetitum rationis, qui est voluntas. Unde manifestum est
quod poenitentia, secundum quod est virtus, est in voluntate sicut in
subiecto. Et proprius eius actus est propositum emendandi Deo quod
contra eum commissum est.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de poenitentia
secundum quod est passio.
Ad secundum dicendum quod vindictam expetere ex passione de alio
pertinet ad irascibilem. Sed appetere vel facere vindictam ex ratione
de se vel de alio, pertinet ad voluntatem.
Ad tertium dicendum quod memoria est vis apprehensiva praeteriti.
Poenitentia autem non pertinet ad vim apprehensivam, sed ad
appetitivam, quae praesupponit actum apprehensivae. Unde poenitentia
non est in memoria, sed supponit eam.
Ad quartum dicendum quod voluntas, sicut in prima parte habitum est,
movet omnes alias potentias animae. Et ideo non est inconveniens si
poenitentia, in voluntate existens, aliquid in singulis potentiis
animae operatur.
|
|