|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod sine poenitentia
peccatum remitti possit. Non enim est minor virtus Dei circa adultos
quam circa pueros. Sed pueris peccata dimittit sine poenitentia.
Ergo etiam et adultis.
2. Praeterea, Deus virtutem suam sacramentis non alligavit. Sed
poenitentia est quoddam sacramentum. Ergo virtute divina possunt
peccata sine poenitentia dimitti.
3. Praeterea, maior est misericordia Dei quam misericordia
hominis. Sed homo interdum remittit offensam suam homini etiam non
poenitenti, unde et ipse dominus mandat, Matth. V, diligite
inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos. Ergo multo magis
Deus dimittit offensam suam hominibus non poenitentibus.
Sed contra est quod dominus dicit, Ierem. XVIII, si
poenitentiam egerit gens illa a malo quod fecit, agam et ego
poenitentiam a malo quod cogitavi ut facerem ei. Et sic e converso
videtur quod, si homo poenitentiam non agat, quod Deus ei non
remittat offensam.
Respondeo dicendum quod impossibile est peccatum actuale mortale sine
poenitentia remitti, loquendo de poenitentia quae est virtus. Cum
enim peccatum sit Dei offensa, eo modo Deus peccatum remittit quo
remittit offensam in se commissam. Offensa autem directe opponitur
gratiae, ex hoc enim dicitur aliquis alteri esse offensus, quod
repellit eum a gratia sua. Sicut autem habitum est in secunda parte,
hoc interest inter gratiam Dei et gratiam hominis, quod gratia hominis
non causat, sed praesupponit bonitatem, veram vel apparentem, in
homine grato, sed gratia Dei causat bonitatem in homine grato, eo
quod bona voluntas Dei, quae in nomine gratiae intelligitur, est
causa boni creati. Unde potest contingere quod homo remittat offensam
qua offensus est alicui, absque aliqua immutatione voluntatis eius,
non autem potest contingere quod Deus remittat offensam alicui absque
immutatione voluntatis eius. Offensa autem peccati mortalis procedit
ex hoc quod voluntas hominis est aversa a Deo per conversionem ad
aliquod bonum commutabile. Unde requiritur ad remissionem divinae
offensae quod voluntas hominis sic immutetur quod convertatur ad Deum,
cum detestatione praedictae conversionis et proposito emendae. Quod
pertinet ad rationem poenitentiae secundum quod est virtus. Et ideo
impossibile est quod peccatum alicui remittatur sine poenitentia
secundum quod est virtus. Sacramentum autem poenitentiae, sicut supra
dictum est, perficitur per officium sacerdotis ligantis et solventis.
Sine quo potest Deus peccatum remittere, sicut remisit Christus
mulieri adulterae, ut legitur Ioan. VIII, et peccatrici, ut
legitur Luc. VII. Quibus tamen non remisit peccata sine virtute
poenitentiae; nam, sicut Gregorius dicit, in homilia, per gratiam
traxit intus, scilicet ad poenitentiam, quam per misericordiam
suscepit foris.
Ad primum ergo dicendum quod in pueris non est nisi peccatum
originale, quod non consistit in actuali deordinatione voluntatis, sed
in quadam habituali deordinatione naturae, ut in secunda parte habitum
est. Et ideo remittitur eis peccatum cum habituali immutatione per
infusionem gratiae et virtutum, non autem cum actuali. Sed adulto in
quo sunt actualia peccata, quae consistunt in deordinatione actuali
voluntatis, non remittuntur peccata, etiam in Baptismo, sine actuali
immutatione voluntatis, quod fit per poenitentiam.
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de poenitentia secundum
quod est sacramentum.
Ad tertium dicendum quod misericordia Dei est maioris virtutis quam
misericordia hominis in hoc, quod immutat voluntatem hominis ad
poenitendum, quod misericordia hominis facere non potest.
|
|