|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod principium poenitentiae
non sit ex timore. Poenitentia enim incipit in displicentia
peccatorum. Sed hoc pertinet ad caritatem, ut supra dictum est.
Ergo poenitentia magis oritur ex amore quam ex timore.
2. Praeterea, ad poenitentiam homines provocantur per expectationem
regni caelestis, secundum illud Matth. IV, poenitentiam agite,
appropinquabit enim regnum caelorum. Sed regnum caelorum est obiectum
spei. Ergo poenitentia magis procedit ex spe quam ex timore.
3. Praeterea, timor est interior actus hominis. Poenitentia autem
non videtur esse ex opere hominis, sed ex opere Dei, secundum illud
Ierem. XXXI, postquam convertisti me, egi poenitentiam. Ergo
poenitentia non procedit ex timore.
Sed contra est quod Isaiae XXVI dicitur, sicut quae concipit,
cum appropinquaverit ad partum, dolens clamat in doloribus suis, sic
facti sumus, scilicet per poenitentiam, et postea subditur, secundum
aliam litteram, a timore tuo, domine, concepimus, et parturivimus,
et peperimus spiritum salutis, idest poenitentiae salutaris, ut per
praemissa patet. Ergo poenitentia procedit ex timore.
Respondeo dicendum quod de poenitentia loqui possumus dupliciter. Uno
modo, quantum ad habitum. Et sic immediate a Deo infunditur, sine
nobis principaliter operantibus, non tamen sine nobis dispositive
cooperantibus per aliquos actus. Alio modo possumus loqui de
poenitentia quantum ad actus quibus Deo operanti in poenitentia
cooperamur. Quorum actuum primum principium est Dei operatio
convertentis cor, secundum illud Thren. ult., converte nos,
domine, ad te, et convertemur. Secundus actus est motus fidei.
Tertius actus est motus timoris servilis, quo quis timore suppliciorum
a peccatis retrahitur. Quartus actus est motus spei, quo quis, sub
spe veniae consequendae, assumit propositum emendandi. Quintus actus
est motus caritatis, quo alicui peccatum displicet secundum seipsum,
et non iam propter supplicia. Sextus actus est motus timoris
filialis, quo, propter reverentiam Dei, aliquis emendam Deo
voluntarius offert. Sic igitur patet quod actus poenitentiae a timore
servili procedit sicut a primo motu affectus ad hoc ordinante, a timore
autem filiali sicut ab immediato et proximo principio.
Ad primum ergo dicendum quod peccatum prius incipit homini displicere,
maxime peccatori, propter supplicia, quae respicit timor servilis,
quam propter Dei offensam vel peccati turpitudinem, quod pertinet ad
caritatem.
Ad secundum dicendum quod in regno caelorum appropinquante intelligitur
adventus regis non solum praemiantis, sed etiam punientis. Unde et,
Matth. III, Ioannes Baptista dicebat, progenies viperarum,
quis demonstravit vobis fugere a ventura ira?
Ad tertium dicendum quod etiam ipse motus timoris procedit ex actu Dei
convertentis cor, unde dicitur Deuteron. V, quis det eos talem
habere mentem ut timeant me? Et ideo per hoc quod poenitentia a timore
procedit, non excluditur quin procedat ex actu Dei convertentis cor.
|
|