|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod poenitentia sit prima
virtutum. Quia super illud Matth. III, poenitentiam agite,
dicit Glossa, prima virtus est per poenitentiam punire veterem hominem
et vitia odire.
2. Praeterea, recedere a termino prius esse videtur quam accedere ad
terminum. Sed omnes aliae virtutes pertinere videntur ad accessum ad
terminum, quia per omnes homo ordinatur ad bonum agendum. Poenitentia
autem videtur ordinari ad recessum a malo. Ergo poenitentia videtur
prior esse omnibus aliis virtutibus.
3. Praeterea, ante poenitentiam est peccatum in anima. Sed simul
cum peccato nulla virtus animae inest. Ergo nulla virtus est ante
poenitentiam, sed ipsa videtur esse prima, quae aliis aditum aperit
excludendo peccatum.
Sed contra est quod poenitentia procedit ex fide, spe et caritate,
sicut iam dictum est. Non ergo poenitentia est prima virtutum.
Respondeo dicendum quod in virtutibus non attenditur ordo temporis
quantum ad habitus, quia, cum virtutes sint connexae, ut in secunda
parte habitum est, omnes simul incipiunt esse in anima. Sed dicitur
una earum esse prior altera ordine naturae, qui consideratur ex ordine
actuum, secundum scilicet quod actus unius virtutis praesupponit actum
alterius virtutis. Secundum hoc ergo dicendum est quod actus quidam
laudabiles etiam tempore praecedere possunt actum et habitum
poenitentiae, sicut actus fidei et spei informium, et actus timoris
servilis. Actus autem et habitus caritatis simul sunt tempore cum actu
et habitu poenitentiae, et cum habitibus aliarum virtutum, nam, sicut
in secunda parte habitum est, in iustificatione impii simul est motus
liberi arbitrii in Deum, qui est actus fidei per caritatem formatus,
et motus liberi arbitrii in peccatum, qui est actus poenitentiae.
Horum tamen duorum actuum primus naturaliter praecedit secundum, nam
actus poenitentiae virtutis est contra peccatum ex amore Dei, unde
primus actus est ratio et causa secundi. Sic igitur poenitentia non
est simpliciter prima virtutum, nec ordine temporis nec ordine
naturae, quia ordine naturae simpliciter praecedunt ipsam virtutes
theologicae. Sed quantum ad aliquid est prima inter ceteras virtutes
ordine temporis, quantum ad actum eius qui primus occurrit in
iustificatione impii. Sed ordine naturae videntur esse aliae virtutes
priores, sicut quod est per se prius est eo quod est per accidens, nam
aliae virtutes per se videntur esse necessariae ad bonum hominis,
poenitentia autem supposito quodam, scilicet peccato praeexistenti;
sicut etiam dictum est circa ordinem sacramenti poenitentiae ad alia
sacramenta praedicta.
Ad primum ergo dicendum quod Glossa illa loquitur quantum ad hoc quod
actus poenitentiae primus est tempore inter actus aliarum virtutum.
Ad secundum dicendum quod in motibus successivis recedere a termino est
prius tempore quam pervenire ad terminum; et prius natura quantum est
ex parte subiecti, sive secundum ordinem causae materialis. Sed
secundum ordinem causae agentis et finalis, prius est pervenire ad
terminum, hoc enim est quod primo agens intendit. Et hic ordo
praecipue attenditur in actibus animae, ut dicitur in II physicorum.
Ad tertium dicendum quod poenitentia aperit aditum virtutibus
expellendo peccatum per virtutem fidei et caritatis, quae sunt
naturaliter priores. Ita tamen aperit eis aditum quod ipsae simul
intrant cum ipsa, nam in iustificatione impii simul cum motu liberi
arbitrii in Deum et in peccatum, est remissio culpae et infusio
gratiae, cum qua simul infunduntur omnes virtutes, ut in secunda parte
habitum est.
|
|