|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod remissio culpae non sit
effectus poenitentiae secundum quod est virtus. Dicitur enim
poenitentia virtus secundum quod est principium humani actus. Sed
humani actus non operantur ad remissionem culpae, quae est effectus
gratiae operantis. Ergo remissio culpae non est effectus poenitentiae
secundum quod est virtus.
2. Praeterea, quaedam aliae virtutes sunt excellentiores
poenitentia. Sed remissio culpae non dicitur effectus alicuius
alterius virtutis. Ergo etiam non est effectus poenitentiae secundum
quod est virtus.
3. Praeterea, remissio culpae non est nisi ex virtute passionis
Christi, secundum illud Heb. IX, sine sanguinis effusione non fit
remissio. Sed poenitentia inquantum est sacramentum, operatur in
virtute passionis Christi, sicut et cetera sacramenta, ut ex supra
dictis patet. Ergo remissio culpae non est effectus poenitentiae
inquantum est virtus, sed inquantum est sacramentum.
Sed contra, illud est proprie causa alicuius sine quo esse non
potest, omnis enim effectus dependet a sua causa. Sed remissio culpae
potest esse a Deo sine poenitentiae sacramento, non autem sine
poenitentia secundum quod est virtus, ut supra dictum est. Unde et
ante sacramenta novae legis poenitentibus Deus peccata remittebat.
Ergo remissio culpae est effectus poenitentiae secundum quod est
virtus.
Respondeo dicendum quod poenitentia est virtus secundum quod est
principium quorundam actuum humanorum. Actus autem humani qui sunt ex
parte peccatoris, materialiter se habent in sacramento poenitentiae.
Omne autem sacramentum producit effectum suum non solum virtute
formae, sed etiam virtute materiae, ex utroque enim est unum
sacramentum, ut supra habitum est. Unde, sicut remissio culpae fit
in Baptismo non solum virtute formae, ex qua et ipsa aqua virtutem
recipit; ita etiam remissio culpae est effectus poenitentiae,
principalius quidem ex virtute clavium, quam habent ministri, ex
quorum parte accipitur id quod est formale in hoc sacramento, ut supra
dictum est; secundario autem ex vi actuum poenitentis pertinentium ad
virtutem poenitentiae, tamen prout hi actus aliqualiter ordinantur ad
claves Ecclesiae. Et sic patet quod remissio culpae est effectus
poenitentiae secundum quod est virtus, principalius tamen secundum quod
est sacramentum.
Ad primum ergo dicendum quod effectus gratiae operantis est
iustificatio impii, ut in secunda parte dictum est. In qua, ut
ibidem dictum est, non solum est gratiae infusio et remissio culpae,
sed etiam motus liberi arbitrii in Deum, qui est actus fidei
formatae, et motus liberi arbitrii in peccatum, qui est actus
poenitentiae. Hi tamen actus humani sunt ibi ut effectus gratiae
operantis simul producti cum remissione culpae. Unde remissio culpae
non fit sine actu poenitentiae virtutis, licet sit effectus gratiae
operantis.
Ad secundum dicendum quod in iustificatione impii non solum est actus
poenitentiae, sed etiam actus fidei, ut dictum est. Et ideo remissio
culpae non ponitur effectus solum poenitentiae virtutis, sed
principalius fidei et caritatis.
Ad tertium dicendum quod ad passionem Christi ordinatur actus
poenitentiae virtutis et per fidem et per ordinem ad claves Ecclesiae.
Et ideo utroque modo causat remissionem culpae virtute passionis
Christi.
Ad id autem quod in contrarium obiicitur, dicendum est quod actus
poenitentiae virtutis habet quod sine eo non possit fieri remissio
culpae, inquantum est inseparabilis effectus gratiae, per quam
principaliter culpa remittitur, quae etiam operatur in omnibus
sacramentis. Et ideo per hoc non potest concludi nisi quod gratia est
principalior causa remissionis culpae quam poenitentiae sacramentum.
Sciendum tamen quod etiam in veteri lege et in lege naturae erat
aliqualiter sacramentum poenitentiae, ut supra dictum est.
|
|