|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod, remissa culpa per
poenitentiam, non remaneat reatus poenae. Remota enim causa,
removetur effectus. Sed culpa est causa reatus poenae, ideo enim est
aliquis dignus poena quia culpam commisit. Ergo, remissa culpa, non
potest remanere reatus poenae.
2. Praeterea, sicut apostolus dicit, Rom. V, donum Christi est
efficacius quam peccatum. Sed peccando homo simul incurrit culpam et
poenae reatum. Ergo multo magis per donum gratiae simul remittitur
culpa et tollitur poenae reatus.
3. Praeterea, remissio peccatorum fit in poenitentia per virtutem
passionis Christi, secundum illud Rom. III, quem proposuit Deus
propitiatorem per fidem in sanguine ipsius, propter remissionem
praecedentium delictorum. Sed passio Christi sufficienter est
satisfactoria pro omnibus peccatis, ut supra habitum est. Non ergo
post remissionem culpae remanet aliquis reatus poenae.
Sed contra est quod, II Reg. XII, dicitur quod, cum David
poenitens dixisset ad Nathan, peccavi domino, dixit Nathan ad
illum, dominus quoque transtulit peccatum tuum, non morieris.
Veruntamen filius qui natus est tibi, morte morietur, quod fuit in
poenam praecedentis peccati, ut ibidem dicitur. Ergo, remissa
culpa, remanet reatus alicuius poenae.
Respondeo dicendum quod, sicut in secunda parte habitum est, in
peccato mortali sunt duo, scilicet aversio ab incommutabili bono, et
conversio ad commutabile bonum inordinata. Ex parte igitur aversionis
ab incommutabili bono, consequitur peccatum mortale reatus poenae
aeternae, ut qui contra aeternum bonum peccavit, in aeternum
puniatur. Ex parte etiam conversionis ad bonum commutabile, inquantum
est inordinata, consequitur peccatum mortale reatus alicuius poenae,
quia inordinatio culpae non reducitur ad ordinem iustitiae nisi per
poenam; iustum est enim ut qui voluntati suae plus indulsit quam
debuit, contra voluntatem suam aliquid patiatur, sic enim erit
aequalitas; unde et Apoc. XVIII dicitur, quantum glorificavit
se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum. Quia
tamen conversio ad bonum commutabile finita est, non habet ex hac parte
peccatum mortale quod debeatur ei poena aeterna. Unde, si sit
inordinata conversio ad bonum commutabile sine aversione a Deo, sicut
est in peccatis venialibus, non debetur peccato poena aeterna, sed
temporalis. Quando igitur per gratiam remittitur culpa, tollitur
aversio animae a Deo, inquantum per gratiam anima Deo coniungitur.
Unde et per consequens simul tollitur reatus poenae aeternae. Potest
tamen remanere reatus alicuius poenae temporalis.
Ad primum ergo dicendum quod culpa mortalis utrumque habet, et
aversionem a Deo et conversionem ad bonum creatum, sed, sicut in
secunda parte habitum est, aversio a Deo est ibi sicut formale,
conversio autem ad bonum creatum est ibi sicut materiale. Remoto autem
formali cuiuscumque rei, tollitur species, sicut, remoto rationali,
tollitur species humana. Et ideo ex hoc ipso dicitur culpa mortalis
remitti, quod per gratiam tollitur aversio mentis a Deo, simul cum
reatu poenae aeternae. Remanet tamen id quod est materiale, scilicet
inordinata conversio ad bonum creatum. Pro qua debetur reatus poenae
temporalis.
Ad secundum dicendum quod, sicut in secunda parte habitum est, ad
gratiam pertinet operari in homine iustificando a peccato, et cooperari
homini ad recte operandum. Remissio igitur culpae et reatus poenae
aeternae pertinet ad gratiam operantem, sed remissio reatus poenae
temporalis pertinet ad gratiam cooperantem, inquantum scilicet homo,
cum auxilio divinae gratiae, patienter poenas tolerando, absolvitur
etiam a reatu poenae temporalis. Sicut igitur prius est effectus
gratiae operantis quam cooperantis, ita etiam prius est remissio culpae
et poenae aeternae quam plena absolutio a poena temporali, utrumque
enim est a gratia, sed primum a gratia sola, secundum ex gratia et ex
libero arbitrio.
Ad tertium dicendum est quod passio Christi de se sufficiens est ad
tollendum omnem reatum poenae non solum aeternae, sed etiam
temporalis, et secundum modum quo homo participat virtutem passionis
Christi, percipit etiam absolutionem a reatu poenae. In Baptismo
autem homo participat totaliter virtutem passionis Christi, utpote per
aquam et spiritum Christo commortuus peccato et in eo regeneratus ad
novam vitam. Et ideo in Baptismo homo consequitur remissionem reatus
totius poenae. In poenitentia vero consequitur virtutem passionis
Christi secundum modum propriorum actuum, qui sunt materia
poenitentiae, sicut aqua Baptismi, ut supra dictum est. Et ideo non
statim per primum actum poenitentiae, quo remittitur culpa, solvitur
reatus totius poenae, sed completis omnibus poenitentiae actibus.
|
|