|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod, remissa culpa
mortali, tollantur omnes reliquiae peccati. Dicit enim Augustinus,
in libro de poenitentia, nunquam dominus aliquem sanavit quem omnino
non liberavit, totum enim hominem sanavit in sabbato, quia corpus ab
omni infirmitate, et animam ab omni contagione. Sed reliquiae peccati
pertinent ad infirmitatem peccati. Ergo non videtur possibile quod,
remissa culpa, remaneant reliquiae peccati.
2. Praeterea, secundum Dionysium, IV cap. de Div. Nom.,
bonum est efficacius quam malum, quia malum non agit nisi in virtute
boni. Sed homo peccando simul totam infectionem peccati contrahit.
Ergo multo magis poenitendo liberatur etiam ab omnibus peccati
reliquiis.
3. Praeterea, opus Dei est efficacius quam opus hominis. Sed per
exercitium humanorum operum ad bonum tolluntur reliquiae peccati
contrarii. Ergo multo magis tolluntur per remissionem culpae, quae
est opus Dei.
Sed contra est quod Marci VIII legitur quod caecus illuminatus a
domino, primo restitutus est ad imperfectum visum, unde ait, video
homines velut arbores ambulare; deinde restitutus est perfecte, ita ut
videret clare omnia. Illuminatio autem caeci significat liberationem
peccatoris. Post primam ergo remissionem culpae, qua peccator
restituitur ad visum spiritualem, adhuc remanent in eo reliquiae
aliquae peccati praeteriti.
Respondeo dicendum quod peccatum mortale ex parte conversionis
inordinatae ad bonum commutabile quandam dispositionem causat in anima;
vel etiam habitum, si actus frequenter iteretur. Sicut autem dictum
est, culpa mortalis peccati remittitur inquantum tollitur per gratiam
aversio mentis a Deo. Sublato autem eo quod est ex parte aversionis,
nihilominus remanere potest id quod est ex parte conversionis
inordinatae, cum hanc contingat esse sine illa, sicut prius dictum
est. Et ideo nihil prohibet quin remissa culpa, remaneant
dispositiones ex praecedentibus actibus causatae, quae dicuntur peccati
reliquiae. Remanent tamen debilitatae et diminutae, ita quod homini
non dominentur. Et hoc magis per modum dispositionum quam per modum
habituum, sicut etiam remanet fomes post Baptismum.
Ad primum ergo dicendum quod Deus totum hominem perfecte curat, sed
quandoque subito, sicut socrum Petri statim restituit perfectae
sanitati, ita ut surgens ministraret ei, ut legitur Luc. IV;
quandoque autem successive, sicut dictum est de caeco illuminato,
Marci VIII. Et ita etiam spiritualiter quandoque tanta commotione
convertit cor hominis ut subito perfecte consequatur sanitatem
spiritualem, non solum remissa culpa, sed sublatis omnibus peccati
reliquiis, ut patet de Magdalena, Luc. VII. Quandoque autem
prius remittit culpam per gratiam operantem, et postea per gratiam
cooperantem successive tollit peccati reliquias.
Ad secundum dicendum quod peccatum etiam quandoque statim inducit
debilem dispositionem, utpote per unum actum causatam, quandoque autem
fortiorem, causatam per multos actus.
Ad tertium dicendum quod uno actu humano non tolluntur omnes reliquiae
peccati, quia, ut dicitur in praedicamentis, pravus, ad meliores
exercitationes deductus, ad modicum aliquid proficiet, ut melior sit,
multiplicato autem exercitio, ad hoc pervenit ut sit bonus virtute
acquisita. Hoc autem multo efficacius facit divina gratia, sive uno
sive pluribus actibus.
|
|