|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod veniale peccatum possit
remitti sine poenitentia. Pertinet enim, ut supra dictum est, ad
rationem verae poenitentiae quod non solum homo doleat de peccato
praeterito, sed etiam proponat cavere de futuro. Sed sine tali
proposito peccata venialia dimittuntur, cum certum sit homini quod sine
peccatis venialibus praesentem vitam ducere non possit. Ergo peccata
venialia possunt remitti sine poenitentia.
2. Praeterea, poenitentia non est sine actuali displicentia
peccatorum. Sed peccata venialia possunt dimitti sine displicentia
eorum, sicut patet in eo qui dormiens occideretur propter Christum;
statim enim evolaret, quod non contingit manentibus peccatis
venialibus. Ergo peccata venialia possunt remitti sine poenitentia.
3. Praeterea, peccata venialia opponuntur fervori caritatis, ut in
secunda parte dictum est. Sed unum oppositorum tollitur per aliud.
Ergo per fervorem caritatis, quem contingit esse sine actuali
displicentia peccati venialis, fit remissio peccatorum venialium.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de poenitentia, quod
est quaedam poenitentia quae quotidie agitur in Ecclesia pro peccatis
venialibus. Quae frustra esset si sine poenitentia peccata venialia
possunt dimitti.
Respondeo dicendum quod remissio culpae, sicut dictum est, fit per
coniunctionem ad Deum, a quo aliqualiter separat culpa. Sed haec
separatio perfecte quidem fit per peccatum mortale, imperfecte autem
per peccatum veniale, nam per peccatum mortale mens omnino a Deo
avertitur, utpote contra caritatem agens; per peccatum autem veniale
retardatur affectus hominis ne prompte in Deum feratur. Et ideo
utrumque peccatum per poenitentiam quidem remittitur, quia per utrumque
deordinatur voluntas hominis per immoderatam conversionem ad bonum
creatum, sicut enim peccatum mortale remitti non potest quandiu
voluntas peccato adhaeret, ita etiam nec peccatum veniale, quia,
manente causa, manet effectus. Exigitur autem ad remissionem peccati
mortalis perfectior poenitentia, ut scilicet homo actualiter peccatum
mortale commissum detestetur quantum in ipso est, ut scilicet
diligentiam adhibeat ad rememorandum singula peccata mortalia, ut
singula detestetur. Sed hoc non requiritur ad remissionem venialium
peccatorum. Non tamen sufficit habitualis displicentia, quae habetur
per habitum caritatis vel poenitentiae virtutis, quia sic caritas non
compateretur peccatum veniale, quod patet esse falsum. Unde sequitur
quod requiratur quaedam virtualis displicentia, puta cum aliquis fertur
hoc modo secundum affectum in Deum et res divinas ut quidquid ei
occurrat quod eum ab hoc motu retardaret, displiceret ei, et doleret
se hoc commisisse, etiam si actu de illo non cogitaret. Quod tamen
non sufficit ad remissionem peccati mortalis, nisi quantum ad peccata
oblita post diligentem inquisitionem.
Ad primum ergo dicendum quod homo in gratia constitutus potest vitare
omnia peccata mortalia et singula; potest etiam vitare singula peccata
venialia, sed non omnia; ut patet ex his quae in secunda parte dicta
sunt. Et ideo poenitentia de peccatis mortalibus requirit quod homo
proponat abstinere ab omnibus et singulis peccatis mortalibus. Sed ad
poenitentiam peccatorum venialium requiritur quod proponat abstinere a
singulis, non tamen ab omnibus, quia hoc infirmitas huius vitae non
patitur. Debet tamen habere propositum se praeparandi ad peccata
venialia minuenda, alioquin esset ei periculum deficiendi, cum
desereret appetitum proficiendi, seu tollendi impedimenta spiritualis
profectus, quae sunt peccata venialia.
Ad secundum dicendum quod passio pro Christo suscepta, sicut supra
dictum est, obtinet vim Baptismi. Et ideo purgat ab omni culpa et
mortali et veniali, nisi actualiter voluntatem peccato invenerit
inhaerentem.
Ad tertium dicendum quod fervor caritatis virtualiter implicat
displicentiam venialium peccatorum, ut supra dictum est.
|
|