|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod possit per poenitentiam
unum peccatum sine alio remitti. Dicitur enim Amos IV, plui super
unam civitatem, et super alteram non plui, pars una compluta est, et
pars super quam non plui, aruit. Quod exponens Gregorius, super
Ezech., dicit, cum ille qui proximum odit ab aliis vitiis se
corrigit, una et eadem civitas ex parte compluitur, et ex parte arida
manet, quia sunt qui, cum quaedam vitia resecant, in aliis graviter
perdurant. Ergo potest unum peccatum per poenitentiam remitti sine
alio.
2. Praeterea, Ambrosius dicit, super beati immaculati, prima
consolatio est, quia non obliviscitur misereri Deus, secunda per
punitionem, ubi, et si fides desit, poena satisfacit et relevat.
Potest ergo aliquis relevari ab aliquo peccato manente peccato
infidelitatis.
3. Praeterea, eorum quae non necesse est esse simul, unum potest
auferri sine alio. Sed peccata, ut in secunda parte habitum est, non
sunt connexa, et ita unum eorum potest esse sine alio. Ergo unum
eorum potest remitti sine alio per poenitentiam.
4. Praeterea, peccata sunt debita quae nobis relaxari petimus cum
dicimus in oratione dominica, dimitte nobis debita nostra. Sed homo
quandoque dimittit debitum unum sine alio. Ergo etiam Deus per
poenitentiam dimittit unum peccatum sine alio.
5. Praeterea, per dilectionem Dei relaxantur hominibus peccata,
secundum illud Ierem. XXXI, in caritate perpetua dilexi te, ideo
attraxi te miserans. Sed nihil prohibet quin Deus diligat hominem
quantum ad unum, et sit ei offensus quantum ad aliud, sicut peccatorem
diligit quantum ad naturam, odit autem quantum ad culpam. Ergo
videtur possibile quod Deus per poenitentiam remittat unum peccatum
sine alio.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de poenitentia, sunt
plures quos poenitet peccasse, sed non omnino, reservantes sibi
quaedam in quibus delectentur, non animadvertentes dominum simul mutum
et surdum a Daemonio liberasse, per hoc docens nos nunquam nisi de
omnibus sanari.
Respondeo dicendum quod impossibile est per poenitentiam unum peccatum
sine alio remitti. Primo quidem, quia peccatum remittitur inquantum
tollitur Dei offensa per gratiam, unde in secunda parte habitum est
quod nullum peccatum potest remitti sine gratia. Omne autem peccatum
mortale contrariatur gratiae, et excludit eam. Unde impossibile est
quod unum peccatum sine alio remittatur. Secundo quia, sicut ostensum
est, peccatum mortale non potest sine vera poenitentia remitti, ad
quam pertinet deserere peccatum inquantum est contra Deum. Quod
quidem est commune omnibus peccatis mortalibus. Ubi autem eadem ratio
est et idem effectus. Unde non potest esse vere poenitens qui de uno
peccato poenitet et non de alio. Si enim displiceret ei illud peccatum
quia est contra Deum super omnia dilectum, quod requiritur ad rationem
verae poenitentiae, sequeretur quod de omnibus peccatis poeniteret.
Unde sequitur quod impossibile sit unum peccatum remitti sine alio.
Tertio, quia hoc esset contra perfectionem misericordiae Dei, cuius
perfecta sunt opera, ut dicitur Deut. XXXII. Unde cuius
miseretur, totaliter miseretur. Et hoc est quod Augustinus dicit,
in libro de poenitentia, quaedam impietas infidelitatis est ab illo qui
iustus et iustitia est, dimidiam sperare veniam.
Ad primum ergo dicendum quod verbum illud Gregorii non est
intelligendum quantum ad remissionem culpae, sed quantum ad cessationem
ab actu, quia interdum ille qui plura peccata consuevit committere,
deserit unum, non tamen aliud. Quod quidem fit auxilio divino, quod
tamen non pertingit usque ad remissionem culpae.
Ad secundum dicendum quod in verbo illo Ambrosii fides non potest
accipi qua creditur in Christum, quia, ut Augustinus dicit, super
illud Ioan. XV, si non venissem et locutus eis non fuissem,
peccatum non haberent, scilicet infidelitatis, hoc enim est peccatum
quo tenentur cuncta peccata. Sed accipitur fides pro conscientia,
quia interdum per poenas quas quis patienter sustinet, consequitur
remissionem peccati cuius conscientiam non habet.
Ad tertium dicendum quod peccata, quamvis non sint connexa quantum ad
conversionem ad bonum commutabile, sunt tamen connexa quantum ad
aversionem a bono incommutabili, in qua conveniunt omnia peccata
mortalia. Et ex hac parte habent rationem offensae, quam oportet per
poenitentiam tolli.
Ad quartum dicendum quod debitum exterioris rei, puta pecuniae, non
contrariatur amicitiae, ex qua debitum remittitur. Et ideo potest
unum dimitti sine alio. Sed debitum culpae contrariatur amicitiae.
Et ideo una culpa vel offensa non remittitur sine altera. Ridiculum
etiam videretur quod aliquis ab homine veniam peteret de una offensa et
non de alia.
Ad quintum dicendum quod dilectio qua Deus diligit hominis naturam,
non ordinatur ad bonum gloriae, a qua impeditur homo per quodlibet
mortale peccatum. Sed dilectio gratiae, per quam fit remissio peccati
mortalis, ordinat hominem ad vitam aeternam, secundum illud Rom.
VI, gratia Dei vita aeterna. Unde non est similis ratio.
|
|