|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod per poenitentiam non
removeantur omnia peccata. Dicit enim apostolus, Heb. XII, quod
Esau non invenit locum poenitentiae, quamvis cum lacrimis inquisisset
eam, Glossa, idest, non invenit locum veniae et benedictionis per
poenitentiam. Et II Machab. IX dicitur de Antiocho, orabat
scelestus ille dominum, a quo non erat misericordiam consecuturus.
Non ergo videtur quod per poenitentiam omnia peccata tollantur.
2. Praeterea, dicit Augustinus, in libro de sermone Dom. in
monte, quod tanta est labes illius peccati (scilicet, cum post
agnitionem Dei per gratiam Christi, oppugnat aliquis fraternitatem,
et adversus ipsam gratiam invidiae facibus agitatur), ut deprecandi
humilitatem subire non possit, etiam si peccatum suum mala conscientia
agnoscere et annuntiare cogatur. Non ergo omne peccatum potest per
poenitentiam tolli.
3. Praeterea, dominus dicit, Matth. XII, qui dixerit contra
spiritum sanctum verbum, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque
in futuro. Non ergo omne peccatum remitti potest per poenitentiam.
Sed contra est quod dicitur Ezech. XVIII, omnium iniquitatum
eius quas operatus est, non recordabor amplius.
Respondeo dicendum quod hoc quod aliquod peccatum per poenitentiam
tolli non possit, posset contingere dupliciter, uno modo, quia
aliquis de peccato poenitere non posset; alio modo, quia poenitentia
non posset delere peccatum. Et primo quidem modo, non possunt deleri
peccata Daemonum, et etiam hominum damnatorum, quia affectus eorum
sunt in malo confirmati, ita quod non potest eis displicere peccatum
inquantum est culpa, sed solum displicet eis inquantum est poena quam
patiuntur; ratione cuius aliquam poenitentiam, sed infructuosam
habent, secundum illud Sap. V, poenitentiam agentes, et prae
angustia spiritus gementes. Unde talis poenitentia non est cum spe
veniae, sed cum desperatione. Tale autem non potest esse peccatum
aliquod hominis viatoris, cuius liberum arbitrium flexibile est ad
bonum et ad malum. Unde dicere quod aliquod peccatum sit in hac vita
de quo aliquis poenitere non possit, est erroneum. Primo quidem,
quia per hoc tolleretur libertas arbitrii. Secundo, quia derogaretur
virtuti gratiae, per quam moveri potest cor cuiuscumque peccatoris ad
poenitendum, secundum illud Proverb. XXI cor regis in manu Dei,
et quocumque voluerit vertet illud. Quod autem secundo modo non possit
per veram poenitentiam aliquod peccatum remitti, est etiam erroneum.
Primo quidem, quia repugnat divinae misericordiae, de qua dicitur,
Ioel II, quod benignus et misericors est, et multae misericordiae,
et praestabilis super malitia. Vinceretur quodammodo enim Deus ab
homine, si homo peccatum vellet deleri, quod Deus delere non vellet.
Secundo, quia hoc derogaret virtuti passionis Christi, per quam
poenitentia operatur, sicut et cetera sacramenta, cum scriptum sit,
I Ioan. II, ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non solum
nostris, sed etiam totius mundi. Unde simpliciter dicendum est quod
omne peccatum in hac vita per poenitentiam deleri potest.
Ad primum ergo dicendum quod Esau non vere poenituit. Quod patet ex
hoc quod dixit, venient dies luctus patris mei, et occidam Iacob
fratrem meum. Similiter etiam nec Antiochus vere poenituit. Dolebat
enim de culpa praeterita non propter offensam Dei, sed propter
infirmitatem corporalem quam patiebatur.
Ad secundum dicendum quod illud verbum Augustini sic est
intelligendum, tanta est labes illius peccati ut deprecandi humilitatem
subire non possit, scilicet, de facili, secundum quod dicitur ille
non posse sanari qui non potest de facili sanari. Potest tamen hoc
fieri per virtutem divinae gratiae, quae etiam interdum in profundum
maris convertit, ut dicitur in Psalmo.
Ad tertium dicendum quod illud verbum vel blasphemia contra spiritum
sanctum est finalis impoenitentia, ut Augustinus dicit, in libro de
verbis domini, quae penitus irremissibilis est, quia post finem huius
vitae non est remissio peccatorum. Vel, si intelligatur per
blasphemiam spiritus sancti peccatum quod fit ex certa malitia, vel
etiam ipsa blasphemia spiritus sancti, dicitur non remitti, scilicet
de facili, quia tale non habet in se causam excusationis; vel quia pro
tali peccato punitur aliquis et in hoc saeculo et in futuro; ut in
secunda parte expositum est.
|
|